Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum notitia practica et speculativa distinguuntur per fines, vel penes obiecta
¶ Pro huius quaestionis intellectu notandum primo: quod differentia est inter praxim. & actum practicum, siue notitiam practicam. Nam notitia, siue actus practicus, quod idem est: est notitia actualis, uel habitualis adhaesua propositionis practicae. Praxis uere est operatio in potestate nostra constituta significata per propositionem practicam, uel eius partem: nt notitia adhaesiua huius, eleemo syna danda est miseris indigentibus: est actus practicus, siue notitia practica. sed datio eleemo synae est praxis. sic sullogismus formandus est in modo, & figura. Huius complexi adha siua notitia est notitia, seu actus practica, uel practicus: sed formatio syllogisma est praxis.
¶ Potest ergo notitia practica sic diffiniri. Est notitia alicuius ueri complexi, ostendens uel dictans in uniuersali, uel particularilibere operari; ut notitia harum. Diligendus est deus tota anima: toto corde &c. Colendus est deus latria. Primum regnum dei quaerendum est. Corde creditur ad iustitiam: ore cenfessio sit ad salutem. Marmora ferro scindi oportet: terram aratro. Siquidem notitiae harum propositionum sunt notitis practicae, siue actus practici: sed operatio nes significatae per easdem propositio nes sunt praxes.
¶ Si replicatur: tunc illae non essent practicae. Contrarium contrario corrumpitur. simile simili fouetur. Ex actu generatur habitus. fenum rigata terra multiplicatur. Consequens falsum: quia haenotitiae ordinantur ad opus: & sunt circa obiecta a nobis operabilia. Dirigunt enim nos ad operatio nes: quia dirigunt, si quis uult corrum pere aliquam qualitatem: applicet suum contrarium.
¶ Propter has instantias posset aliter diffiniri notitia practica sic. Est notitia adhaesiua ueri complexi directiua operis in nostra potestate constituti. magis quam notitia incomplexa. Dici tur autem notitia directiua, quia habens eam potest cognoscere utrum, quando, quare, ubi, uel quomodo sit operandum. Dicitur autem magis, quam notitia simplex propter illas. Amor est qualitas metis. Deus est infinite bonus. Lapis est durus. Aqua est fluida, quae sunt speculatiuae simpliciter: licet per eas aliquo modo, quis dirigi possit in opere. Nam bonitas dei infinita cognita, dirigit ad disigendum deum secundum ultimum posse. Lapidis duritia cognita dirigit lathomum ad ordinandum instrumenta sculpendi. Sed quia non plus dirigunt illae notitiocomplexae, quam distincta notitia inconplexa talium, non sunt practicae: alioquinomnis notitia esset practica. Vnde ut complexa dirigant, oportet ut perean, uel aliquem terminum complexi significetur operatio libera actiue, uel passiue. & hoc formaliter, uel aequiualenter: quia semper praxis est partiale obiectum notitiae practicae. Notitia speculatiua diffinitur per oppositum.
¶ Notandum secundo, quod quidam distinguunt inter finem scientis, in quem uidelicet sciens ordinat scientiam, & finem scientiae. Qui est duplex, scilicet finis per se, & principalis, in quem scientia ex sua natura habet ordinari. Et finis per accidens siue secundarius, ad quem no ordinatur per se: sed ex intentione scientis. Dicunt ergo, quod scientia practica distinguitur a speculatiua penes finem scientiae per se, & principalem: quia illius finis est opus: istius ueritas.
¶ Sed contra hoc ostenditur, quod idem est finis scientiae, qui est scientis: ad intellectum infra dicendum: quod que idem potest esse finis scientiae speculatiuae; & practicae. Ideo notandum i quod finis aliquando accipitur pro aliquo acquirendo per operationem: sicut sanitas est finis deambulationis, & ille finis est amatus, & desideratus amore concupiscentiae. Alius est finis amatus amore amicitiae, propter quem finis primus pro ducitur: quia enim homo diligit seipsum: concupiscit sib sanitatem. Similiter qui diligit deum summe propter se: omnia agit propter deum, & illi deus est finis omnium operum suorum. Primus finis est prior in intentione: sed ultinius in executione, & est realiter effectus: & communiter ignobilior illo fine, ad quem ordinatur, saltem in aestimatione agentis, qui intendit eum. Et ab alijs dicitur finis quo &c. Secundus finis ut frequenter praeexistit operationi. Et si secundam tectam rationem intendatur: non est ignobilior illo, quid est adfinem: nec est effectus: nec acquiritur per ipsam operationem. Et hic ab alijs dicitur finis gratia cuius.
¶ Tertio notandum: quod finis scientiae proprie loquendo est ama tum a discente, siue amore amicitiae, siue concupiscentiae: quod mouet ad acquirendum scientiam: & ideo simpliciter loquendo, idem est finis, qui est causa finalis scientiae intentus, & amatus a sciente. non autem causa scientis. Exeplum. Si quis amore suiipsius concupiscit scientiam propter lucrum: tunc ipsemet ama tus amore amicitiae est causa scientiae: quia ab ipsomet sic amato scientia procedit in effectum, & illa habet rationem causae: quia adeius esse sic amatum sequitur scientia: non tamen est causa suiipsius. Similiter lucrum concupitum, & desideratum est aliquo modo causa finalis scientiae: quia propter amorem lueri sciens mouetur ad acquirendum scientiam: non tamen sucrum, uel amor sucri est causa scientis: quia sciens ab eo non dependet. &c.
¶ Quarto notandum: quod aliqua distingui per aliqua multipliciter potest intelligi. Vel per aliqua tamquam intrinseca: uel tanquam per extrinseca. Et hoc uel per aliqua tanquam per causas distinctionis eorum: quia sunt causae eorum: uel limitatae, & propriae: uel illimitatae, & communes: uel per aliqua sibi propria: ut per proprietates, uel subiecta propria, uel effectus sibi proprios.
¶ Conclusio prima. Scientiae, practicae, & speculatiuae. eipsis distinguuntur intrinsece, & forma liter, & non per aliqua alia. Probatur, Scientiae sunt formae simplices, & perconsequens non possunt distingui formaliter nisi seipsis &c.
¶ Conclusio secunda. Scientiae practicae, & speculatiuae distinguuntur per finem, uel per fines causaliter: sicut per efficientem causam causaliter distinguuntur. Probatio, quia ab eodem habet res distinctum esse, a quohabet esse, sed a causa finali res habet esse, sicut a causa efficiente: ergo. Vnde si duae scientiae haberent eandem causam finalem, per illam distinguuntur causaliter: non minus, quam si haberent distinctas causas finales. Ex illo sequitur: quod omnes res creatae distinguuntur causaliter per deum: quia deus est causa distinctionis omnium sicut rerum omnium &c. Conclusio tertia. Scientiae practicae, & speculatiuae, non distinguuntur persubiecta attributionis. Patet: quia de eodem subjecto possunt esse scientiae speculatiuae, & practicae. Nam omne subiectum habens passiones significantes ea, quae sunt in nostra potestate, & etiam passiones importantes ea, quae non sunt in nostra potestate: potest esse subiectum conclusionis practicae, & speculatiuae.
¶ Conclusio quarta. Scientia practica, & speculatiua distinguuntur per obiecta id est conclusiones scitas tanquam per sibi propria. Patet. Eiusdem conclusionis non potest esse scientia practica, & speculatiua: quia aut conclusio est directiua praxis, seu operationis, & sic eius scientia est practica: aut non, & sic est speculatiua &c.
¶ Conclusio quinta, Capiendo finem improprie pro illo, qui secundum rectam rationem deberet intendi ab acquirente scientiam: sicut coniter(licet improprie) accipiunt in hac materia doctores: scientiae practicae, & speculatiuae distinguuntur per fines, tamquam sibi propriaPatet: quia sic alius est finis practicae scilicet opus, uel operari: & alius finis speculatiuae scilicet considerare. Ex illis potest elici, quaescientia dicatur practica, & speculatiua. Nam scientia practica est scientia directiua alicuius praxis id est est scientia conclusionis dirigentis scientem circa aliquod opus, uel operationem, quae est in potestate nostrae uoluntatis.
¶ Dirigit autem conclusio practica circa operationem uoluntariam dupliciter, scilicet dictatiue, & ostensiue. Dictatiue, quae dictat. id est significat determinate aliquid esse faciendum: ut haec con¬ clusio. Deus coli debet dic sabbaticultulatriae. Ecclesia est reparanda, & sic de alijs. Ostensiue, quae ostendit, idest fignificat modum operandi uirtute cuius habens eam, dum intellectus dictat operandum esse, & uoluntas uult potest recte operari. Recte dico ad non mam artis, non uirtutis, saltem non oportet: ut conclusio illa. domus componitur ex fundamento parietibus, & tecto: ligna debent sic, uel sic dolari &c. Primum pertinet ad prudentiam, qua scitur, quando operandum est, & quando non & sic de alijs circunstantijs, ubi quo finem &c. quatenus opus fiat uirtuose, Secundum pertinet ad artes mechanicas, & liberales practicas: logicam scilicet & gram maticam, & rhetoricam. Hae enim artes docent modum operandi ex materia conueniente: non autem dictant, quando operandum est: aut quando ab opere cessandum est. Sic logica, grammatica &c. docent quomodo arguendum, congrue loquendum, aut persuadendum: ex quibus terminis, propositionibus, aut locis spllogismus faciendus est. Constructio congrua ponenda, & persuasio efficax sit ordinanda, quae omnia sunt in potestate uoluntatis nostrae. Non autem docent, quando haec sunt facienda, quoloco, aut coram quibus, seu quo fine &c.
¶ Articulus terius. Circa hoc, quod auctor mouet quaem stione praesenti de differentia inter prudentiam, & moralem philosophiam. Notandum est ex. iiij. quod lib. q.vj. & q. xij. tertij doct. breuis, & clara resolutio huiusmodi distinctionis. Vnde dimissis his, quae infra dicuntur: distin. xxxvj. in tertio collectorio nostro: prudentia potest capi, uel pro simplici habitu circa agibile secundum rectam rationem dictatiuo. Vel pro aggregato ex pluribstalibus ordinem aliquem adinuicem habentibus id est ad bene uiuendum requisitis. Accipiendo pro simplici habitu tripliciter accipitur. Primo modo generaliter pro quolibet habitu directiuo respectu cuiuscunque agibilis mediate, uel immediate siue sit propositionis per senotae: siue notae per experientiam: siue ex talibus per doctrinam deductae. Exeplum primi ut notitia huiusmodi. Omni benefactori est benefaciendum, quae est per se nota. Exemplum secundi. Iracundus est per mansueta uerba seniendus, quae potest haberi per solam, uel etiam per doctrinam experientiam. Secundo modo accipitur pro habitu notitiae immediatae directae circa aliquod agibile particulare per propositionem particularum ex per se nota tamquam ex maiore euidenter deductam: ut notitia huius. huic benefactori est benefaciendum. quae sequitur ex priori. Vnde sequitur. Omni benefactori est benefaciendum: hic est benefactor: ergo huic benefactori est benefaciendum. Tertio modo strictissime pro habitu siue notitia immediate directiua circa aliquod particula re agibile per solam experientiam accepta, & non per deductionem ex magis uniuersalibus. ut notitia huius: iste itacundus est per mansueta uerba seniendus.
¶ Habitus autem philosophiae, uel scientiae moralis est habitus directiuus circa agibile acquisitus per doctrinam ex principijs per se notis: uel experientiam: & non ex actibus circa particularia,
¶ Per hoc dicendum est, capiendo prudentiam pro habitu simplici, & primo modo: non distinguitur a scientia morali. Capiendo secundo modo: pro sim plici habitu, etiam non distinguitur a scientia morali: quia nota circa particulare agibile inquantum illa deducicitur doctrinaliter ex per se notis pertinet ad moralem scientiam, siue philosophiam. Accipiendo autem tertio modo sic distinguitur a morali scientia, seuphilosophia morali: quia moralis scientia habetur per doctrinalem deductionem: prudentia uero solum per experientiam. Et sic accipit philosophus cum ponit illa distingui: quia sic prudentia duntaxat notitia particularium, uel uniuersalium per actus experimentales praecise circa singularia accepta. Hinc. vj. Et hicorum. c. iij. philosophus distinguit prudentiam ab arte, & scientia. Ab arte quia est de agibili quod contingit. aliter se habere ab arte: quoniam aliud est genus actionis, & factionis.
¶ Et breuiter est illa distinctio interprudentiam, & moralem scientiam, quae proportionabiliter est inter otitiam experimentalem, & artem: sic accipit philosophus. vi. Et hicorum ubi supra, & in proemioMetaphusicae: ubi tradit philosophus: quod ex sensu sit memoria: ex memoria experimentum: ex multis experimentis in ducitur una uniuersalis, quae est principium artis hoc est ex sensationibus, quem sunt notitiae intuitiuae sit memoria. id est notitia memoratiua eiusdem obiecticuius fuit sensatio, & haec memoratiua est notitia abstractiua. Et ambaesensatio, & memoria sunt notitiae singulares simplices appraehensiuae: ex multis autem memorijs sit experimentum.
¶ Est autem experimentum iudicium alicuius singu& laris sensati causatum ex multis memorijs consimilium prius sensatorum: ut qui per tactum nouit hunc ignem esse calefactiuum, & hunc ignem &c. Viso alio igne, quem per actum non sentit: ex memorijs ignium, quos prius sensit calefacere: iudicat etiam hunc calefacere: hoc iudicium de illo singulari igne uocatur experimentum. Et ita experimentum est notitia iudicatiua de singulari ex memoriis similium singularium prius sensatorum.
¶ Est ergo sensatio prima notitia intuitiua: memoria abstra ctiua experimentum adhaesiua, siue iudi catiua. Ex multis autem experimentis accipitur uniuersalis secundum modum supra quaestione secunda prologi tactum: quae propositio uniuersalis est principiumartis.
¶ Expertus ergo est, qui procedit ex huiusmodi singularibus, ex quibus tamen colligit multas uniuersales sibi per experientiam notas. Non autem ut talis acquirit notitiam alicuius uniuersalis ex alijs magis uniuersalibus: Artifex uero ut talis incipit a principijs per se notis: uel etiam notis per experientiam. et si non sibi: tamen creditis tanquam ab alijs expertis.
¶ Ex quo se quitur: quod purus artifex non etiam expertus nullarum conclusionum scientiam habet: nisi earum tantum quae mediate, uel immediatè deducuntur ex principijs per se notis. Nam illatum; quae deducuntur ex principiis notis per experientiam non habet euidentem notitiam: sicut nec de principijs, quae non accepit per experimentum. Suo modo dicatur de prudentia, & moraliphilosophia, siuescientia: quia prudens est expertus: sciens uero tanquam artifex. Siuero prudentia accipitur aggregatiue: potest etiam accipi tripliciter: uel pro aggregato ex prudentiis simplicibus primo modo accipiendo: uel tantum secundo modo: uel tantum tertio modo. Et potest proportionabiliter dici sicut de prudentia pro simplici habitu. &c.
On this page