Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XVIII. IN distinctione decimaoctaua magister agit de constitutione mulieris adiutorio uiri, quantum ad principia constituti ua sicut praecedenti distinctione fecerat, quantum ad uiri essentialia. Et sumatur sententia huius distinctionis in his tribus conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Ad commendationem unitatis principii de costa Adae in paradiso dormientis sine additione alicuius extrinseci, a deo formatum est cor pus mulieris.

¶ Secunda conclusio. In natura non fuit ratio seminalis, perquam de costa Adae corpus Euae fieret. Erat autem habitudo, idest potentia obedientialis, ut de ea a deo fieri posset.

¶ Tertia conclusio. CatholicaEcclesia rationales animas docet non simul nec extraduce fieri: sed corporibus seminatis, & formatis infundendo creari, & creando infundi. Declaratio patet ex textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum