Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum sola operatio potentiae sensitivae sit praxis

QVAESTIO X UTRVM sola operatio potentiae sensitiuae sit praxis. Quaestio illa mouetur propter intellectum clariorem horum, quae dicentur in quaestionibus sequentibus. Recitatis itaque, & impugnatis duabus opinionibus, qua rum secunda est Sco. q.v. prologi tenentis, quod praxis est actus alterius potentiae, quam intellectus naturaliter posterior intellectione: natus elici conformiter rationi rectae. Ad hoc, ut sit rectus, uenit primum considerandum: quod quaestio quoad multa, quae in ea dicuntur, explicatur, & resoluitur. infra in doctore: dist. xxxv. q. vj. quorum intellectus necessarius est hic in proposito. Vide etiam in doct. in secundo. q.iij.

¶ Secundo considerandum: quod quaestio haec magis est de nomine, quam de re. Nam in re talis est processus in nostris actionibus. Primo intellectus ostendit finem, & ea quae sunt ad finem. quem sequitur, uelquem sequi potest uolitio finis. Deinde consilium de his, quem sunt ad finem: post hoc sententia dictas quid eligendum, quid omittendum. hinc sequitur electio: post hanc si non sit impedimentum: sequitur executio. Quod autem illorum debet dici praxis de hoc est quaestio &c.

¶ Praxis secundum Eustratium accipitur large pro operatione. cuiuscunque uirturis siue liberae, siue na turalis. Stricte dicitur operatio cognitiua siue passio consequens cognoscentem inquantum cognoscens. Et illo modo omnis cognitio, & quilibet actus potentiae cognitiuae, uel appetitiuae, & passio consequens: ut delectatio, tristitia, possunt dici energia, uel praxis. Strictius accipitur pro operatione, quae est in potestate nostra: quale est omne opus uirtutis, aut uitij. Strictissime accipitur pr omni operatione conformiter elicita dictaminitectae rationis, & electioniuoluntatis &c. Primus duobus modis non accipitur in proposito: sed tertio, uelquar to modo. Patet.

¶ Consequenter notandum, quod doc. distinguunt inter intellectum practicum, speculatiuum, & confiliatiuum: quae est distinctio non rerum sed nominum: nam idem intellectus est practicus, speculatiuus, & consiliatiuus. Dicitur enim intellectus practicus intellectus habens in se principia, uel conclusiones practicas: ut intellectus dictans aliquemfinem appetendum, uel prosequendum, & illud dictamen, seu propositio haec significans dicitur principium pra¬ cticum, de quo dicit philosophus. Sicut principium in speculabilibus ita finis in agibilibus: quia uoluntas nihil agit nisipropter finem a ratione dictatum, uel ex libertate sua praestitutum, & per consequens omnis actio uoluntatis, quae non est respectu finis: praesupponit uolitio nem finis. Intellectus autem consiliatiuus est tantum respectu conclusionum practicarum. Dictato enim per intellectum sine confilio praeuio aliquem finem esse appetendum: intellectus confiliatur quibus medijs finis ille melius attingatur. Et habita inuestigatione concludietandem, quod per tale medium determinatum finis est attingendus: intellectus ergo sic consilians: inuestigans, & concludens ditur intellectus confiliatiuus. Patet ergo: quod intellectus practicus est superior ad intellectum consiliatiuum: quia practicus est tam respectu principiorum, quam conclusionum id est tam respectu finis, quam respectu mediorum: consiliatiuus autem est tantum respectu mediorum, sine conclusione. Inteliectus speculatiuus est intellectus habens in se notitiam speculatiuam id est considerationem eorum quae non sunt in potestate &c.

¶ Notandum: quod capiendo praxim tertio modo omnis operatio, quae est in nostra potestate est praxis: & ideo quia tam uolitio, quam intellectio, quam sensatio, quam etiam exterior operatio est in potestate nostra: quodlibet horum est praxis: quia autem uolitio primo est in potestate nostra, & nullus alius actus est in potestate nostra nisi mediante uolitione: ideo praxis primo dicitur de actu uoluntatis: & de alijs quasi secundario: ut latius infra explicatur. dist. xxxv. q.vj. Ibi enim aperitur uerus intellectus dictorum hic. Quod autem omnis talis actus sit praxis; patet: quia omnis actio uirtuosa, uel uitiosa diupraxis. Ois autem actus in nia potestate positus potest esse uirtuosus: uel uitiosus quia potest conformiter uel difformiter elici rectae rationi, & secundum hoc praxis diuiditur in praxim uirtuosam, & uitiosam. Praxis uirtuosa est operatio existens in potestate uoluntatis nostrae nata elici conformiter rectae rationi ad hoc, ut sit recta. Per prima conclusionem: ex cluditur operatio naturalis, quae nec est uirtuosa, nec uitiosa: quia in inuoluntariis neque laudamur, neque uituperamur. Per secundam conclusionem excluditur praxis uitiosa: haec enim est operatio existens in potestate uoluntatis: nata elici difformiter rationi erroneae, & falsae.

¶ Ex illis sequitur primo: quod non respectu cuiuslibet praxis est scientia E practica, cui debeat conformari. Patet de praxi uitiosa, quae non potest conformiter elici dictamini, seu rationi rectae: ut odium inimicorum contra diuinum praeceptum.

¶ Secundo sequitur; quod aliqua est praxis, quae nec conformiter: nec difformiter est elicita rectae rationi. Pater de uolitione alicuius ad nudam ostentionem intellectus sine praeuio dictamine uero, uel falso &c.

¶ Tertio sequitur, quod pura speculatio potest esse praxis. Patet: quia potest esse in potestate uoluntatis, & ab ea imperanri, & elici non solum tanquam finis: sed etiam tamquan medium ad finem: ut si intellectus dictet studendum fore, uel speculandum propter beatitudinem, uel sanctitatem aut animae recreationem, & speculatio potest fieri meritorie, uel demeritorie: ergo erit praxis. Veruntamen notitia, seu scientia practica non est scientia speculatiua: ut infra patebit.

¶ Quarto sequitur: quod praxis non dicit actum tantum: sed dicit actum connotando uoluntatem effectiue, & libere producentem: sicut est de actu meritorio &c. Accipiendo praxim quarto modo praxis dicit actum uoluntatis eum elicientis, uel imperantis praeuio confilio intellectus. Et sic non erit respectu finis: sed tantum respectu mediorum: quoniam ut dicit philosophus, iij. Et hicorum. Consiliamur non de finibus: sed de his, quae sunt ad finem. Neque enim medicus consiliabit, si sanabit: nec rethor, si suadebit: neque policitus, si pacem faciat. Neque reliquorum aliquis de fine: sed ponens fi nem aliquem qualiter, & per quae erunt: intendunt id est confiliantur &c. Verum licet non quaelibet operatio sit illo modo praxis. Primo modo: quia aliqua est finis: quia tamen potest ordinari in finem ulteriorem, & ita esse medium praeuio consilio ad finem alium dictarum uere potest dici praxis &c.

¶ Conclusio responsalis, Non solum operatio potentiaesensitiuae est praxis. Patet: quia onmnis opatio uoluntatis, intellectus: sensus: & exterior, quam est in uoluntatis potestate est uere praxis tertio modo: uel quarto modo quia quaelibet talis pot esse uirtuosa, uel uitiosa: omnis autem talis est praxis. &c.

¶ Corollarium. Omnis actus uoluntatis est praxis. Patet: quia tam elicitus, quam imperatus: sed elicitus primo, & mediante illo imperatus: nam praxis est actus in nostra potestate constitutus. Nunc autem actus elicitus simpliciter est in potestate nostra id est uoluntatis. Imperatus uero mediante elicito. Actus elicitus est uelle, uel nolle: ille enim est propriae uoluntatis ut talis est, & non alterius potentiae. Actus impatus est actus alterius potentiae scilicet intellectus, sensus: uel motiuae ad uoluntatis imperium causatus, uel conseruatus.

¶ Corollarium secundum. Omnis actus in intellectus sensus, & exterior motiuae potentiae potest esse praxis. Patet: quia omnis talis potest subesse imperio uoluntatis: secus de pure naturalibus ut actibus nutritiuis Dico potest esse: quia si praeuenit uoluntatem, ut primus actus intellectus ostendens obiectum uoluntati: ut sic non est praxis. Sic de sensatione praeuia intellectione potest tamen esse praxis, si per imperium uoluntatis continuetur: aut ad aliquem finem ordinatur: aut a uoluntate acceptatur, uel amatur.

¶ Corollarium tertium. Actus, quiprimo non est praxis potest feri praxis, & econuerso. Exeplum primi nunc habitum est. Exemplum secundi. si actus, qui est praxis peruoluntatem elicientem, uel imperantem est causatus: postea a solo deo conseruatur &c.

¶ Corollarium quartum. Omnis speculatio potest esse praxis. Patet ergo: quod praxis, & speculatio non distinguuntur realiter: potest autem speculatio dici quilibet actus intelligendi generaliter, uelstrictius actus intelligendi nodirectiuus alicuius praxis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10