Text List

On this page

Quaestio 12

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum habitus theologicus sit practicus vel speculativus

QVAESTIO xII. VTRVM theologicus habitus sit practicus, uel speculatiuus &c.

¶ Supponitur ex prioribus: quod theologia non est habitus unus: sed aggregatum ex multis notitijs non solum numero: sed etiam specie distinctis. Nam omnis notitia theologicae ueritatis pertinet ad theologiam. Omnis ueritas necessaria ad salutem, est ueritas theologica: ut dictum est. q. i. prologi. Haeautem multae sunt: ut notum est:

¶ Sunt autem de quaestionis materia opi. contrariae, quarum una ponit: quod theologia est simpliciter speculatiua: alia quod simpliciter est practica.

¶ Contra quas est haec responsio auctoris. Aliqua notitia theologica est simpliciter speculatiua, & aliqua simpliciter practica. Patet: quia aliqua est notitia conclusionis directiuae ad opus, seu ad operationem: alia non. Exemplum primi: ut notitiae illarum: deus est diligendus ex toto corde: sabbatum est sanctificandum: orandum est pro loco, & tempore. Exemplum secundi. Deus est trinus, & unus: pater generat filium: personarum diuinarum una est substantia, aequalis gloria, coaeterna maiestas.

¶ Sed est dubium: quando conclusio practica deducitur ex principiis speculatiuis: an habitus totius demonstrationis sit practicus, uel speculatiuus. Solu. Aequiualenter est simul practicus, & speculat uus non formaliter: sed aequiualenter: quia aequiualet habitui principij, & conclusionis: quorum ex hipothesi alter est speculatiuus: alter practicus.

¶ Ex quo sequitur: quod speculatiuum, & practicum non immediate opponuntur, quia datur medium.

¶ Vel dicendum: quod cum scientia diuisione immediata diuiditur in speculatiuam, & practicam. Scientia acc pitur pro notitia unius complexi propositionalis tantum, & non totius discursus &c.

¶ Dubitatur primo. An habitus theologicus pertincat ad aliquem de quinque, quos ponit philosophus. vj. Et hico rum. Solutio. Philosophus ibi solum loquitur de habitibus euidentibus. Multiautem sunt habitus theologici incuiden tes, scilicet ueritatum tantum creditarum, & illi non pertinent ad aliquem illorum quinque &c. Multi etiam sunt habitus euidentes: & si sunt principiorum per se, uel per experientiam notorum: pertinent ad intellectum. Si uero conclusionum demonstratarum, & sunt practici pertinent adprudentiam. Si speculatiui pertinent ad scientiam. Si totius demonstrationis pertinent ad sapient tiam &c.

¶ Dubitatur secundo. Vtrum a habitus theologicus debeat poni in intellectu practico, uel speculatiuo. Responsio. Si practicum, & speculatiuum respectu intellectus dicunt non solum actum, sed aptitudinem: omnis intelle¬ ctus est practicus, & speculatiuus: quia omnis intellectus potest in se habere notitiam practicam, & speculatiuam. Et per hoc dicitur: quod habitus theologicus est in intellectu practico, & speculatiuo: quia in intellectu. Si uero dicunt tantum actum, ut intellectus practicus dicatur intellectus habens in se actu notitiam practicam, & sic de speculatiuo: tumc habitus theologicus practicus est in intellectu practico: habitus theologicus speculatiuus est in intellectu speculatiuo. Stat tamen: quod intellectus practicus sit in intellectu speculatiuo, & speculatiuus in intellectu practico: si intellectus habeat simul habitum practicum, & Dub. speculatiuum.

¶ Dubitatur tertio: quis illorum habituum sit mobilior, speculatiuus, an practicus. Solutio. Aliquis practicus est nobilior speculatiuo, & aliques speculatiuus est nobilior practico secundum differentiam obiectorum, & certitudinis, ex quibus arguitur nobilitas actuum, & habituum.

¶ Multa alia tanguntur in solutionibus rationum pro opinionibus &c.

¶ Einem habet in his notatis, quam breuiter, & succincte epitoma prologiadmodum diffusi, uenerabilis inceptoris Guil. Ockam. ubi ffudiosus lector latius inuenire potest, quod hic trunmcatim proponitur, paucis adiectis, & quibusdam mutatis.

PrevBack to TopNext