Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum angelus, et anima intellectiua distinguantur specie
QVAESTIO VI QVAERITVR sexto circa ultimam partem huius dit& stinctionis: in qua magister egSee& tangit distinctionem naturae angelice; & animae intellectiuae. Vtrum angelus, & anima intellectiua distinguantur specie.
¶ Pro responsione supponitur ex praedictis lib. j. dist. ij. q. ij. & dist. ix. quod idem, & diuersum sunt passiones immediate conuenientes illis quibus conueniunt. Supponitur secundo, quod distinctio specifica potest attribui rebus uel signis, hic de rebus. Res autem distingui specie potest dupliciter intelligi, uel scilicet specie essentiali: uel specie accidentali. Specie essentiali distinguuntur, quae non sunt sub eadem spen specialissima absoluta. Vel quae sunt sub diuersis absolutis speciebus specialissimis: ut homo, asinus, sortes brunellus, sit brunellus nomen proprium equi. Specie accidentali distinguuntur, quae sunt sub diuersis speciebus accidentaliterid est connotatiuis: ut homo albus: homo niger. Et de ista distinctione speciuoca accidentali non quaerit quaestio: quia sic animae intellectiuae inter se differunt specie accidentali: pro quanto una est informata aliquo habitu scientiae, uel uirtutis: quo alia caret.
¶ Supponitur tertio, quod distinctio speciuoca non est nisi respectu singularium: & non rerum uniuersalium: quia nullaesunt res uniuersales: ut diffuse probatum est dist. ij. primi. Non tamen per hoc uolo excluderè terminos, quo distinguuntur numerospecie, & genere: sed omnes termini sunt res singula res. Van res singulares distinguuntur specie absoluta: quod significantur per diuersas pecies absolutas specialissimas: ut hic homo: hic asinus. Dicit signanter specialissimas: quia duohoies, quis significantur per illas species, homo aial: tamen non differunt specie absoluta, uel essentiali, quia animal non est species specialissima: sed subalterna.
¶ Istis suppositis est haec prima conclu. C sio. Angeli: & aiae intellectiuae distinguum E¬ tur specie essentiali. Illa conclusio ab omnibus est concessa, & probatur: quia quaecunque sic se habent, quod aliqua conueniunt illis secundum naturam, qua non conueniunt alijs, differunt specie: sed posse perficere corpus, tanquam forma materiam conuenit animabus intellectiuis, & nullis angelis, ergo differunt specie. Consequentia nota cum minore. Maior patet: quia non est aliud medium arguendi differentiam speciuocam, nisiex operationibus, aut proprietatibus naturam rerum consequentibus. Cum, non prostatu isto essentias rerum absolute, & nude cognoscere non ualemus: illas per operationes, & proprietates argue- : re oportet.
¶ Secunda conclusio. Anima intellectiua, & angelus seipsis distinguuntur specie: & non per aliquas realitates superadditas. Probatur ex primo notabili. Nam esse distinctum immediate conuenit rei: & per consequens noper aliquid superadditum. Item illud superadditum, aut esset extrinsecum: aut intrinsecum. Non extrinsecum: quia per extrinsecum non possunt res distingui essentialiter, siue substantialiter. Nec intrinsecum: quia tunc esset pars animae, aut angelisicut forma, uel materia compositi. consequens, falsum cum tam anima, quam angelus est substantia simplex non habens partes.
¶ Sed hic sunt aliqua dubia. Primum contra conclusionem primam. Nam quorum ultimumn complementum est unum specie: ipsasunt unum specie.
¶ Similiter quorum optimum naturale est unum specie, ipsa sunt unum specie, sed eadem est uisic animae beatifica, & angeli: quae est ultimum complementum, ad quod ordinatur tam aninia, quam angelus, & ipsa peatitudo est optimum utriusque.
¶ Item beatus August. iij. de libe. arbit. Angelus, & anima sunt natura pares, officio impares. Distinctio autem speciuoca sequitur naturam.
¶ Item contra probatio nem eiuidem conclusionis, perficere materiam accidit animae intelleaiuae: ut patet de separata, ergo non arguit differentiam speciuocam essentalem, alioquin anima separata, & coniuncta differrent specie.
¶ Ad primum dicitur de ultimo complemento, uel per ultimum complementum intelligitur aliquid intrinsecum, & essentiale rei: sic forma speciuoca dicitur ultimum complementum compositi. Aut intelligitur aliquod extrinsecum, ad quod res ordinatur, tanquam ad finem. Primo modo conceditur maior, & negatur minor: pro ea parte, quod beatitudo, siue beatifica uisio, sit ultimum complementum animae, & angeli: quia uisio beatifica nihil est animae, neque angeli; sed est forma quaedam accidentalis accidentaliter perficiens subjectum beatum, animam scilicet, uel angelum. Sisecundo modo: negetur maior; quia sic deus, qui est finis omnium, unus est specie & numero: in quem completiue. i. tanquam in finem omnia ordinantur. Nec tamen ideo omnia sunt unum specie. buo modo dicatur de optimo.
¶ Ad auctoritatem beati Augu. dicitur, quod loquitur de paritate naturae, quantum ad obiectum, in quo quietantur. Et ita omnes naturae intellectuales sunt pares: quia non quietantur, nisi in objecto infinito. Non tamen ppter hoc uult, quod naturae, tales sint eaedem specie: quia neque angelisunt eiusdem speciei.
¶ Ad tertium dicitur, quod uerum est, quod perficere actualiter materiam accidit animae: nec ex hoc arguit diuersitas specifica, sed posse perficere est essentiale animae, quia impossibile est animam esse, quin possit perficere materiam. Inclinatio enim animae ad corpus non separatur ab anima: manet enim in anima separata. Verius est ipsamet anima nata naturaliter inhaerere materiae.
¶ Contra secundam conclusionem dubitatur. Nam quaecunque disserunt specie; per disserentias speciuocas differunt; sed neque angelus, neque anima intellectiua habent differem tias speciuocas: cum sint res simplices non habentes partes, & differentia importat partem rei; ergo non differunt specie. Maior probatur; quia sicut omnia alba albedine sunt alba, ita omnia distincta, aut disserentia differunt differentia.
¶ Item secunda conclusio est contra probationem primae conclusionis. Nam si seipsis distinguuntur: non distinguuntur per posse perficere materiam: & tamen per posse perficere materiam probatur distinctio.
¶ Ad primum illius dubij dicitur distinguendo maiorem, ratione illius termini differentias speciuocas, quia potest accipilogicaliter pro differentia, quae est praedicabile, & sic negetur. Multa enim differunt, & distinguuntur: quae non habent differentias, ut subsumitur in minore: immo sic nullae res differunt pedifferentias: quia differentiae sic capiendo sunt omnino extrinsecae rebus: & res possunt esse, & distingui circumscriptis quibuscunque talibus disterentijs. sicut generaliter signatum potest esse sine signo: licet differentia illo modo potest esse medium arguendi aliqua disferre. Alio modo potest accipi realiter. pro re illa, qua una res differt ab alia, & tunc conceditur maior, & in proposito anima & angelus sunt ille differentiae, quibus differunt, quia seipsis differunt. Et tunc neganda est minor: quod non habent differentias: quia habent seipsas. uerius sunt met differentiae, quibus differunt. Probatio autem minoris procedit de differentia logicali. Ad probationem maioris in sensu, quo negata est dicitur, quod nulla est similitudo., Est enim tale argumentum: res albae suntalbae albedine reali: igitur res differentes differunt differentia logicali¬
¶ Ad secundum dicitur, quod seipsis distinguuntur, sed illa distinctio a nobis arguitur, & cognoscitur per aliqua extrinseca. sicut generaliter substantiae a nobis cognoscuntur per accidentia. Et ideo illa conditionalis falsa est. Sidistinguuntur seipsis: non distinguuntur per posse perficere. Nam ut dicitur in prologo. quaestio. xj. Aliqua distingui per aliqua multipliciter intelligitur: uel intrinsece, & formaliter, uel causaliter, uel argumentatiue &c.
On this page