Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO II OVTQVAM magister in praecedenti distinctione egit de creatione in genera li: hic incipit agere de creaturarum productione in specialiEt primo de creatura pure spirituali in. x. sequenti. distin. deinde de pure corporali per. iiij. dist. a. xij. usque ad xvj. Tertio de creatura ex spirituali, & corporali composita. hoc est de homine: a dist. xvj. usque ad finem libri.
¶ Circanaturam pure spiritualem, quae est natura angelica. Primo determinat de eorum creatione: & his, quae conueniunt eis ex eorum productione. Secundo de creatorum habitudine ad deum, & creaturam ex eorum conuersione, & auersione dist. v. ¶. Circa primum tria principaliter inuestigat. Primo creationis tempus, & locum quando, & ubi sint producti. Secundo creatorum qualitatem: an producti sint boni aut mali. dist. iij. Tertio uirtutis quantitatem, an orti sint perfecti, uel imperfecti. dist. iiij.
¶ In hac ergo secunda dist. sunt duae conclusiones principales. Prima. Angelicanatura, & corporalis. iiij. elementorum, confusa materia: simul cum tempore: non ex tempore, nec in tempore, in principio sunt creata. Cum tempore dicit, quod simultatem importat. Non ex tempore, nec intelligitur ordo prioritatis temporis ad alia creata. Naec in tempore: nedesignetur excessus temporis, sicut continentis ad contenta in ea.
On this page