Praeambulum
Praeambulum
DISTINVTIO xVI. IN distinctione decimasexta, in qua incipit tertia pars principalis huius secundi libri. Determinato enim in specialide productione creaturae pure spirituali simul & pure corporali, agit nunc de creatura ex utraque spirituali natura, & corporali composita: hoc est de homine. Et primo de eius constitutione in esse naturali. Secundo de eius destitutione per lapsum in esse criminali dist. xxj.
¶ Circa primum agit primo de homine, quantum ad eius productionem. Secundo quantum ad eius conseruationem dist. xix. Quo ad primum prosequitur de hominis productione quantum ad principium effectiuum. Secundo quantum ad principium constitutiuum dist. xvij. In hac igitur distinctione de terminat qualiter homo factus sit quantum ad deum: principium eius effectiuum tractans illud Gen. j. Eaciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram.
¶ Prima hominem ad imaginem, & similitudinem dei esse factum scriptura docet. Paciamus, inquit; hominem &c. in prsona patris loquens, non ad angelos; sed ad filium, & spiritum sanctu.
On this page