Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum elementa, ex quibus constant animantium corpora, realiter manent in eis substantialiter
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum elementa, ex quibus constant animantium corpora, realiter manent in eis substantialiter. In quaestione erunt tres articuli. Primus recitabit aliquas opiniones. Secundus ponet conclusiones Tertius mouebit dubia. Pro illa quaestione uide Ockam. qeiiij. tertii quodli. ubi an materiam disputat.
¶ Quantum ad primum, notandum, quod de materia quaestionis plures fuerunt opiniones. Nam Auicennae opinio, quam recitat commenta. iij. caeii. commen. Ix. fuit quod elementa manent in mixtis secundum substantiam, & qualitatem. Diffcrenter tamen: quia secundum qualitatem manent remissa; sed non remissa secundum substantiam: quia substantiae manent inuariate: eo quod substantiae nec intenduntur, nec remittuntur. Ita quod substantiae elementorum non remittantur; sed tamen qualitates. Commentator concordat quantum ad hoc, quod elementa substantialiter manent in mixtis. quodque qualitates elementorum remittantantur in mixtis. Sed in hoc discordat; quod substantia elementorum non remittatur. Tenet enim, quod sicut qualitates: ita substantiae elementorum remittantur in mixto.
¶ His opinionibus concordare uidetur sanctus Bonauen. quartum ad id, in quo concordant, scilicet quod elementa manent in mixtis. Adducum tur rationes. Nam mixtio est miscibilium alteratorum unio. Quae autem alterantur, & uniuntur, manent in eo, in quo uniuntur.
¶ Item qualitas elementi non est sine elemento. In mixto autem sunt qualitates elementorum; quia qualitates primae. Maior patet. ij. de anima. Humiditas aquae non est aqua.
¶ Item mixtum mouetur secundum naturam elementi praedominantis; sed ubi est efsectus, ibi & causa. ubi ergo dominatur elementum: ibi est.
¶ Item in de morte & uita. Similiter in de sensu, & sensato. In omnibus corporibus duplex est corruptio, scilicet intrinseca, quae est marcedo, & extrinseca, quae est destructio. Non autem est corruptio, nisi a contrariis: ergo in corruptione intrinseca contraria erunt intrinseca. Et ita erit intrinsecum actiuum, & passiuum: & ita elementa.
¶ Item ut arguit san. Bonau. In omni animali est sensus tactus praeceptiuus qualitatum primarum per similes qualitates in eo existentes; sed qualitates illae indicant elementorum substantias: igitur.
¶ Item corpus anima lis est aptum diuersis operationibus non nisiper diuersas uirtutes, sed diuersas uirtures non habet nisi per diuersas natutas, nec habere potest diuersas naturas, uisi sit ex diuersis compositum non nisi¬ elementis.
¶ Alia est opinio negans simpliciter elementa esse in mixto substantialiter: nec secundum qualitates sibi, scilicet elementis inhaerentes easdem numero: sed secundum qualitates eis similes siue easdem specie. Haec est opinio Sco. & Ockam.
¶ Quantum ad articusum secundum, est coclusio prima. Nec elementa, nec elementorum formae manent in mixto actualiter, & substantialiter. Probatur: quia non est ponenda pluralitas sine necessitate. Nihil autem cogit ponere illam pluralitatem esementorum substantialiter manentium in mixto. igitur. Minor probatur: quia nec operatio; quae magis uidetur concludere formam, nec transmutatio, non operatio, quia eadem operatio specie potest fieria formis specie distinctis. Ideo identitas operationis non arguit identitatem formae. Antecedens patet de sole, & igne, qui producunt calorem: quiprimum productus a sole in subjecto; postea incenditur ab igne, quia sunt eiusdem speciei utrobique. Nec transmutatio: quia quaelibet forma tam elementi, quam mixtihabet sufficientem entitatem, ut sit terminus, siue gnrationis, siue corruptionis. Ideo sicut nihil potest estesub forma aeris, & ignis: ita nec sub forma elementi: & mixti.
¶ Item aut manerent, formae elementorum in eadem parte materiae mixti; aut non; sed una in una parte: alia in alia parte. Non primum: quia cum quaelibet forma elementi nata est constituere suppositum perse subsistens, mixtum essent diuersa supposita specie distincta; & ita diuersa supposita specie distincta haberent eandem materiam numero, Nec secundum: quia tunc in mixto non esset nisi iuxta positio elementorum.
¶ Item si formae clementorum manerentinmixto, aut ex eis sit compositum sine alia forma mixti; aut non, sed est alia forma mixti distincta a qualibet elementariforma. Non primum: quia tunc compositum non esset aliter unum, quam ligna, & lapides, unus aceruus. Nec potest dicisecundum: quia tuc aut eadem pars mixtiinformatur omnibus formis elementorum, & mixti, uel non. Si sic: redit ratio praecedens. Si non: tunc in mixto esset parcomposita una ex forma mixti, & forma ignis. alia pars ex eadem forma mixti, & forma aeris: & sic de alijs: & itetum nem esset mixtio: nec compositio: sed sic plurium formarum iuxtapositio.
¶ Item mixtum generatur ex elemento, uel elementis: & corrumpitur in elementa, ergo talis est impossibilitas inter formam mixti, & elementi, qualis est inter terminos generatiois: ergo forma mixti, & elementi non compatiuntur se in eodem susceptiuo. Vnde sicut est impossibile, ex quando ex aqua sit ignis, materiam simul pfici formae aque, & ignis. ita & hic.
¶ Secunda conclusio. Ita sim plex est forma mixti, sicut forma ese menti. Probatur; quia forma mixti non habet maiorem compositionem ex partibus eiusdem rationis; nec ex partibus alterius rationis. Primum patet: quia sicut unaforma extenditur. ita & alia. Secundum, quia forma mixti non compenitur ex materia, & forma sicut nec forma elementi.
¶ Tertia conclusio. In mixto manent qualitates similes, quoad speciem qualitatibus elementorum omnium, uel aliquorum. Patet: quia in diuersis partibus animalium sunt diuersa qualitates elementorum, ut in osse siccitas, in sanguine humiditas, in carne caliditas. in cerebro frigiditas. Probatur, quod una pars agit in aliam calefaciendo, uel frigefaciendo. In corporibus uero inanimatis homogeneis sunt aliquae qualitates elementorum, hoc est qualitates primae: ut in lapide siceitas, & frigiditas: in aliis aliae, non tamen secundum esse intensum.
¶ Quantum ac articulum tertium est dubium primum. Quomodo ex esementis componuntur mixta, si non manent in mixtis elementa. Etiam Arist. dicere uidetur elementa manere in mixtis. Ad hoc dubium respondetur: quod mixta componuntur ex elementis non formaliter: sed uirtua liter id est in mixtis manent qualitates primae similes secundum speciem qualitat bus clementorum. Et in eodem sensuelemen menta dicuntur manere in mixtis, quia qualitates eorum secundum speciem manent in mixtis. Scum specien dico: non scunm gradunquia solum elementum determinat sibi qualitatem unam in summo: non mixtum. Nam qua litas prima in summo propria est uni elemento, & repugnat omnimixto. Etiam mixta dicuntur componi ex esementis: quia frequenter elementa concurrunt ad generationem mixti. Et dico frequem ter, quia non sempconcurrunt nisi uel secundum qualitates primas, quad similes sunt qualitatibus elementorum. Nam aliquando mixtum generatur, ex mixto sine coactione substantiae elementorum. Quandoque mixtum generatur concurrente uno elemento: sicut dicitur Gene. i. Producant aquae reptile anime uiuentis, & uolatile super terram. Et sequitur. Creauitque deus caete grandia, & omnem animam uiuentem, atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas: & omne uolatile secundum genus suum. Quandoque mixtum generatur concurrentibus pluribus elementis. Sed quando concurrunt elementa uel omnia, uel aliqua ad generationem mixti: mixtum non generatur per actionem illorum esementorum se corrumpentium secundum Sco. distin. xv. li. ij. Nam in instanti, quo generatur mixtum: aut sunt omnia corcupta, uel aliquid manet. Si omnia corrumpuntur, & nullum manet: & in illo instanti in quo introducitur forma substantialis mixti est uera actio, & productio: ergo mixtum generatur ex non ente: si aliquid illorum manet: tunc in generatione mixti elementa non corrunpunt se mutuo etiam tunc mixtum non generatur, nisi ex illo elemento manente.
¶ Addit hic Sco. declarando modum generationis mixtorum, dicens, quod mixtum multipliciter generatur. Aliquando ex nullo elemento; ut cum generatur ex mixto: ut ex alimento caro; aliquando ex uno tantum: aliquando ex duobus; aliquando ex pluribus se mutuo alterantibus, & corrumpentibus. Et oporter concurrere aliud agens principale, uel mixti formam inducens: uel uniuer sale; quia secundum eum nihil agit ultra gradum proprium. Quod tamen neuidetur uerum: nisi intelligatur de totali agente. Potest enim partiale agens esse ignobilius eo, quod per ipsum producitur: ut caelum agens ad productionem animalis perfecti.
¶ Ponit etiam hanc differentiam inter mixtionem, & simplicem generationem id est generationem quam non est mixtio. Nam mixtio inferius est ad generationem. Nam ad generationem simplicem non requiritur, nisi unum actiuum particular, & unum passiuum. Similiter unum quod generatur, & unum quid corrumpitur. In mixtione autem requiruntur plura miscibilia se mutuo alterantia, & corrumpentia, in quorum naturacorruptis formis miscibilium: puta elementorum introducit forma mixti: alia a qlibet forma miscibilium, habens tamen aliqua lem conuententiam, seu temperamentimedium cum miscibilibus. Et ita mixtio est miscibilium prius alteratorum unio in aliquo effecto coni, in quo saluantur uirtualiter miscibilia: non quantum ad substantiam; sed quantum ad qualitates eorum: non tamen secundum gradum intensum, secundum quem fuerunt in miscibilibus, sed secundum gradum remissum, ut dictum est.
¶ De corruptione dicit, quod dubium est: utrum corpora, quae non nutriuntur: nec fluit aliquid ex illis: ut aurum, & huiusmodi inanimata homogenea, habeant corruptionem intrinse cam, quae uocatur marcedo, ex quo non habent intrinsecam contrarietatem: quam haberent, si elementa essent in eis secundum substantiam, eo quod qualitates elementorum, sine qubus non sunt elementa, contrariantur Animata uero eterogenea, quorum est diuersa dispositio qualitatiua in partibus. dubium non est, quin habeant corrumpentia intrinseca. Tum quia in diuersis partibus sunt qualitates contrariae in se inuicem actiuae, quarum una dum corrumpit qualitatem alteri particonueniem te, corrumpit illam parten, quam snd fuerit pars principalis, & non refornmatur medicamine totum corrumpitur: ut si calor epatis supercalefaceret cerebrum, & corrumperet frigiditatem eius conuenientem. Tum etiam ex actione caloris naturalis in humidum radicale, quid licet restauratur per nutrimentum: tamen & calor agens repatiendo debilitatur, & quid restauratur est magis impurum, quasi illud, quid fluxit, & deperditum est. Et per hoc sequitur tandem debilitatio caloris, & impuritas restaurati, quod sine qualibet extrinseca contrarietate animal deficiet.
¶ Et si diceres. Lignum per actionem ignis resoluitur in terram: quia in cinerem, ita quod prius in eo fuit terra, alias non in terram: sed magis in ignem corrumperetur.
¶ Respondetur post Ockam ubi supra quaestio. iiij. quodlibet. iij. quod cineres, in quos lignum resoluitur, non sunt terra: sed specie differunt a terra: licet lignum posset conuerti in terram, aquam uel aerem: nec propter hoc praefuit terra, aqua, uel aer in conuerso: sed de nouo generatur. Etiam cineres licet non sint terra, possunt tamen conuerti in terram: quia forte magis participant de materia terrae, & quam titatibus eius.
¶ Ad secundum dicitur, quod humor, qui exprimitur de rolis, praetuit in rolis: sed ille non est aqua; differt enim speciei ab aqua, sicut patet ex effectibus utriusque, qui sunt diuersiEt ita arguunt diuersitatem causarum pro quanto una potest in certum effectum, in quem alia secundum totam suam speciem non potest.
¶ Si quaeritur, ex quo in mixto non est forma esementi manens: utrum praeter formam mixti sit alia forma corporeitatis in mixto. Respondet Ockam ubi supra quod non: quiafrustra poneretur. unde forma mixti, & forma corporeitatis per omnia idem sunt, & indistincta.
¶ Quod sint productae ex aliquo: patet ex textu Genes. supra allegato. Item philosophus. xuj. animalium. Solus intellectus intrat ab extrinseco.
¶ Item animae brutorum non resoluuntur in nihil hoc enim naturaliter est impossibile. erge non creantur ex nihilo.
¶ Sed quod non non sint productae ex aliquo arguitur: quia de illo quaeritur, unde ipsum producatur; & erit processus in infinitum: aut dabitur, quod aliqua producatur ex nihilo.
¶ Item dum brutum generat brutum, aut transfundit animam: aut non Si sic: tunc non manet anima in generante; quia anima non est indiuisibilis Si non: tunc brutum non generat animam: quia in decisione seminis cessat eius operatio.
¶ De materia huius dubij sanctus Bonauent. quatuor recitat opiniones satis diffuse, quae singulae penunt plura improbabilia. Ideo breuiter dicitur quod animae sensitiuae brutorum sicut caeterae formae materiales) non sunt de nihilo: sed eductae de potentia materiae, actione causae naturalis, uel particularis: ut in animalibus per propagationem genitis: uel uniuersalis, ut caeli in animalibus imperfectis per putrefactionem productis. Sunt enim anime sensitiuae materiales extensae ad subjecti extensionem; & diuisibiles generabiles, & corruptibiles. Non autem in productis per propagationem transfunditur anima a generante uiuente: quasi aliquid, quod prius fuerat secundum se totum, uel partem in propagante: sed a propagante descinditur semen, quod est superssuum tertiae digestionis, in quo est uirtus formatiua organorum unam cum calore matricis in qua suscipitur, & uirtus eductiua de materia sic qualificata nouam animam sensitiuam in ipsa materia seminis aucta ex nutrimento menstrui seminis educit, & forma seu anima sic de nouo educta de potentia seminis, agit mediantibus qualitatiuis dispositionibus ad perfectam membrorum organixationem Et per hoc ad rationes in contrarium.
¶ Ad primum dicitur, quod sunt productae ex materia prima, tamqua ex subjecto: quia eductae de materiae potentia, secundum quod expositum est sup. dist. j. q. j. Et illa materia prinma creata est simpliciter de nihilo.
¶ Ad secundum dicitur, quod non transfundit animam, quasi aliquid praeexistens in eo: sed educit de potentia materiae eam non immediate: sed mediante uirtuteeductiua in transfuso semine. Et licet proprie loquendo cesset actio bruti in seminis decisione respectu formae generandae: quia si brutum desineret esse post seminis decisionem; nihilominus produceretur anima in materia seminis eo modo, ac si brutum maneret. Dicitur tamen agere, uel generare formam, tanquam agens remotum: hoc est tanquam causa causae sine qua praecedente non generatur haec forma,
¶ Tertio dubitatur: quare aues, & uolatilia dicuntur produci ab aqua: & non potius a terra, uel ab aere: cum magis conueniunt cum terra in corporum soliditate; & cum aere in ratione ornatus; sicut enim pisces aquam, & iumenta terram: ita uolatilia aerem ornant.
¶ Responsio secundum dicta superius in quaestione praesenti: quod animalia & mixta non producuntur ex elementis substantia liter, uel uirtualiter quantum ad aliquas qualitates, & proprietates. Et sic non aequaliter ex omnibus: quia in illo hoc elementum dominatur cum cuius qualitatibus, & proprietatibus magis conuenit: in alio aliud. Et in eodem mixto secundum certas proprietates dominatur unum elementum, & secundum alias aliud. Sic quoad qualitates primas in humano corpore dominatur aer: in lapide terra: quoad qualitates motiuas in homine, terra: in uapore & exhalatione aer. Quantum ad soliditatem in omnibus corporibus grossis dominatur terra: quantum ad locum habitationis, & quietis naturalis uel etiam operationis: in quibusdam terra, ut iumentis: in quibusdam aqua, ut piscibus: in alijs aer: licet in auibus: in alijs ignis, ut in salamandra. Et secundum hoc dicuntur mixta, & animalia nunc produci ex illo elemento, nunc ex alio. Ad propositum dicitur, quod scriptura dicens pisces, & aues produci ex aqua, loquitur quantum ad quandam naturalem conformitatem, secundum quam delectantur magis esse in aqueo humore. Est aunt humor aqueus secundum sanctum Bonauen. in duplicidifferentia. Quidam habent rationem humoris fluitantis. Alius humoris euaporantis. Et propter hoc ponitur aqua principium duplicis generis animalium ilicet natatilium, & uolatilium. Natatilium ratione humoris fluidi: & ideo illa remam serunt in aquis. Volatilium ratione uaporis, ideo cum ille uapor sit commixtus aeri, & feratur sursum: uolatilia in aere subseuantur, & eousque possunt ascendem re quousque inueniunt aerem humidis uaporibus pinguescentem. Et hoc est, quod dicit beatus Aug. iij. super Genad literam. "Iste inferior aer, qui recipit exhalationes humidas maris, & terrae, & ad sustinendum aues quodam modo crassatur; non nisi ex aquis accipit animalia. Quod enim humidum est: hoc portat animalium corpora: quae ita utum tur pennis uolantes, quemadmodum pisces quibusdam alis suis natantes. Proinde spiritus dei ex aquis dicit esse pro pertitum locum fortita est: inferiorem scilicet illum deputatum natantibus, illum uolantibus". Haec Augu. Locum autem superiorem aqua non sortitur, nisi eleuata in uapore, in quo loco sunt aues, non quantum ad quietem naturalem: sed quantum ad operationes, & motus animales, quem maxime sunt in uolatu: & quia illum exercent in aere uaporibus pleno. Ratione uaporum, qui essentialiter sunt aqua, dicuntur productae ex aqua. Ratio ne aeris, cui commixti sunt uapores in loco aeris dicuntur ornare acrem. Et per hoc patet ad rationes huius dubij.
¶ Dubitatur quarto. Vtrum omnia corpora lia, uel sensibilia sint producta propter hominem. Et uidetur quod non: quia sensibilia poducta sunt ante hominis lapsum: sed si homo lapsus non fuisset, nihil animalia sensibilia homini profuissent: quia neque ad esum, neque ad uestitum, neque ad obsequium: propter lapsum autem hominis non est mutatus productionis eorum finis.
¶ Item multa animalia sunt contra¬ hominem, quae non proficiunt: sed nocent homini: ergo non sunt creata propter hominem.
¶ Responsio loquendo de fine principali, & ultimo omnia creata sunt propter deum: ut dicit prouerb. xvj. Vniuersa propter semetipsum operatus est diius. Et Apoc. iiij. Tu creasti omnia propter uoluntatem tuam. Loquendo aunt de fine sub fine, de quorum finium differentia dictum est sup. dist. i. q.v. sic omnia sensibilia: immo omnia corporalia creata sunt propter hominem. De sensibilibus dicitur Gen. j. ad hominem productum. Crescite, & multipli. & reple. ter, & subijcite eamn: & dominamini piscibus maris, & uolatilibus caeli, & uniuersis animantibus, quae mouentur supterram, Et postlapsum Gen. ix. Terror uester, ac trenmior sit super cuncta animantia terrae. & super omnes uolucres caeli cum omnibus, quaemouentur super terram. Omnes pisces maris manui uestrae traditi sunt; & omne quod mouetur, & uiuit, erit uobis in cibu, quasi olera uirentia tradidi uobis omnia. De caeteris etiam creatis dicit apostolus. j. Cor. iij. & allegat magister dist. j. huius secundi: Omnia uestrasunt, siue mundus, siue uita, siue mors, siue praesentia, siuefutura. Omnia uestra sunt, uos aunt christi: christus autem dei. Et philosophus. Homo est quodamodo finis omnium.
¶ Loquendo tamen de anima libus sensibilibus aduertendum, quod aliter ordinata sunt ad utilitatem hominis secundum statum innocentiae: aliter secundum sta tum naturae lapsae. Secundum statum innocentiae, ut dicit sanctus Bonauent. quadruplici ratione. Prima ad manifestandum hominis imperium in eo, quod ei omnia obedirent. Secundo ad decorandum hominis habitationem, prpulchrum. n. erat habitationem hominis animalium multiplicatione, & non solum arborum decorari. Tertio ad excitandum hominis sensum; ut in ipsorum animalium naturis diuersis cognosceret homo multiformemn sapientiam creatoris. Quarto ad mouendum eius affectum, ut dum homo uideret animalia secundum rectitudinem suae naturae infinem suum ordinatissimae, & absque; declinatione tendentia: excitaretur etiam ad amandum deum finem suum. Et per hunc modum omnia animantia, & caetera creata profecere homini in statu innocentiae.
¶ Prostatu etiam nature lapsae ordinantur animalia innoxia ad utilitatem hominis quadrupliciter, scilicet ad cibum: ad uestitum: ad obsequium: ad solatium.
¶ Noxia uero similiter ad quadruplicem utilitatem, quam ponit Aug. lib. iij. super Genes. ad literam ubi dicit Aut poenaliter sedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant: aut ignoranter docent. quae possent latius extendi. Docent enim humanitatem ostendendo homini suam infirmitatem, probant constantiam, exercent patientia, promouent peccatorum paenam, quae non parum proficiunt homini ad propriam cognitionem, & uitae conuersionem, ac destimorem. Et per hoc patet ad rationem dubij.
¶ Ad rationes primae opinionis in principio quaestionis positae, tenentis elementa substantialiter manere in mixto.
¶ Ad secundum dicitur, quod in mixto non sunt qualitates eaedem numero, quae in elementis: sed eaedem specie.
¶ Ad tertium dicitur, quod non est intelligendum quod elementum sit formaliter in mixto: & sic dominetur in ipso: sed qualitas motiua eiusdem speciei cum qualitate clementi est in mixto: & per hoc elementum dicitur domina ri in mixto.
¶ Ad quartum dicitur, quod philosophus loquitur de corporibus uiuentium eterogeneorum de homogeneis non oportet, ut supra dictum est
On this page