Praeambulum
Praeambulum
DISTTNCTIO OSTENSA angelorum distinctione per hierarchias, & ordines: in hac distinctione determinat de eorum misdi sione ad inferiores angelos, & homines. Quaerit enim, an omnes spiritus caelestes ad exteriora mittantur. Quam quaestionem ad nullam partem determinat; sed opinione: tres (quarum quaelibet certis auctoritatibus innititur) recitat.
¶ Quarta sententia in tribus conclusionibus colligitur, quae sequuntur. Prima conclusioquae sententiam continet primae opinionis. In beatorum spirituum multitudine aliqui pro officio foris exeunt, alijintus semper adsistunt.
¶ Secunda conclusio sententiam opinionis huius contrariae continet. Omnium ordinum spiritus singuli aliqui mittuntur secundi commissa ministeria nomina assumentes; aliqui tamen frequentius: aliqurarius ad exteriora prodeunt dei iussa perferentes. Huius occasione magister ponit nomina angelorum, Michael, Gabriel, Raphael: etiam daemonum diabolus, Sathan, Belialel, Leuiatham inter praetatur, quae quidem esse propria, aliofficiorum conmunia arbitrantur.
¶ Tertia conclusio opiniones quasi mediae. Supremae hierarchiae spiritus tantum ac medios, medij ad insimos, ad exteriora insimi mittuntur. Nulli tamen eorunmpropter hoc a dei praesentia, & contemplatione beatifica excluduntur. Singulae opinionis pro sua sententia aucoritates adducit, & ad oppositum sonantes dissoluit.
On this page