Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO IIII IN distinctione quarta magister agit de angelorum perfectione, & imperfectione, quae eis conuenit ex creatione. Vnde tria quaerit. Primum; an angeli in ipsa creatione beati fuerint: an miseri. Sedo an suae beatitudinis futurae, aut casus fuerit prescii Tertio an creati sint perfecti, uel imperfecti.
¶ Quantum ad duas primas quistio nes potest sententia magistri in hac conclusione summari. Nulli angelorum in sua creatione fuerunt beati, uel miseri: neque futuri euentus, scilicet confirmationis, uelcasus praescij.
¶ Quoad tertiam quaestionem, praemittit, quod est triplex perfectio. secundum tempus: scum naturam, scum perfectionis uniuersalitatem. Scum tempus, cui nihil deficit, qud secundum tpis illius statum sibi conuenit. sic dipuer pfectus: licet non habeat uiri pfectionem. Scum naturam, qud habet quicqud naturae conuenit scum sui capacitatem. sic soli beati sunt perfecti. Secundum uniuersalitatem, quid est summe & simpliciter pfectum. Prima est naturae conditae. Seda est naturae glorificatae. Tertia naturae increatae.
On this page