Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

PROLOGO utcumque terminato: suadet ratio: ut ac quaestiones circa singulas distinctiones per doc. motas ocuium dirigamus: pra misso semper textus summario, tribus conclusionibus partiendo. Vt autem in genere pateat, de quibus magister in hoc primo pertractat: considerandum est, quod totus ille liberprimus diuiditur in proemium, & tractatum. In proemioquasi in genere, & proemialiter tangitomnium quatuor librorum materiam: cum hoc aperiens determinandi modum: & hoc facit dist. i. In tractatu uero intetum prosequitur: agens de deo secundum rationem naturalis perfectionis.

¶ Siuebreuius in tractatu agit de trinitate super benedicta quo ad se, & quo ad quaedam attributa, quam sibi conueniunt respectucreaturae a dist. xxxv. & deinceps usque infinem. Quo ad se, & sibi intrinseca tripliciter scilicet quo ad se a dist. ij. usque ad septimam. Quo ad proprietates personae, & essentiae diuisim, & coniunctim a distinviij. usque ad xxj. inclusiue. Quo ad modum loquendi de ea in genere, & in specie a dist. xxij. vsque ad. xxxiiij. Haec uolente domino in processu latius patebunt.

¶ Sententia textus his subnotatis complectitur conclusionibus.

¶ Prima. Totius theologiae tam ueteris, quam nouae legis daeterminatio circa res uersatur, & signa.

¶ Secunda. Aliquae res sunt, quibus fruendum est: aliae, quibus utendum: aliae uero utuntur, & fruuntur.

¶ Tertia. Res, quibus fruendum est, nos beatificant: quibus utendum est, ad beatitudinis consecutionem adiuuant.

PrevBack to TopNext