Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum creatio passio distinguitur a creatura.
DISTINCTIO I QVAESTIO I VTRVM creatio actio, qua Deus denominatur, formaliter creans, differat a creatore, ex natura rei. Addamus & secundam eius quaestionem. Vtrum creatio passio distinguitur a creatura.
¶ Quaestiones illae eodem pede currunt: & solutio unius aperit solutionem alterius. Dimissis rationibus pro, & contra. praemittentur quaedam suppositiones. Deinde subiungentur conclusiones. Tertio quaedam dubia mouebuntur.
¶ Quoad primum suppono: quod haec nomina. creatio actio: & creatio passio: abstracta sunt horum concretorum: creans, creatus absoluendo a tempore, quae relationem siue respectum important: sicut agens patiens: producens productum. Sunt enim termini praedicamenti actionis, & passionis: qui important respectum extrinsecum ad sensum infra exprimendum.
¶ Secundo suppono ex dic. lib. primi dist. xxx. quod de re lationibus siue respectibus: an sint res quaedam distinctae a rebus absolutis: tres sunt opiniones famosae.
¶ Vna est, quod relatio est quoddam accidens respectiuum siue in anima, siue extra, distinctum ab omnibiis absolutis, requirens ad suum esse non solum subiectum, quasi funda mentum, sed etiam terminum, sine quo simpliciter esse non potest, neque perpotentiam diuinam. Propter hoc dic tur ens, non ad se, sed ens ad aliud: cuius esse non solum est esse, aut inesse, sed esse ad aliud, & ad aliud quodam: modo se habere. Et sicut non potest esse, ita nec intelligi sine fundamento, & termino. Et per hoc distinguitur ab omni re absoluta, siue in anima, siue extra. Exemplum: ut paternitas, que secundum illos est res quaedam inhaerens patri, requirens ad suum esse, filium, quo non existente impossibile est paternitatem esse. Sic de filiatione inhaesione &c. Et ab illis respectibus, siue entibus respectiuis subiecta quibus inhaerent: denominantur denominatione respectiua, ut pater, similis inhaerens &c.
¶ Alia est opinio huic contraria: tenens quod nulla talis entitas est ponenda: sed omne existens, siue substantia, siue accidens est quaedam entitas absoluta in se: quae intelligi potest omni alio circum scripto. & per consequens per conceptum absolutum significari. Quodque termini respectiui non significent formaliter tales paruas res relatiuas, sed significant plures res absolutas certo modo ad inuicem consideratas. Vt pater, uel paternitas significat patrem, & filium a se genitum, quae sunt duae substantiae, & nullam aliam rem patri, aut filio inhaerentem.
¶ Tertia opinio est quasi media, quae ponit, quod quidam respectus ex trinseci distinguuntur ab omnibus absolutis: eo modo, quo prima opinio ponit respectus distingui. Nullum autem respectum intrinsecum siue de praedicamento relationis, aut extrinsecum aliorum sex praedicamentorum ponit, sic distingui ab absolutis. Exemplum primi, ut unio naturae assumptae ad uerbum. Inhaesio formae substantialis, uel accidentalis in materia. Exemplum secundi, paternitas, dupleitas, similitudo, aequalitas. Horum terminorum significata formalia non sunt res distinctae ab absolutis, sicut dicit secunda opinio.
¶ Ratio mouens sic opinantes est: quia impossibile est, quod extrema alicuius contradictionis successiue uerificentur de aliquo, nisi propter mutationem alicuius positiui in eo, de quo contradictio uerificatur, uel in alio. Mutationem dico acquisitiuam, uel deperditiuam alicuius rei positiuae. Vel mutationem localem, aut temporis, si nullus modus granmaticalis, uel logicalis impediatur. Si ergo in huiusmodi uerificatione successiua contradictoriorum de aliquo nulla sit mutatio acquisitiua, uel deperditiua rei ab solutae: neque motus localis alicuius, aut temporis transitus est in causa non uariatis modis logicalibus, uel grammaticalibus: necesse est, quod res aliqua relatiua acquiratur, uel deperdatur. Quem respectum formaliter importabit alterum extremum cotradictionum. Huic opinioni fauere uidetur Ockam in secundo q. i. & ij. Et in primo dist. xxx. qeiiij. ubi materia ista, & opiniones istae latius tractantur cum suis motiuis: licet det uias, & modos soluendi omnes rationes contra opinionem secundam negantem omnes respectus distinctos ab absolutis in creaturis.
¶ Tertio suppono ex dictis dist. xxx. primi. q. i. quod tenenm do opinionem secundam, uel tertiam de respectibus: duplex, uel triplex est modus loquendi de significato abstractorum relatiuorum, ut relatio, paternitas, similitudo. Vnde dicunt quidam, ut Ockam tangit dist. xxx. primi in pluribus locis: & clarius dist. xxxi. q. i. quod Iy relatio, & caetera abstracta relatiuorum important conceptum mentis relatiuum. quo intellectus cognoscit rem in ordine ad aliam. ut simuitudo est conceptus mentis correspondens ad hanc uocensimilis, quo intellectus refert sortem album ad Platonem album id est quo cognoscit sortem, & Platonem habere colorem eiusdem speciei. quod est cognoscererelatiuae: & unum ad alterum referre,
et licet sortes, & Plato sint realiter similes circumscripto quocunque actu intellectus: per hoc solum, quod habent in se qualitates eiusdem speciei: tamen non possunt referri ad inuicem nisi per actum intellectus. Referre enim unum ad alterum, est actus intellectus, & nihil aliud, quam cognoscere rem unam, & aliam conuententes, uel differentes in aliquo. fctus itaque intellectus relatiuus est realiter ipsa relatio. Et secundum hoc, omnia abstracta praedicamenti relationis sunt termini secundae intentionis.
¶ Aliter dicunt alii, quod abstracta relatiuorum important extrema relationis id est res adinuicem relatas: & fundamentum si distinguitur a termino, a quo, & pro illis conunctim supponit: & pronullo horum seorsum. Vt similitudo supponit pro duobus similibus, & compositae secundum quam dicuntur similes. Paternitas pro patre, & filio ab eo genio. Illo modo, quo pluralis numerus, aut nomen collectiuum, uel pronomen demonstratiuum demonstrans plura coniunctim supponit pro pluribus, & nullo seorsum. Et sicut dum quaeritur: quid est populus; recte respondetur: est multi homines. Ita in proposito dicitur: quod similitudo, qua sortes albus est similis latoni albo, est duo homines: sortes, & plato: & duae albedines eorum corporibus inhaerentes: quia illis existentibus omnibus alijs circumscriptis sortes est similis Platoni. Sic ordo uniuersi, est partes uniuersi ordinate. Approximatio causarum causae non impeditae. Vnio partium continui: partes inter quas nihil mediat. Et dualitas est res duae. Dupleitas duo numeri: quorum unus continet alterum bis: & sic de alijs.
¶ Et ille secundus modus uidetur probabilior prinmio. Nam cum abstra au significat illud, quo aliquid formaliter denominatur denominatione. sua concretiua, patet, quod abstracta relatiuorum res extra significantium non important conceptum mentis. Nam per conceptum mentis non conuenit denominatio relatiuis rebus extra. Non Quaestio I enim dicitur sortes similis Platoni propter conceptum mentis: sed propter qualitates eiusdem speciei eis inhaerentes: licet sortes referatur ad Platonem per actum intellectus, ut dictum est. Sic enim saluatur, quod relatio, & ad aliquod sunt termini primae intentionis, & genus generalissimum relatiuorum primae intentionis sicut & sua concreta: quamuis dici potest, quod Iy ad aliquod est, concretum significatione: & relatio eius abstractum. Possunt tamen Iy ad aliquid, & relatio, etiam accii pro terminis secundae intentionis, sicut, & substantia, qualitas, quantitas, pr terminis praedicamenti ad aliquid: sed sic non sunt genus generalissimum. Posset etiam tertio dici, quod abstracta relatiua supponunt pro uno extremo puta termino a quo: & connotant reliquum cum fundamento: si distinguitur a termino a quo. Vt paternitas supponit propatre: connotando filium a segenitum. Similitudo fortis ad Platonem supponit pro sorte, & connotat Platonem: & duas qualitates in sorte, & Platone eiusdem speciei. Et per hoc patet, quid respondendum est ad quaestionem de abstractis relatiuoru, per quid est, uel in quo est, & similes. Et secundum hoc uidet concedendum: quod abstracta, & concreta relatiua sunt synonpma. sicut abstracta, & concreta substantiae, & quantitatis.
¶ Quarto supponenda est differentia inter relationem intrinsecam, & reationem extrinsecam. Item inter relationem realem, & rationis. Nam relatio intrinseca est, qua semesposita sem per manet manentibus extremis, & fundamento: ut diuersitas, similitudo.
¶ Dicitur notanter semesposita propter paternitatem, quae est relatio intrinseca. uia licet sortes genuit Platonem, tamen posset Deus Platonem creare. & tunc essent extrema, scilicet sortes, & Plato; & non paternitas. Tamen posita semel paternitate per actum generationis filij, manetibus genito, & genitore: manet paternitas. Quod sic intelligendum est secundum Ockam. Relatio in¬ trinseca est relatiua: quae postquam semel supposuerunt; pro certis absolutis illis manentibus; simul & re absoluta; siquam idest fundamento connotant: semper supponunt pro eis. Per oppositum dicitur de relatione intrinseca: ut unio, inhaesio: & relationes sex praedicamentorum.
¶ De secunda differentia inter relationem scilicet realem, & rationis tractat auctor. q. v. dist. xxx. lib. primi. Et quantum nunc sufficit: relatio realis uno modo dicitur respectus, qui est uera res distincta ab absolutis. Et ille modo non capitur hic secundum opinionem secundam supra de relatiuis recitat. Alio modo relatio realis est relatio, quae praedicatur de absolutis circumscripto quocunque actu intellectus Haec est relatio praedicabilis de absolutis, quae sunt talia, qualia significantur esse per relationem; circunscripto quocumque opere intellectus; ut similitudo, paternitas, distinctio, identitas &c Pet oppositum de relatione rationis: ut subiectum, praedicatum, praecium. Nihilenim est subiectum, uel praedicatum sine opere intellectus: ut est declaratum dist. xxx. q. v.
¶ Quantum ad secundum articulum est haec conclusio prima: Creatio actio qua Deus denominatur formaliter creans: non est respectus realis in Deo creatore; accipiendo respectum realem primo modo. Patet: quia in diuinis non est aliqua realis relatio praeter relationem originis. Sed nullam harum dicit creatio: quia nec paternitatem, nec filiationem, nec spirationem. Item creatio de nouo, & ex tempore dicitur de Deo. ergo non importat aliquid reale in Deo. Consequentia probatur: quia quicquid, est reale in Deo, conuenit Deo ab aeterno. Nam si aliquid reale de nouo adueniret Deo. Deus esset mutabilis. Antecedens patet per magistrum dist. xxx. primi, & post. "Appellatio, qua creator relatiue dicitur ad creaturam, relatiua quidem est, sed nullam notat relationem, quae sit in creatore."
¶ Secunda conclusio. Creatio actio non est: neque dicit respectu rationis. Probatur: quia quando aliquid denominatur asaliquo aequaliter, siue intellectus sit, siue non sit: illud denominans non dicie formaliter relationem rationis. Quod patet: quia quod non habet esse, nisi peraliud, non habet denominari, nisi peraliud. Igitur per oppositum, quo denominatur siue aliud sit, siue non sit, non habet esse denominatum per illud aliud: sed Deus de nominatur creans, siue intellectus noster sit: siue non sit. Immo etiam loquendo de quocunque intellectu per impossibile; quia licet Deus non posset producere creaturam rationalem sine intellectu absolute, tamen si per impossibile esset intellectus, posset easa pro ducere. Item illa denominatio, quae oritur positis extremis circumscripto intellectu; non est per operationem intellectus. Sed posito deo, & lapide, circumscripto omni intellectu per impossibile, deus dicitur creans.
¶ Tertia conclusio. Creatio actio dicit diuinam essentiam, & creaturam non potentem existere, nisi posita diuina essentia, & nihil aliud. Patet prima pars, quia terminus dicit, aut significat quicquid requiritur ad uerificationem, siue suppositionem sui de aliquo, uel pro aliquo. Sed ad hoc, quod creatio actio supponat respectu uerbi est: requiritur essentia diuina, & creatura, siue res creata non potens esse sine deo. Ergo dicit, seu significat essentiam diuinam, & creaturam. Secunda pars patet, quia illis existentibus omnibus alijs circumscriptis est creatioErgo praeter illa nihil aliud dicit. Tenet consequentia, quia abstractum nihil dicit: quo circumscripto nihilominus conmunicat alicui suam denominationem. Antecedens patet: quia eoipso, quod deus est, & creatura (quae sine deo esse non potest) est, creatio est: quia dicitur deus creator, & creatura creata.
¶ Quarta Cu conclusio. Creatio actio est relatio realis: secundo modo accipiendo relationem realem. Patet: quia deus ita uere, & realiter dicitur creans circumscripta operatione intellectus: sicut una albedo est ex natura rei similis alteri. Nec plus facit intellectus creatus, ad hoc, quod deus sit creans, quam ad hoc, quod Sortes albus sit similis Platoni albo. Et hoc modo potest dici creatio relatio rea lis quia importat ueras res, quae non requirunt operationem intellectus, ut una dicatur creans, alia creata. De hoc. j. q.v dist. xxx. primi.
¶ Quinta conclusioTenendo secundum modum de significatione abstractorum relatiuorum in suppositione tertia recitatum. creatio actio, qua deus formaliter dicitur creans, est realiter distincta a deo: & similiter a creatura creatione producta. Patet: quia omne aggregatum realiter distiguitur a qualibet partium aggregati: sicut sortes, & Plato, nec est Sortes, nec Plato. Sed creatio actio est diuina essentia, & creatura porducta copulatim: ut patet ex suppositione. Ergo nec est diuina essentia: nec creatura, sed utrunque simul. Et per consequens realiter distinguitur ab utro lt. que.
¶ Sexta conclusio. Tenendo tertium modum de significatione abstractiuorum actiua creatio non distingutur a deo: sed est realiter deus. Probat; quia secundum illum modum loquendi creatio actiua supponit pro creante. & connotat creaturam non potentem esse sine deo, & ita est realiter deus. Sicut album supponit pro subjecto, & connotat abedi enm: & per continens subiectum est album. Similes conclusiones possunt lu. poni de creatione passiua.
¶ Creatio passio non dicit relationem realem primo modo accipiendo relationem reale in creatura. Talis enim entitas respectiua ab omnibus absolutis uistincta non est ponenda: ut ostensum est dist. xxx. primi q. i. Item posito deo, & creatura non potente esse sine deo: ponitur creatiopassiua: alijs omnibus circumscriptis igitur nihil aliud dicit.
¶ Secunda conclusio. Creatio passio non dicit relationem rationis: eadem ratioine: qua creatio actiua.
¶ Tertia conclusio Creatio, & passio dicit creaturam non potentem sine deo existere diuinam essentiam: nihil aliud. Patet ut supra. ¶¶ Quarta conclusio. Creatio passio¬ est relatio realis secundo modo accipiendo relationem realem.
¶ Quinta conclusio. Tenendo quod abstracta supponunt pro omnibus coniunctim, quae significant, creatio passio realiter distinguitur a creatura.
¶ Sexta conclusio. Tenendo tertium modum de significatione. abstractorum creatio passio non distinguitur a creatura: sed est realiter creatura a deo producta, non potens existe re sine deo. Sic eninmi creatio passio supponit pro creatura: & connotat essentiam creatricem.
¶ Quantum ad tertium articulum, plura possent moueri dubia contra fundamentum quatuor primarum conclusionum: scilicet quod non sunt ponendi respectus ab absolutis distincti. Sed quia de hoc latius tractatur. q. i. dist. xxx. lib. primi. ideo rescinditur. Tamen propter solutionem rationis Sco: quam ponit. q.v. huius distinctionis primae, quam magnipendit: est dubium. An ponere relationem non distingui a rebus abstractis sit contra primum principium. Et uidetur quod sic: assumendo argumentum suum. Nihil est idem. a. rea liter sine quo. a. potest esse. Et ponatur qo. a. significet fundamentum alicuius relationis. Gratia exempli, albedinem in Sorte, quae est fundamentum similitudinis, qua sortes est similis Platoni albo. Sed. a. potest esse sine similitudine. Ergo similitudo non est idem. a. realiter. Discursus uidetur bonus: quia ad svllogismum reducibilis sit. Nihil sine quoa. potest esse est idem. a. realiter: sed similitudo est sine qua. a. potest esse. ergo similitudo non est idem. a. realiter. Sic erit discursus in quarto primae. Et ut omnia diuerticula semoueantur: addatur minori extremitati pronomen demonstratiuum singularitans pro illa similitudine qua. a. est simile albedini Platonis. Maior probatur: quia stet oppositum. Aliquid sine quo. a. potest esse, est idem realiter. a. ergo aliquid est realiter. a, & non est tealiter. a: Nam uocet illud, pro quo oppositum maioris uerificatur. b. tunc. b. est realiter. a. ex propositione; & sine ipso potest esse. a. ponatur in esse. Sine. b. est. a. ergo. b. non est a. Hoc autem est oppositum primi principii. b. esse. a, & non esse. a.
¶ Alijs etiam mediis illam maiorem probat. Minor probatur: quia albedo. a. potest esse sine similitudine ista, si albedo in Platone de struatur.
¶ Potest eadem ratio sub alia forma fieri quam idem doctor tangit sic. Illa sunt distincta realiter, quorum unum potest manere sine altero. Subsumatur. A. potest manere sine simililitudine: ergo. a. & similitudo distinguuntur realiter.
¶ Vt autem uideatur efficacia rationis, potest in simili sic formari. Nihil sine quo potest esse petrus, est petrus. Amicus dei est, sine quo potest esse petrus. Igitur amicus dei non est petrus. Minor probatur: quia petrus potest non esse amicus dei: quia potest non habere amicitiam dei, scilicet gratiam. Igitur alioquinposset esse amicus sine amicitia, siue gratia. Vltra. Ergo amicus dei est, sine quo potest esse petrus.
¶ Responsio ad dubium: quod ponere relationem non distingui ab absolutis, non repugnat primo principio. Et ad rationem Sco. dicitur, quod discursus bonus est. Et uerum concludit, quod similitudo non est idem fundamento. Ex hoc autem non sequitur, quod similitudo distinguatur ab absolutis, Nec opinio tenet, quod relatio sit idem fundamento. Sed tenet, quod sit entitas absoluta, uel entitas absolute: quia siue sit conceptus mentis, siue idem fundamento, & termino, non est fundamentum. Sed argumentum procederet contra tertium modum loquendide abstractis; qui tenet, quod paternitas similitudo supponunt pro termino a quo, & connotant terminum ad quem &c. Et hunc tenendo negetur minor rationis, quia similitudo in casu est albedo sortis, & sine albedine sortis. a. non potest esse. Ad probationem negetur minor quo. a. potest esse sine similitudine, hoc est sine illa re quem nunc est similitudo. Et destructa albedine platonis non manet. a. sine similitudine: quia similitudine supponit pro illo, quod nunc est similitudo, scilicet pro. a: quia ponitur respectu copulae, praesentis temporis.
¶ Si dicis, quod manet, dicit tempus futurum, & ideo similitudine sequens solum supponit pro similitudine futura. Haec autem non est. a. Respondetur illo posito, similitudine aequiuocatur. Inferendo igitur distinguitur a similitudine, quia in prima supponit, uel accipitur pro similitudine futura: in ista pro similitudine praesenti, & non futura.
¶ De illa forma arguendi latius patuit supra in primo distin. j. quaest. iij. Ad tertiam formam similiter dicitur negando minorem. Ad probationem, petrus potest non esse amicus dei. Illa negetur; quia amicus ibi distribuitur pro perro, & aliis amicis: & sic sequeretur descendendo, quod posset non esse ille amicus dei, qui est petrus. Et cum probatur: potest non habere gratiam. concedendo, & negetur consequentia. Ergo potest non esse amicus, quia ualet tantum. Ergo potest non esse quicunque est, uel potest esse amicus. Et cum arguitur: alioquin possit esse amicus sine amicitia, & gratia. Non se quitur, ut patet diligentius intuenti. Et si adhuc arguitur. a. manet, quando non manet similitudo; igitur distinguitur a similitudine. Respondetur: si Iysimilitudo utrobique supponit pro eodem, bonum est argumentum: quia siutrobique supponit pro similitudine futura, uerum infertur accipiendo distinguilarge. Si utrobique pro similitudine praesenti, antecedens est falsum. Si in antecedente supponit pro similitudine praesenti, & in consequenti profutura non ualet argumentum propter fallaciam aequiuocationis.
¶ Secundum dubium. In quo aut quomodo distinguitur creatio actiua, & creatio pasuua. Et uidetur, quod non distinguitur: quia dicunt praecise idem. Vtrunque enim dicit diuinam essentiam, & creaturam non potentem existere sint deo, & nihil plus, ut patet ex conclusionibus.
¶ Responsio, quod dubium potest intelligi, uel de re, quae est actiua creatio, & creatio passiua: uel de terminis. Primo modo patet responsio ex conclusionibus. Secundo modo dicendum, quod illi termini non sunt synonymi, non obstante, quod significant idem praecise: quia non lignificant eodem modo. Nam tenendo tertium modum de abstractis, creatio actio significat subtractiue id: quod significat creatio passio formaliter, & econuerso. Sic enim creatio actio supponit pro creante, & connotat creaturam. Creatio passio econ terso supponit pro creatura, & connotat creantem deum. Si tenetur seeundus modus: tunc licet supponit pro eodem praecise scilicet coniunctim prodeo, & creatura. tam en creatio actio significat deum per modum termini a quo. & creaturam per modum termini ad quem. Creatio passio econuerso. Si tenetur primus modus, tunc non significant idem, quia sic signifitant conceptus mentis, quae sunt distincti, & non synonvmi.
¶ Tertio dubitatur. Vtrum omnis effectus creetur a deo. Et uidetur quod sic: quia omnis creatura creatur, & non nisi a deo: & omnis effectus est creatura.
¶ In oppositum: non quilibet effectus sit ex nihilo. Igitur non quilibet creatur. Pater per magistrum distinctione praesentiCreare est aliquid de nihilo facere. Denihilo idest non de materia.
¶ Pro responsione ad dubium notandum postOockansecundo quodlibet quaestio. viij. & infra tangetur in iiij. distinct. j. quaestio. j. quod creare multipliciter accipitur. Quandoque accipitur pro promouere id dignitates, sic dicunt canonistae quod Papa creat Cardinales: sic nihil ad propositum. Aliter accipitur quatuor modis. Primo modo large pro producere: sic dicit commentator. iij. de anima. Intellectus erat intellecta. Se¬ eundo modo accipitur stricte pro facere aliquid de nihilo mediate, uel immediate: idest ipsum, uel id, de quo factum est. Sic dicit Augustinus super Ioannem, quod segetes creantur. Tertio modo capitur strictius: & sic est agens facere aliquid postquam fuit nihil, quod posset ipsum facere sine subiecto. Quarto modo strictissime. & sic est deum facere aliquid, postquam fuit nihil sine concursu agentis: quod necessario requirit passum, siue subiectum. Quo praemisso respondetur ad dubium per tres propositiones secundum Ockam ubi supra quaestione viij. secundi quodlibet.
¶ Prima accipiendo creare primis duobus modis, quilibet effectus creatura deo. Pater: quia omnis effectus producitur a deo de nihilo secundum se, uel secundum illud, de quo ultimo producitur. Quia prima rerum productio fuit de nihilo: & sic uera est prima conclusio magistri, quod deus est creator omnium uisibilium, & inuisibilium.
¶ Secunda propositio. Accipiendo creare tertio modo: solus, & omnis effectus simplex creatur a deo. Quod solus patet: quia compositum per generationem productum praefuit secundum materiam, & ita non sit postquam fuit nihil. Illud enim dicitur fuisse nihil, cuius nulla pars praefuit. Secunda pars scilicet, quod omnis effectus simplex, quia quilibet talis ante productionem nihil tuit: & ad omnis effectus productionem concurrit deus, qui non requirit de necessitate subiectum in agendo. Quicquid enim producit in subjecto potest producere extra subiectum; sicut potest conseruare extra subiectum: sicut patet de accidentibus, de quibus minus uidetur uerum. Qui tamen poneret respectus distingui ab absolutis: haberet hoc negare. Talis enim simpliciter non potest esse sine fundamento, & termino secundum eos.
¶ Corollarium: idem effectus generatur, & creatur. Generatur a creatura, & creatur a deo Pa¬ ter de forma substantiali ignis genita ab alio igne, & simul producta a Deo. Vide Ockam. qeiiij. & v. secundi non longe a fine. Nec est illud magis inconueniens, quam quod idem effectus, puta uolitio producatur libere, & contingenter a uoluntate, & necessario a cognitione. Sic ait Augustinus supePsal. Ixx. Ver. Deus quis similis tibi. Parentibus generantibus, deus creat. Secundum patet: quia omnis effectus priusquam producatur, est purum nihil: id est nihil fuit. Nec impedit, quod dicitur fuisse in potentia materiae: quia non magis est in potentia materiae; quam in potentia agentis. Immo omnis esfectus magis est in potentia agentis primi, scilicet dei, quam in potentia materiae, eo quod simpliciter non potest pro- duci, nisi a causa prima. Potest autem produci non concurrente materia, & tamen anima producta ante productio nem: licet fuerit in potentia agentis, tamen simpliciter nihil fuit, anoquinnon crearetur. Nam esse in potentia materiae, non est esse aliquid, sed est, posse produci in materia ab agente requirente materiam recipientem.
¶ Tertia propositio. Solus effectus, & quilibet, qui secundum se, & quodlibet suiproducitur a deo solo non concurrente causa secunda, & effectiue: creatur quarto modo accipiendo creare. Pater ex descriptione quarti modi.
¶ Rationes pro, & contra dubium soluuntur per diuersam acceptionem huius, quod est creare. Nam prima ratio procedit secundum duas primas acceptiones. Secunda procedit secundum tertiam, & quartam acceptionem.
¶ Sed diceret quis contra corollarium. Contradictio est, quod aliquid situul, & semelfiat de aliquo, & de nihilo. Sed quod creatur, sit denihilo: quod generatur. sit de aliquo: quia de potentia materiae: ideo contradictio est idem generari, & creari. Respondetur negando, quod illud, quod generatur, non sit de nihilo saltem loquendo de forma simpliciVnde ita uere forma, quae producitur in materia a causa naturali sit de nihilo, sicut quae creatur: quia nihil formae generandae praeexistit in materia. alioquin non generaretur. De quo postea uidebitur. Nec sequitur. Eit de potentia materiae. Igitur non sit de nihilo. Quia educere de potentia materiae nihil aliud est, quam agens aliquod producere formam in materia: ita quod necessario in producendo requirit materiam concausantem in suo genere,. hoc est materiam suscipientem. Haec enim est causalitas materiae. Ex quo pater, quod non tantum forma naturalis: sed etiam forma uiolenter introducta educitur de potentia materiae: ut puta frigiditas in aqua. Nam agens uiolentum hanc producere non potest, nisiin materia aquae ipsam subiectante.
¶ Vnde haec sola est differentia inter generare, & creare: quia creare est agens producere aliquid, ita quod necessario requirit materiam concausantem. Generare uero est agens producere aliquid, quod necessario in tali productione requirit materiam concausantem. Vnde patet, quod deus cum omnem formam absolutam produce- re potest extra materiam, omnem formam, quam producit etiam in materia creat: quia etsi aliquando causat in materia, non necessario requirit materiam: quia posset eundem effectum producere extra materiam. Omnis uero causa secunda producens formam generat. Non ergo magis inconueniens est dicere, eandem formam simul generari, & creari, quam dicere eandem formam produci a duobus agentibus, quorum unum necessario requirit in tali productione materiam concausantem, aliud non requirit. Et tantum de isto dubio, & tota quaestione.
On this page