Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO VII. IN distinctione septima magister agit de effectu consequente auersionem, & conuersionem angelorum, tam quoad bonos, quam malos. Agit enim de confirmatione bonorum, & obstinatione malorum, per quas illibene uelle, isti male non possunt: de utriusque arbitrii libertate, de malorum uiuaci sensu, & acumine. De magicis artibus, quae per eorum ministeria fiunt, & eorum restricta potestate: qua non permittuntur facere tanta mala, quanta per naturae subtilitatem uellent, & possent. Vnde in his conclusionibus sententia magistri potest summarie compraehendi.

¶ Prima conclusio. Angeli stantes confirmati sunt in gratia, cadentes obstinati in malitia. In utrisque libertate arbitrii semper salua.

¶ Secunda conclusio. Licet angeli mali sint obdurati, uiuaci tamen sensu non penitusunt priuati.

¶ Tertia conclusio. Demones rerum per magicas artes suo fallaciministerio apparentium, non sunt creatores, neque omnium, quae per naturae subtilitatem possent, deo prohibente, & angelis, sunt actores.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum