Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum paradisus sit corporalis uoluptatis locus a deo a principio plantatus
QVAESTIO II QVAERITVR circa secunquoddam conclusione textualem. Vtrum paradisus sit corporalis uoluptatis locus a deo a principio plantatus. In quaestione erunt articuli tres. Primus terminos declarabit, & opiniones recitabit. Secundus per conclusiones respondebit. Tertius quaedam dubia determinabit.
¶ Quantum ad primum notandum, quod secundum Beatum Augustinum. viij. super Gen. ad literam, & recitat magister in textu: & sanctus Bonauentu. in dubijs literalibus praesentis distinctionis ad longum. De paradiso tres fuerunt sententiae. Vna eorum, qui tantum corporalem paradisum esse uolunt: hoc est: quinomine paradisi intelligunt tantum locum quendam corporalem: alij spiritualem: tertii utrunque intelligunt: & locum corporalem, & amenitatem spiritualem. Et secundum hoc uarie ex ponitur textus Gen. ii. loquens de paradiso. Primi historiali literae intendetes, exponunt tantum de loco corporan amaeno. Secundi attendentes, quod beatificatio hominis est in paradiso: quae consistit in dei fruitione: non in corporali amaenitate: dixerunt hunc paradisum, in quo positus est homo post sui productio nem non esse locum corporalem: sed spiritualem. Omnia quae de paradiso ir en. dicuntur metaphorice esse dicta dicunt: hominemque in sua formatione positum esse in paradiso: non per locimutationem: sed spiritualem diuinae cognitionis, ac fruitionis sibi datorum amenitatem. Adducunt ad illud, quod de latrone Tucae. xxiij. dicitur hodie mecum eris in paradiso. Et illud Exechiae. xxviij. de lucisero. In deliciis paradisiDei fuisti. Tertij & literam amplexantes: & metaphoram non abijcientes paradisum spiritualem dicunt, statum quietis, & amaenitatem deliciarum spiritualium. Hoc potest esse secundum duplicem statum: ut dicit sanctus Bonauem in dubijs literalibus huius distinctionis scilicet ecclesiae triumphantis, & ecclesiae militantis. Paradisus autem corporalis est locus deliciarum, & amaenitatis & hic quantum ad beatos est caelum emppreum: quantum ad uiatores est locus amaenus in partibus orientis constitutus. De quo Damasce. Diuinus paradisus est Dei manibus in Eden plantatus, gaudii & exultationis uniuersa promptuarium. De hoc corporali paradiso dicit Isid. libr. xiiij. etymol. captertio. . Paradisus est locus in orientis partibus constitutus: cuius uocabulum ex graeco in latinum uertitur hortus: porro hebraice Eden dicitur: quod in nostra lingua deliciae inter pretatur: quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni, & pomiferarum arborum consitus: habens etiam lignum uitae: non ibi frigus, non aestus: sed perpetua aeris temperies: ex cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat. Diuiditurque; in quatuor nascentia slumina, cuius loci post peccatum hominis aditus interclisus, septusque est undique romphea llanmea, idest muro igneo accinctus: ita ut eius cum caelo pene iungatur incendium. Cherubinquoque; idest angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super romphea slagrantia ordinatum est: ut homines slammae: angelos uero malos angeli boni submoueant: necui carni, uel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat. Haec Isid. de hoc loco etiam Beda dicit, quod pertingit usque ad luna rem circulum: unde nec aquae disuuij illuc peruenerunt. Et magister hunc uult in orientali parte esse: longo interiacente spatio uel maris, uelterrae, quem incolunt homines. Vnde quod dicitur plantatus a principio, antiqua translatio habet ad orientem.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Paradisus locus est corporalis a principioplantatus: in habitationem hominum tam pro statu naturae integrae, quam laipsae congruus, atque aptus. Prima pars patet per textum Gen. ij. Plantauerat autem dominus deus paradisum uoluptatis a principio. Qui textus etsipont perallegoriam exponi de paradiso spirituali statu scilicet animae, siue triumphantis, ac militantis ecclesiae, non tamen ideo neganda est ueritas historiae. Vnde beatus Augu. xiij. de ciui. dei c. xxi. Quae conmodedici possunt de intelligendo spiritualiter paradiso nemine prohibente dicantur: dum tamen & illius historiae fidelissisima ueritatis rerum gestarum narratione commendata credantur. Ea enim, quae de paradiso dicuntur, per modum narrationis historiae proponuntur. In omnibus aunt, quad sic scriptura tradit, est pefundamen to tenenda ueritas historiae, & desuper spirituales expositiones fabricandae. Secunda pars, quod sit locus habitationi hominum aptus pro statu innocentiae: patet ex textu: quia in eo locatus est Adam, & Eua ante lapsum. Etiam in statu naturae lapsae: patet de Enochinparadisum translato Gen. quinto. Et expressius Eccles. xliiij. Enoch placuit deo, & translatus est in paradisum. Similiter de Helia. iiij. Regum ii. Patet etiam ex allegatis Isid. Damasce. quia ibi est temperies aeris, abundantia aquarum & fructuum: ut patet ex auctoritate Isid. supra allegata, & textuGen.
¶ Secunda conclusio. Paradisus est regio temperata ad orientem citra mediam regionem aeris collocata. Probatur, quod sit regiotempera¬ ta, quia pro hominis habitatione a deo plantata, nedum necessitati, sed & uosuptatiseruiens: unde hortus uoluptatis, & deliciarum dicitur: quod esse nem posset, nisi ibi esset aeris optima temperies. Quod sit ad orientem, patet ex antiqua translatione supra allegata. Quod sit circa mediam regionem aeris: probatur, quia media regio aeris, aut sphaera ignis non congruit habitatiom hominum propter nimium calorem. Oportet igitur cum sit temperatissimus: quod sit citra acris mediam regionem. Quod uero dicitur attingere globum lunae, secundum Bedam, est sermo metaphoricus. Non intelligendo, quod attingat gle bum: id est sphaeram lunae secundum situm: sed secundum quandam similitudinem: quia est locus temperatus, & a tempestatibus quietus: sicut caelum ab omni contrarietate remotum.
¶ Sed diceres. Aquae disluuii non attigerunt paradisum secundum Augustinum: quae tamen transcenderunt omnium montium cacumina, quorum aliqua uidentur attingere mediam regionem aeris. Respondetur, quod ubicunque sit paradisus: aque diluuij non attingerunt ipsum: quia illae aquae non inundauerunt, nisi ad puniendum peccatores: sed in paradiso non fuerunt peccatores tempore disuuij. Illa. n. inundatio non fuit naturalis: sed miraculosa: sicut & conslagratio ignium in fine mundi futura: & ideo non fuit nisi in locis, ad quae refugium esse poterat peccatoribus; qualis non fuerat paradisus: Nec audiendi sunt astrologi dicere uolentes, quod disuuium fuerat per concurrentiam stellarum humidarum: ut refert Scotus.
¶ Tertia conclusio. Certus paradisi situs nobis occultus est, & ignotus. Patet quia nec experientia patet. Nulll enim cosmographi: aut locorum diluuij inquisitores hunc locum inuenerunt, nec eius mentionem fecerunt, propter causas ab Isid. expressas Neque scriptura canonica situm eius certificat. Quoniam licet dicitur plantatus in oriente, tamen oriens caeli non dicit certam caeli plagan. cum quod respectu unius partis terrae estoriens: respectu alterius est occidens. Cenith nanque capitis diuersis: praesertim a polis aequaliter distantibus, diuersa correspondetorientia: quia diuersiorixontes. Vnde posset dici, quod in eo locoplantatus est, ubi maxima est temperies aeris. Sub qua autem parte caeli hoc sit, dubium est. Et opinio nes sunt philosophorum, quibusdam dicentibus, quod sub aequinoctiali est locus temperatissimus humanae habitationi: propter iugem dierum, & noctium aequautatem, & motus solis uelocitatem, quibus temperatur solis aestus. Alijs econtra asserentibus sub aequinoctiali non esse locum habitabilem, propter nimium solis ardorem: bis in anno per Cenith capitis transeuntem. Nec uelocitas motus aliquid facit: quia solnon uelocius mouetur respectu unius, quam respectu alterius: & ideo etiam Philosophus sub aequinoctiali ponit xonam totridam. Est ergo incertum, in qua parte sit paradisus. Certum tamen est, quod locus est corporalis talis, qualem scriptura ueritatis describit. Et tantum de illo articulo.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur contra illud, quod paradisus est locus deliciarum, & quietis. Nam ut habetur Gen. ij. Positus est homo in paradisum: ut operaretur, & custodiret illum. Sed ubi operatio ibi labor: & ubi custodia ibi timor. Non ergo erit promptuarium gaudij, & exultationis uniuersae: ut ait Damasce. Respondetur secundum beatum August. super Gen. ad literam. & glo, quod illud uerbum, ut operaretur, & custodiret illum dupliciter potest exponi. Vno modo, ut operari, & custodire referatur ad Deum actiue: & Iy illum, demonstret hominem. Et sic est sensus. Deus posuit hominem in paradisum: ut Deus operaretur illum, scilicet hominem beneficiis suae gratiae perficiendo: & custodiret illum in paradiso terrestri ad tempus, donec esset ad caelestem gloriam transferendus.
¶ Vel (& redit in idem) secundum glo. ut Deus opera returillum hominem, ipsum hominem iustificando, aquo homine si tesset diuina ope¬ ratio: continuo obtenebratur: sicut aer obtenebratur cessante lucis inffuentia. & custodiret illum ab omni corruptione, & malo. Alio modo exponitur, ut referatur ad hominem: & pronomen illum, Demonstret paradisum: sic intelligendo, quod homo operaretur ibi: non opere laborioso; sed delectabili ad experrientiam, & exercitium suae uirtutis, & custodiret illum: non ab inuasoribus: sed seruando iustitiam originalem: ne peccando elici mereretur: & sic perderet illum.
¶ Secundo dubitatur. Cur Adam productus fuerat extra paradisum: cum tamen Eua producta sit in paradiso, & angelus in caelo emppreo, in quo erat mansurus: & animalia producunt in loco suae habitationis, scilicet pisces in aqua, gressibilia in terra.
¶ Solutio scilicet ocus paradisi erat congrua habitatio hominis, quantum ad incorruptionem primistatus: incorruptio autem non erat hominis secundum suam naturam: sed ex supernaturali dei dono, ut ergo donum illud incorruptionis, gratiae deiimputaretur: non naturae: deus hominem extra paradisum pduxit: & postea in paradisum posuit: ut cognosceret Dei beneficium: cum cognosceret se aliunde adductum. Concordat magister in textu. Caelum uero empyreum est locus naturalis angelis: hoc est suae naturae congruus, habens quandam similitudinem cumangelis in subtilitate, & claritate: terra etiam, & aqua sunt loca congrua animalibus secundum naturam eorum. Non sic paradisus homini: quia homo secundum naturam fuit corruptibilis: ut puta ex elementis compositus: potuit autem esse incorruptibilis ex gratia: paradisus autem locus est incorruitionis. Quod autem mulier in paradiso facta est: non est hoc factum propter mulieris dignitatem: sed propter dignitatem uiri sui principii, ex quo facta est, qui uir iam fuerat in paradiso: sicut & fili fuissent in paradiso nati, in quoiam parentes erant positi.
¶ Tertio dubitatur. Videtur, quod uel paradisus, uel locus habitationis extra paradisum sit superssuus: quia si homo stetisset, superfluus fuisset locus terrae spatiosus extra paradisum. Si fuit casurus; cum extra sit productus: uidetur, quod frustra productus est paradisus. Respondetur, quod quia paradisus fuit locus congruus homini secundum naturam institutam, & integram, & terra secundum naturam lapsam: Deus, qui produxit hominem in statu naturae integrae, praeuiderat eum lapsurum. Et ita secundum duos status hominis suturos: pro utroque locum congruum produxit, paradisum propter hominem institutum, terram propter hominem lapsurum. Voluit etiam deus hominem, quem praeuiderat casurum, ponere in paradisum ante casum: ut pereius eiectionem de loco uoluptatis cognosceret sensibiliter, quanta bona spiritualia amisisset per culpam, per quam tanta corporalia puta paradisum perdiderat per eandem. Cognosceret etiam, quanta esset differentia inter eum, quidomino humiliter obedit: & eum, quiipsum superbe contennit. Nec tamen sihomo stetisset: alia pars terrae superffueret, quia bestiis seruientibus homini habitaculum praeberet, & hominis habitaculum, quam esset excellens sua inferioritate ostenderet: & sua magnitudine decoraret: sic magna platea decorat palatium, & aula decorat cameram. Est. n. palatium magis decorum, si fuerit latis plateis circundatum. Tantum de quaestione.
On this page