Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum Deus sub propria ratione deitatis sit subiectum theologiae
In illa quaestione plura continentur notatu digna, quam hic placuit in duos partitiarticulos. In primo articulo recitata, & impugnata opinione Sco. q. iij. prologi ostendit, quid sit de ratione subiectiprimi scientiae: & quomodo unius scientiae est unum subiectum. In secundo articulo praemissis quibusdam suppositionibus respondet ad quaesitum.
¶ Circa primum est opi. Sco. q.iij. prologi, quod ratio subiecti primi est continere in se uirtualiter primo omnes ueritates illius habitus. Vbi nota: quod continere uirtualiter nihil aliud est, quam continere causaliter id est posse causare aliud, & ita unam notitiam uirtualiter continere aliam notitiam, est unam notitiam posse causare aliam: sicut notitia praemissatum uirtualiter continet notitiam conclusionis. Probat ipse sic: nam subiectum primum continet propositiones immediatas, & quia subiectumearum continet praedicatum, & ita euidentiam totius propositionis: propositiones autem immediate continent conclusiones: ergo subiectum propositionum immediatarum continet omnes ueritates illius habitus.
¶ Contra illam opi. ponita uctor. Nunquam una notitia incomplexa rei unius cum intellectu est causa sufficiens respectu primae notitiae incomplexae alterius rei. Patet per experientiam: quia quantumcunque cognoscat aliquis intuitiue, & perfecte rem aliquam: nunquam per hoc cognoscit aliam rem notitia incomplexa, & propria: quia talis notitia erit intuitiua, uel abstractiua. Intuitiua naturaliter haberi non potest nisi effectiue a re ipsa, Abstractiua autem praesupponit intuitiuam: ideo caecus non potest habere notitiam distinctam, & propriam colorum.
¶ Secundo: quod subiectum non sem per continet uirtualiter passionem suam Patet: quia passiones frequenter connotat aliqua realiter a subiectis distincta: & quae non continentur uirtualiter in subjecto &c.
¶ Tertio: quod non sem per notitia distincta subiecti, & notitia distincta passionis, immediate continent uirtualiter notitiam propositionis immediate ex ipsis constitutae: quia requiritur saepe experientia: ut calor est calefactiuus est immediata: & tamen quantumcunque distincte cognoscatur calor, & calefactio: non plus sine experientia cognoscitur, quod calor est cale- factiuus: quam quod albedo est albedinis productiua: sic de homine, & risibili &c.
¶ Quinto non est de ratione subiecti: quod ab eo denominetur, & specificetur scientia. Patet: quia de eodem subjecto, re, & ratione possunt esse distinctae scientiae propter diuersita. ub tem passionum. Nec est de rationes niiecti, quod ab eo scientia habet suam digtatem: quia subjecto existente eodem propter nobilitatem passionum potest una scientia esse nobilior: alia: ut scientia illius homo est beatificabilis, est nobilior: scientia illius homo est risibilis, seu mortalis.
¶ Sexto non est de ratione subiecti: quod sit primum occurrens intellectui in illa scientia, & alia sub ratione eius. Patet: quia aliquando passio est prior subjecto primitate generationis, & primitate perfectionis: quia aliquando passio est notior, & perfectior: quia accidentia, & operationes importatae per passiones, frequenter sunt notiores substantia importata per subiectum: & forma importata per passionem materiae, est perfectior materia. Pet hoc pater.
¶ Septimo: quod non est de ratione. subiecti, quod sit primum mouens, uel prima ratio mouendi intellectum ad omnem notitiam, ad quam inclinat habitus.
¶ Nec octauo: quod principaliter intendatur eius notitia: quia principaliter intenditur notitia totius propositionis. Similiter aliquando subiectum aeque perfecte praecognoscit: sicut suna non prfectius cognoscit: quia scitur, peciipsatur: sed bene per hanc aliquid aliud de ea cognoscitur, quod prius non cognoscebatur.
¶ Ad rationem itaque subiecti scientiae, nihil aliud requiritur, nisiquod sit subiectum propositionis scitae: ita quod idem, & sub eadem ratione est subiectum scientiae; & subiectum conclusionis scitae Probatur: quia scientia haberi non potest sine notitia subiecti illius scientiae sed scientia potest haberi sine notitia cuiuscunque, quod non est notitia alicuius praemissarum, aut conclusionis, aut extremitatum scilicet subiecti medij, uel praedicati &c. ergo subiectum scientiae erit aliquod horum duorum: & non praemissa, uel conclusio: nec medium: nec praedicatum: ergo subiectum conclusionis Ex illo patet: quod scientia, quae est aggregatiue una: non est unum subiectum: sed tot subiecta, quot conclusiones habentes diuersa subiecta: licet inter illa potest esse multiplex ordo scilicet ordo praedicationis, siue communitatis: ordo perfectionis: ordo totalitatis. Et frequenter primum inter illa assignatur subiectum scientiae aggregatiue. Sed sicut scientia aggregatiue in ueritate non est una scientia: sic nec habet unum subiectum simpliciter: sed multa, inter quae unum potest esseprimum aliqua primitate: quod late declaratur.
¶ Haec quae nunc dicta sunt de ratione subiecti scientiae: forte clarius sic possent dici. Supponendo primum: quod per subiectum intelligitur alique; terminus simplex incomplexus, saltem complexione propositionali. Patet: quea subiectum est id, de quo praedicantur passiones, & per consequens erit extremum propositionis, seu conclusionis: & ita non complexum propositionale.
¶ Secunde supponendum: quod subiectum non est in scientia proprie loquendo tanquam aliquid scientiae. Patet: quia scientia est notitia habitualis, uel actualis adhaesiua conclusionis demostrabilis, quae est simplex qualitas non composita ex partibus diuersarum rationum. Potest enim com poni ex gradibus intensionalibus, quisunt eiusdem rationis: & ideo subiectum, quod est notitia appraehensiua: & ita alterius rationis: non est pars talis habitus. Sequitur ergo: cum dicitur subiectum esse scientiae: quod est scientia tanquam aliquid requisitum ad esse sciae, in esse uelferi. Cunmaunt ad gnationem scientiae nihil aliud requiritur cum intellectu, & generali in¬ ssuentia causae primae: nisi praemissae, & conclusio, & assensus praemissarum generantium notitiam actualem conclusionis. & partes harumid est extrema, ex quibus praemissae, & conclusio constituuntur: his enim positis, omnibus alijs circumscriptis: ponitur scientia: oportet, quod subiectum sit aliquod horum: & non est propositio, nec assensus propositionis. Patet: ergo extremum propositionis. Sed in demonstratione non sunt nisi tres termini, qui sunt extrema in praemissis, & conclusione scilicet medium, & subiectum, ac praedicatum conclusionis. Subiectum autem non est medium, nec praedicatum: quia hoc est communiter passio: erit ergo subiectum conclusionis. Ex quo sequitur: quod tot sunt subiecta scientiarum, quot sunt conclusiones scitae, siue scientiae conclusionum diuersa subiecta habentes. Verum inter subiecta scientiarum multipsex est ordo, ut patuit. Praedicationis scilicet & perfectionis &c. Et secundum hoc inter illa multa est unum subiectum primum in illo ordine: & hoc potest dici subiectum attributionis totalis scientiae. Et communiter assignatur subiectum communius in illo ordine: & simplicius id est minus connotatiuum. Et secundum hoc possunt saluari quae: comuniter dicunt de subjecto attributionis in scholis modernorum.
¶ Articulus secundus. Pro articulo secundo supponendum est: quod subiectum accipitur dupliciter. Vel subjecto praedicationis, uel inhaesionis De secundo nihil ad propositum. Primo modo accipitur pro altero extremo proepositionis scilicet termino, uel conceptu, de quo dicitur praedicatum. Accipitur aliquando pro re significata, pro qua supponit huiusmodi terminus.
¶ Differentia etiam est inter subiectum scientiae & obiectum. Obiectum est conclusioscita, cuius subiectum est subiectum scientiae. Subiectum itaque est pars obiectiSupponituretiam ex dicendis dist. iij. q. ij. & ex dictis. q.ij. quod res potest intelligiin se, siue dictincte: ita quod nihil aliud ter minat actum intelligend, iillo modo non potest a nobis deus in uia intelligi naturaliter: ut patet. q. i. & ij. Alio modo potest intelligi in conceptu conmuni, uel cognirionecommuni sibi, & alijs secundum se totam, uel secundum suas partes, sic cognoscimus deum pro statu illo conceptu conmui deo, & creaturae, uel conceptu composito proprio deo secundum se totum, cuius tamen partes conueniunt creaturae utens summum infinitum &c. Supponitur est ex. q. i. prologi, & qu. viij. & eiusdem, quod scientia accipitur, uel prosimplici habitu uel aggregatiue. Sic est theologia accipitur, uel pro theologiauiatorum, uel beatorum &c. de hoc q. i. & viij prologi.
¶ Conclusio prima. Accipiendo subjectum pro re significata, pro qua supponit subiectum scientiae in aliqua parte theologiae: deus sub ratione. deitatis est subiectum. in aliqua pater, in aliqua filius, in aliqua spiritussanctus: in aliqua creatura: quia illud est subjectum. pro quo supponit subiectum conclusionis. Nunc autem in aliqua conclusione supponit quod deo: in aliqua pro patre &c Conclusio secunda. Capiendo subiectum pro termino supponente: sic nec deus, nec res aliqua extra animam, quae non est signum: est subiectum theologiaenec totalis, nec partialis &c.
¶ Conclusio tertia. In diuersis partibus theologis diuersa sunt subiecta. Et quandoque etia unum quando de uno subjecto dicuntur, seu de monstrantur diuersae passiones in diuersis conclusionibus &c.
¶ De theole gia beatorum possent poni consimiles conclusiones: in qua similiter secundi diuersitatem cognitionum, & conclusionum diuersa sunt subjecta.
¶ Si quaetitur, quid est subjectum primu theologiae prout accipitur aggregatiue. Dicendum: quod secundum diuersos modos primitatis: possunt poni diuersa subiecta prima. Vnde deus sub ratione deitatis est primum subiectum perfectione respectu creaturarum, sed respectu personarum etiam est aliqua prioritate primum: de qua infra. Dicitur. Christus potest poni subiectum primum prioritate continentiae; quia continet naturam diuinam, & creatam. Similiter res & signa possunt poni subiectum propter prioritatem coitatis: quia quaecunque tractantur in theologia sunt res, uel signa, sed deus sub ratione redenptoris, uel ratione glorificatoris non est subiectum: quia illae rationes non sunt rationes subiecti, sed magis praedicati. Istae:n. sunt propositiones thaeologiae: deus est redentor:deus est glorificator: ubi ratio redemptoris, & glorificatoris respiciunt pradicatum, & non subiectum &c.
¶ Sed si quritur de quibus est theologia. Solutio. theoiogia sumitur quandoque, ut patuit quaestione pcedenti. &. q. i. prologicirca terminum: ueritatis theologica, per fide infusa. Aliomodo prooi habitu simpliciter theologico fidei acquisitae: ut sup. patuit qustione praecedenti. Primo modo theologia nia non est de omnibus, nec complexis, nec incomplexis: sic. n. respicit solam fidem infusam, quae una dicitur in patribus, & nobis ut doceri solet in tertio.
¶ Secundo dicitur: quod est de omnibus rebus : significatis per terminos propositionum theologicalium. Et quia non est aliquis terminus de quo non possit praedicari passio theologica. Ocenim ens est creator, uel creatura. Item perpetuabile, creabile, annihilabile, factibile: siue causa secunda extrinseca &c. ergo potest dici: quod est de omnibus incomplexis, non tamen de omnibus conplexis, siue conclusionibus tanquam scibilibus propinquis: quia non omnes conclusiones demonstrabiles demostrantur in theologia. non n, metaphysicales, nec logicales.
¶ Corollaric sequitur: hoc secundo modo theologia habet tractare de quolibet ente in particulari: quia de deo creator omnium, & causa communissima. Item de creaturis, & facturis dei, & effectibus illius causae communis. Vide de hoc latius in Sco. quaest. iij. prologi in fine. Circa tertiam partem prologimouetur haec. q. x.
On this page