Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO V IN distinctione quinta magister postquam determinauit de angelorum creatione; & his, quae eis conueniunt ex eorum productione; in tribus praecedentibus distinct. consequenter in sequentibus distinctio. vij. agit de eorum uaria habitudine creationem consequente. Et primo de eorum conuersione, & auersione in tribus distinDeinde de eorum uaria habitudine, conuersionem, & auersionem consequente.

¶ Circa primum agit de conuersione, & auersione in genere, distinctio, praesenti. Deinde de effectu scilicet ruina auersionem consequente in specie distinctio. vj. & vij. In hac ergo distinagit simulde auersione, & conuersione a deousque ad deum.

¶ Eius sententia his tribus conclusionibus continetur. Prima conclusio. Post creationem angelorum, quidam ad deum per charitatem sunt conuersi, & per hanc illuminati. Alii per superbiam libere sunt auersi, & auersione protinus excaecati,

¶ Secunda conclusio. In auersione, gratia non operans, sed cooperans bonis apposita, malis propter auersionem praeuiam est negata. Gratia operans, est qua impius iustificatur. Cooperans quo ad bene operandum, & perseuerandum adiuuatur.

¶ Tertia conclusio. Beatitudinem, quam conuersi in sua conuersione receperunt, sequentibus obedientiae obsequiis, & non praecedentibus, nec conuersionem concomitantibus meruerunt. In hoc autem ultimo magister communiter a doct. non tenetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum