Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnes spiritus intellectuales a solo deo mittantur ad homines uiatores
QVAESTIO VNICA CIRCA distinctionem quaem ro. Vtrum omnes spiritus intellectuales a solo deo mittantur ad homines uiatores.
¶ Quaestio haec quatuor breuibus articulis terminatur. Primus: anangeli mittantur ad homines uiato res. Secundus, an omnes boni mittantur. Tertius utrum etiam mali mittantur: deo. Quartus, an solus deus, an etiam angelus mittat angelum.
¶ Quantum ad primum, notandum, quod angelum miti nihil aliud est, quam angelum ministerium aliquod diuina auctoritate circa alium exercere; siue ipsum illuminado, siue auxilium quodcunque praestando. II la autem missio sit quandoque cum motu locali angeli; ut cum de caelo mittitur ad terras, in qua missione relinquit celum, & sit praesens terris, & expleto legationis suae officio, redit in caelu: quaem non siunt sine locali mutatione. Sic segitur de angelo manuae apparente. Cumque ascenderet flamma altaris in celum: angelus domini pariter in flamma ascendit. Iudicum. xiij. & Luc. ij. de angelis dominicam natiuitatem pastoribus nuntiantibus, dicitur. Cum discesserunt angeli ab eis in caelum. Pieri etiam potest sine locali motu; ut dum deus angelum unum illuminat per alium angelum a priori localiter non distante.
¶ Est ergo conclusio ad illum articulum certissima. Angeli beati a deo mittuntur ad uiatores: ut caelestis regni ascribantur haeredes. Probatur Heb. j. Omnes sunt administra. spiritus in ministe. missi propter eos, qui haeredita. ca. salutis. Denique plena est utriusque testamentipagina. Nec obstat, quod deus praesens est uiatoribus; quodque missus est mediator perfectissimus, & saluator christus: missus est, & cordium illuminator spiritus paracletus: quibus sufficienter salus acquisita est toti mortalium generi: quoniam licet ex parte dei omnia sufficienter exhibita sunt: quae nostrae saluti restituendae sunt necessaria; tamen etiam exigitur aliqua cooperatio nostriliberi arbitrij secundum quam cooperatores dei sumus: sicut dicit apostolus j. Cor. iij. quod liberum arbitrium: quia in nobis pigrum est, & mutabile: indiget multiplici adiutorio excitante, roborante contra tentationis infidias defendenti &c. Et quamuis ad omnia sufficeret deus immediate, quia tamen quae a deo sunt: ordinata sunt. Ro. xiij. Congruit autem ordini ut inferiora per media reducantur ad suprema: ideo mittuntur angeli tanquam mediatores inter deum, & hominem: ut per eos homo inferiorad beatitudinis summa reducatur. Haec etiam missio secundum sanctum Bonau. concordat charitati diuinae angelicae, & humanae. Diuinae, que in hoc nobis manifestatur, dum nobilissimos spiritus intima sibi charitate coniunctos mittit ad procurandum salutem nostram. Angelicae, dum uidentes nos suo auxilio indigere contra malorum angelorum impugnationes multiplices, & fraudulentas, charitate quae in eis feruet, & perfectissima est tanquam desiderantes nostram salutem his se pro nos, ad nostrum ministerium deo offerunt dicentes illud Esavj. Ecce ego domine mitte me. Congruit etiam charitati humanae, quae quia debilis est: quamdiu sumus in uia, indiget foueri, nutriri, & excitari. Congruit ergo, quod angeli, quorum conci. es sumus futuri, cum non possint per naturae similitudinem nos excitare ad amorem, saltem hoc faciant nobis iuncti per obsequij beneficentiam.
¶ Quantum ad articulum secundum: quia Beatus Greg. an supiores angeli per se, uel subiecta agmina nobis ministrant, non uult affirmare: eo quod certis testimonijs non approbatur; ideo magister recitat opinionem, ut ex conclusionibus textus piissis patet. Ideo breuiter hic Sco. se expedit circa hanc distinctionem dicens. Absolute concedenda est aucto ritas Apostoli Pauli dicen. Omnes sunt administra. spiritus mis. &c. Sed distinguendum de missione interiori, & exteriori. Nam secundum communem cursum, & ordinem reuelantur secreta dei mvsteria prius superioribus, quam inferioribus angelis, & ita supiores mittum tur ad inferiores loquendo, & illumina do eos interius; & alij inferiores mittuntur extra ad nos secundum tertiam conclusionem textualem supra positam Et sic possunt exponi omnes auctorita: tes, quas magister, & alij hinc inde adducunt. Et dictum est secundum conmunem cursum; quia uidetur quod etiam supremi, uel aliqui de supremis mittuntur, quomque ad exrra. Nam incarnationem Christi nescierunt multi angeli ante tempus incarnationis, passionis, resurrectionis, acascensionis: ut praecedenti quaestione deductum est. Constat autem angelum ad beatam uirginem missum ad hoc nuntiam dum non latuisse: ergo erat de superioribus, & non de infimis, quos latuit hoc facrum musterium. Et per hoc ad auctoritatem Danielis. Milia milium &c. quod intelligenda est de communiter assistentibus, & conmuniter ministrantibus Auctoritas ergo apostoli concedenda est ad literam: sed indistincte de missione ad itra, & ad extra. Sic ergo ad illum articulum tenetur tertia conclusio supra textualis, quam etiam magister magis uidetur reputare probabilem. Et exponuntur auctoritates contrariae, sicut exponit magister in tex. Et sic patet responsio ad illum articulum.
¶ Quantum ad tertium articulum notandum post Ale- xan. de Hales parte. ij. q. xxxvi. membr. ij. quod missio demonis respicit ordinatio nem potestatis ad tentandum, quae potestas tentandi est sub potestate diuina. Et licet intentio diaboli in tentando, contraria est intentioni diuinae, cum illa sit mala, ista bona, nihilominus utitur deus tentatione diaboli ad bonum. Tentatione enimi, qua diabolus tentauit Beatum Iob, quantum fuit de uoluntate diaboli, suit ad seducendum, sed eam ordinauit dominus ad bonum scilicet ad patientiae probationem, & coronationem. Sic cum dominus permitti malos tentatione diaboli uinci, deceptio ipsa, qua tentatus decipitur inquantum paena debita peccatis decepti a deo est. Nam & poena, quia iusta, bona est, & cuipae ordinatiua, Est ergo conclusio ad illum articulum. Angeli mali a deo mittuntur. Probatur per illud. iij. Regum. ulti. ubi dicitur quod exercitus coeli stabat coram domino a dextris, & a sinistris scilicet boni angeli, & mali. Et ait dominus. Quis decipiet Achab. Dixit dominus spiritui decipere uolenti per mendacia prophetarum Baal. Egredere, & facita. Igitur dicendo egredere, & fac ita: misit spiritum mendacem dominus. Similiter in tentatione Iob, cum ait dominus Sathan. Vniuersa, quae possidet in manum tua sunt, ueruntamen in cum non extendas manum, potestatem tentandi concedendo, eamque ordinando misit eum: malis. n. angelis utitur deus bene, sicut & homo dei creaturis male, ut dicit glos. Augustini super illud psal. Ixxvij. Immissiones per angelos malos. Et Beatus Grego. ij. moralium. Sicut de bonis angelis in hac uita laborantibus auxilium pietatis impenditur: ita isti scilicet mali occulte eius iustitiae nesciendo seruientes, ministerium exequi reprobationis conantur; non enim ministrant deo soli boni, qui adiuuent: sed etiam mali, qui probent: non solum qui redcuntes a cuipa subseuent, sed etiam qui redire uolentes grauent. Item Mat. viij. superillud. Mitte nos in oregem porcorum. Glolice quaedam ait. Per porcos significantur mali, & luxutiosi, in quos mittuntur, nec tamen propter hoc deus mittit eos ad seducendum & perdendum animas, cuius est saluare: secundum illud. j. Timo. ij. Qui uult omnes homines saluos fieri. Et secundum hoc quod deceptio, & fallacia culpa dicit ex parte eius, qui fallitr uel ut dicit culpam ex parte eius, qui fallit: sed scum quod dicit penam ex parte eius, qui decipitur: nam deceptio poena est eius, qui decipitur prpter merita eius; nam peccatum quandoque poena est peccati: & ut sic esse potest a a deo. Vnde Greg. Voluntas electorum spirituum diuinae deseruit potestati, & reproborum sensus suae seruiens malitiae, iudicio omnipotentis obtemperat. Sic ergo deus malam diaboli intentionem cognoscens, ex qua sequitur seductio, quod perditio, mittit, sed propter bonum, quod deus ex illo malo elicit, unde etsi maipeccant, peccatum & perditionem tentati appetendo; deus tamen iuste operatur propter peccata penam inffigendo. Vnde glol. super illud Psal. supra allegatum. Immissiones per angelos malos, & est Beati Augustini. Possumus sine dubitatione malis angelis attribue re mortes pecorum, & mortes primogenitorum, & obdurationes Aegiptiorum. Hanc enim deus cum facere dicitur: non instigando, & inspirando: sed deserendo hoc facit: ut illi operentur in filios diffidentiae: quod deus iuste debiteque permittit. Missio ergo malorum nihil aliud est, quam ordinatio potestatis eorum ad pumendum, & permissio uoluntatis eorundem ad seducendum.
¶ Quantum ad articulum quartum, aduertendum, quod est missioquaedam per auctoritatem; ut quando mittens propria potestate non ab aliosubdelegata alium mittit; alia est perministerium, uel subauctoritatem.
¶ Quamuis a solo deo per auctoritatem mittantur angeli, tamen ministerialiter contingit ab angelo angelum mitti. Primum patet: quia a quocunque angelus mittitur, refertur ad auctoritatem diuinam, tanquam ad causam principalem, & primam.
¶ Secunda pars patet per illud Racha. ij. Angelus, qui loquebatur in me egrediebatur: & alius angelus egrediebatur in occursum eius: & dicit ad eum. Curre, loquere ad puerum istum dicens. Absque muro habitabitur Hierusalem. Super quo Grego. In conspectu conditoris angelica ministeria ordinata sunt, ut pro communi faelicitate beatitudinis, opificem suum uidentes gaudeant: cum pro dispensatione dignitatis alij aliis subministrant. Ad prophetam angelus angelum mittit; & quae secum de deo communiter conspicit, & docet, & erigit: quia eumper superiorem scientiam uirtute cognitionis, & praestantiorem gratiam culmine potestatis excedit. Idem. Dum angelus dicit ad alium angelum. Curre, & loquere: dubium non est, quod alius alium mittit. Simile habetur Danielis. viij. ubi dicitur. Audiui uocem uiri inter ulais & clamauit, & ait. Gabriel fac istum intelligere uisionem. Ecce angelus angelo imperat; & sic imperando mittit. Nec tamen propter hoc angelus dicitur minister angeli, aut angelus angeli; quia omnis illa missio, & ministeria illa reducuntur ad aucto¬ ritatem dei; cuius mandatis, & ordinationi omnes parent. Sicut in simili Num tius missus a principe per officialem suum: non dicitur nuntius officialis, sed principis. Et tantum de illa quaestione.
On this page