Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

VTRVM creare repugnet creaturae

QVAESTIO IIII VTRVM creare repugnet creaturae.

¶ Praemittetur primo unum notabile. Secundo conclusiones duae inferentur. Tertio mouebuntur dubia. Quantum ad primum. Notandum, quod licet creare multipliciter accipitur: ut patuit in solutione. vi. dubij. q.ij. Ad propositum tamen dupliciter accipi potest. Vno modo strictissime, ut excludit coactionem causae tam materialis, quam efficientis. Alio modo largius, ut excludit concausationem materiae, uel subiecti: non autem efficientis. Primo modo: creare est producere effectum de nihilo sine concurso alterius causae efficientis, uesubiectiuae. Illo modo nihil potest crea re effectum, nisi fuerit eius causa tota lis, & praecisa. Secundo modo: creare, est producere aliquem effectum de nihilo sine passo, seu subjecto praesupposito tempore, uel natura. Dicitur tempore uel natura: quia non oportet passum semper praecedere effectum tempore. Si enim producatur passum aliquod in eodem instanti: potest creatura habere effectum suum in passum: ut si deus in insta ti crearet medium inter nos, & solem: sol in eodem instanti illuminaret. Et anima christi in istati suae creationis produxit in seipsa actum nobis meritorium Pro illa quaestione uide Ockam in. ij. q. vij. & quodl. ij. q.viij. & ix.

¶ Quantum ad secundum est conclusio prima. Creare primo modo accepto uocabulo repugnat omni creaturae. Illa conclusio cum sequenti demonstrari non potest: sed potest rationabiliter persuaderi. Probatur: quia creatura non potestesse causa totalis effectus, & praecisa sine coactione. dei. Igitur non potest creare. Consequentia tenet ex quid nominis creare. Antecedens probatur: quia causa secunda non potest causare sine prima. Consequentia nota cum maiore: quia prima causa plus influit in effectum, quam secunda: ut dicit Proculus li. de causis. Minor patet: quia sicut creatura dependet: prima causa in fieri, & conseruari: ita & in causari. Item suspendente prima causa suam actionem, nihil agit creatura, ut patuit in ecclipsi solis tempore Dominicae Passionis: & inigne pueros non sedente in fornace regis chaldeorum. Dan. iij.

¶ Item quod creatura non potest esse causa totalis effectus: probatur: quia nec naturalis, nec libera. Non naturalis: quia principium naturale aequaliter se habiens ad plura eiusdem rationis non impeditum, uel producit quodlibet, uel nullum. Igitur creatura naturaliter actiua si fuerit causa totalis, qua ratione producit unum indiuiduum: eadem ratione omnia eiusdem rationis: & sic infinita: quod est impossibile. Neque libera: quia sic ageret per uoluntatem. Posset autem uelle infinita producere, & ita crearet infinita: quod reputatur inconueniens.

¶ Secunda conclusio. Etiam secundo modo accipiendo creare, creatura creare non potest. Probatur. Nihil in producendo necessario requirens passum potest creare, omnis creatura necessario requirit passum in agendo, igitur nulla creatura potest creare. Consequentia nota. Maior patet ex quid nominis creare secundo modo accepto. Minorem probat experientia, unde sumitur artis principium. Nunquam enim expertum est creaturam producere totaliter, uel partialiter aliquid sine passo. Nec est uerisimile, siposset creatura sine passo producere: quod perpetuo frustraretur illa potentia, quin aliquando exiret in actum creationis.

¶ Quantum ad tertium est primum dubium. Vnde repugnat creaturae, quod non potest aliquid sine passo producere. Ad hoc breuiter respondetur, quod repugnat creaturae ex conditione suae naturae, quam recepit a deo. Nam sicut creaturae a deo habent, quod agunt: ita etiam habent ab eo determinatum modum, & ordinem agendi secundum illud Roman. xiij. Quae a deo sunt, ordinata sunt. Hic aut modus, & ordo agendi nobis per experientiam innotescit. sicut si queritur. Quare sol non humectat, & infrigidat, sicut luna. Et luna non calet, & exiceat sicut sol. Nulla causa assignatur: nisi natura utriusque: quam sic utranque deus condidit: & hoc nobis per experientiam innotuit.

¶ Alias causas nonnulli assignare conati sunt; sed non sufficiunt. Vnde aliqui pro causa assignant: quia uirtus diuina est eius substantia. Virtus autem creaturae est accidens. Sed alibi patebit, quod etiam potentia, & uirtus agendi creaturae est eius substantia: ut in angelo, anima, & sole. Denique hoc nihil ad propositum; quia esto, quod uirtus creaturae esset accidens, propter quod non posset attingere substantiam: ex hoc non sequitur, quod non possit creare accidens.

¶ Nec ualet dicere, quod creare: quia est rem de nihilo producere inter aliquid autem, & nihil, siue non ens simpliciter est distantia infinita: quae requirit uirtutem producendi infinitam, quae repugnat creaturae: ideo repugnat creaturae. Id non ualet dicere: quia supra declaratum est, quod inomni productione formae naturalis, forma producitur de nihilo, & nihil formae praefuit. Similiter falsum est, quod inter non ens simpliciter, & ens sit distantia infinita: quia non ens simpliciter a nullo distat. Verum, quod non est finita distantia: quia nulla distantia. Nec ualet dicere, quod per creationem communicatur effectui esse: esse autem est effectus uniuersalissimus: ideo requirit causam uniuersalissimam, quae est prima causa. Nam eo ipso, quod esse est effectus uniuersalissimus: ideo conuenit omni causae agenti. Nam omne agens producens effectum de nouo dat sibi esse, post non esse. Ideo dare esse, non est proprium primo efficienti: sed conuenit omni causae effectiue.

¶ Secundum du I bium. Contra conclusionem primam, & eius probationem. Nam in augmentatione naturaliqualitatis est causa naturalis sufficiens, aequaliter se habens ad plures effectus gradus scilicet eiusdem rationis: & tamen primo produ¬ tit unum determinatum gradum, & postea alium, & sic deinceps. Dubium illud quaerit. Vnde determinantur causa naturales ad unum effectum, & non ad alium eiusdem rationis. Ad quod respondetur theologice, quod illa determinatio est a deo, quilibere coagit ad producendum unum certum indiuidualem effectum: & postea alium eiusdem rationis. Aliter dicitur magis phrfice, quod illa determinatio ad unum effectum in omnibus naturalibus actionibus prouenit in omnibus causis superioribus, & inferioribus certo mode approximatis. Vnde quod primo producitur unus gradus in augmentatione, plusquam auus naturaliter loquendo est ex tali dispositione, & approximatione corporum caelestium, & inferiorum. Ideo ponens, quod omnia agentia superiora, & inferiora eodem modo approximentur passo eidem; habet dicere, quod erit omnino idem effectus numero. Vnde uidetur imaginandum, quod tuilibet dispositioni & approximationitausarum superiorum, & inferiorum numerali correspondet unus certus effectus numero, & nullus alius eiusdem rationis Et quoties uariantur causae, etiam eaedem secundum situm, & approxima tionem producit alius effectus ad minus, alius numero. Et sic si uera esset npinio, quod post triginta sex milia annos taedem causaereuerterentur, ac eodem modo dispositae approximate: quam aliqui Platoni attribuunt: tunc omnia reuerterentur eadem numero.

¶ Tertium dubium contra conclusionem secundam. Na creatura pot annihilare. ergo & creare. Consequentia tenet, quia eiusdem potentiae est annihilare, & creare. Antecedens probatur: quia quando corrumpitur forma ab agente naturali, erit purum nihilid es. onno nihil eius manet non minus, quam siannihilaretur a deo.

¶ Si dicis: quod talis forma non erit purum nihil, sed reuertitur in potentia materiae. Contra simanet in potentia materiae: tunc posset reduci ad actum. Aut ergo ab agente treato, auticreato. Sia creato: tamenc agens creatum posset naturaliter corruptum idem numero reparari, quod non conceditur. Si per agens increatum, tunc deus non posset annihilare formam materia le, nisi annihilaret materiam: quia remanente materia, remanet forma in potentia eius.

¶ Item arguitur. Creatura potest conseruare formam sine subjecto etiam accidentalem, ergo potest producere sine subjecto: & perconsequens creare: Antecedens probatur: quia si deus destrueret medium susceptiuum luminis: adhuc sol haberet eandem uirtutem conseruandi lumen, quam modo habet ideo adhuc conseruaret lumen. Pono enim, quod deus conseruet lumen destructo subiecto: tunc sicut solprius cum deo producit lumen in subjecto, per eandem uirtutem, & numc conseruat cum deo sine subiecto.

¶ Ad primum dicitur: quod annihilare accipitur quandoque pro mutatione, qua destruitur aliqua forma; ita quod nihil ipsius manet: sic forma per corruptionem uerissime anuihilatur. Sicut enim ante sui productionem fuit purum nihil ad sensum supra expressum: ita & posterit purum nihil: & ideo uerissime annihilatur. Alio modo accipitur annihilare, ut opponitur creationi: & sic illud tantum dicitur annihilare, quod renmreducit adnihilum: & sic in agendo non requirit materiam. Et illo modo: quia creatura in omni sua actione praesupponit materiam: non potest annihilare.

¶ Posset etiam negari consequentia. Potest annihilare, ergo & creare. quia admisso quod posset annihilare, non sequitur, quod possit creare. Quia aliter se habet causa efficiens, & non aequaliter ad rem existentem: & aliter ad rem, quae non existit. Nam annihilans potest determinate respicere illud annihilandum: quia est in actu, ita quod non aequaliter respicit omnia alia. Sed creatura rem creandam, quae non est aequaliter, respicit, sicut omnia alia non existentia. Hoc est: aequal ter se habet ad onianon existentia: & ideo non potest creare effectum determina tum, sed potest annihilare determinatum: sicut pot determinate respicere.

¶ Ad secundum potest etiam dupliciter responderi. Vno modo negando antecedens. Et dicitur, quod destructo subiecto suminis, sol non potest ipsum conseruare: sed solus deus. Ad probationem. Concesso, quod habet eandem uirturem naturae conseruandi, quia prius habuit uirtutem conseruandi lumen inmateria, & illam adhuc habet, quia adhuc conseruaret, si eent materia, aut subiectum: Nunquam enim habuit uirtutem conseruandi sine subjecto: ideo numc non conseruat destructo subjecto.

¶ Aliter posset dici. Concedendo antecedens, quod creatura posset conseruare sine subjecto. Et negetur consequentia, quod ideo & creare. Cuius ratio est pariformiter, ut dictum est de annihilare: quia aliter agens respicit productum in actu, & aliter respicit non producta: quia quando res non est producta, agens instanti, quo posset producere aequaliter respicit omnia esfectibilia, saltem eiusdem ratiois: & ita uel oia in illo instanti produceret, uel nullum. Sed post productionem aliter se habet agens ad effectum productum, & in esse positum quam ad alia eiusdem rationis: quaem non sunt in actu. Et ita non se habent aequa liter ad illa, quando unum est, & aliud non est: ideo potest seruare, quod ex sine subiecto. Non potest autem quod non est producer sine subjecto.

¶ Quartum dubito ad huc contra eandem conclusionem. Creatura de facto erat. Probatur: quia producit aliquid sine subjecto. Nam in sacramento eucharistiae; producitur calor a calore circunstante in aestate: & frigiditas a frigiditate circunstante in hyeme: & huiusmodiqulitates sut sine subjecto. Quod si dicis, quod qualitatesibi sunt in quantitate, & ita non sine subjecto. Arguatur tumc de quantitate: quia per condenlationem, & rarefactionem specierum pducitur noua quantitas, quae non est in subiecto. Quod aut fiant a causis nituralibus probatur communi medio: quia approximatis causis naturalibus, incipit esse effectus: & eis non approximatis non producitur effectus. Similiter causa natura lis de speciebus panis, uini producit uer mem, & eius formam substantialem, & illa non educitur de potentia materiae; quia non est ibi materia. ergo creatur.

¶ Ad illud dicitur: quod omnes illae mutationes in accidentibus eucharistiae siunt a solo deo mitaculose: ut uult beatus Anselmus. De uerme potest dici: quod uel deus miraculose reproducit materiam: & tunc per igens naturale de potentia materiae educit formam uermis

¶ Vel dicitur, quod toum sit a deo productio scilicet uermis, quoad materiam, & formam. Et de hoc latius in quarto uideri solet. Ad pbationem dicitur: quod illud principium scilicet, quando ad praesentiam alicuius ponitur effectus, qui sine eius praesentia non produceretur: tunc illud praesens est causa talis effectus. Dicitur quod inteligendum est, quando effectus natus est naturaliter causari, & esse ad praesentiam agentis. Tuc enim efficere no est aliud, nisi ad praesentiam eius aliquid esse. In proposito aut non est sic: quia ille calor, siue uermis non est natus causari ab igne, uel alia causa naturali: eo quod non est ibi subiectum, siue passum. Vnde nisi deus produceret miraculo se, nihil ageret praesentia causarum naturalium. De hoc magis in quarto. Et tantum de hac quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4