Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in costa Ade fuerat ratio seminalis, peret quam de ea productum sit corpus mulieris
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum in costa Ade fuerat ratio seminalis, per& quam de ea productum sit corpus mulieris. Primo declarabuntur termini. Secundo respondebitur. Tertio dubia mouebuntur.
¶ Circa primum notandum, quod ut recitat Sco. hac distinctione: quidam imaginati sunt rationem seminalem esse quendam actum in materia. Vnde in materia tria considerant scilicet materiae essentiam, potentiam receptiuam, & actum, idest inchoationem formae producendae in materia. Ratio seminalis non potest esse materia: quia secundum August. x. super Gen. ad literam. Leui fuit in lumbis Abraae: & similiter Christus fuit in Abraam secundum Apostolum. Heb. vij. sed diuersimode. Nam Leui fuit in Abraam secundum rationem seminalem. Vnde & Apostolus ibi eum dicit fuisse in lumbis Abraae: sed Christus non fuit in Abraam secundum rationem seminalem: sed tantum secundum corpulentam substantiam. Vterque tamen tam Leui quam Christus fuit secundum materiam, uel potentiam materiaepassiuam in Abraam, ideo nec materia, nec potentia eius passiua est ratio seminalis.
¶ Item quod potentia receptiua, uel passiua materie non sit ratio seminalis. Patet etiam Beatum Augu. ix. super Gen& ponitur in litera. Multa Deus produxit in materia, uel de materia, ad quae non fuit ratio seminalis: nihil tamen fecit de materia, cuius materia non fuerit receptiua: ideo ratio seminalis non est potentia receptiua. Relinquitur ergo, quod sit actus. Ponitur autem actus ille esse aliquod formae coeuum materiae eiusdem rationis cum forma generanda, & est principium intrinsecum generationis. Et licet sit imperfecta forma, & praeexistens forme inducendae: tamen nata est coagere generanti extrinseco: & per hoc est ratio seminalis.
¶ Per hunc ergo modum saluant, quod generatio non est creatio, & quod est naturalis transmutatio. Primum patet: quia sic forma generanda non est de nihilo cum aliquid eius praesupponatur & ideo non creatur. Secundum: quia cum praeexistens est aliquid formae generandes & principium eius intrinsecum: generationon erit totaliter a principio extrinse- co: sed partim ab intrinseco: & sic erit naturalis.
¶ Sed illa opiniostare non potest; quia sequeretur, quod aut nihil nouum producitur: aut omnia producta creantur. Vtrumque illatum falsum est, & contra eos. Probatur tamen consequentia: quia quaero de illa parte formae praecisae, quae additur in generatione praeexistenti parti, quae est ratio seminalis, siue formae inchoatio aut praefuit in materia: aut non. Siprimum: non producitur de nouo: sicut ratio seminalis, & eius inchoatio: & ita erunt simul producta, & quodlibet erit in quolibet contra philoso. j. physicorum. Si non praefuit: ergo fuit nihil: & per consequens creatur: quia de nihilo sui producitur. Nec propter saluare naturalitatem generationis oportet ponere, quod sit a principio intrinseco: sed sufficit, quod passum conferat uim, id est ad formam inducendam naturaliter in clinetur: siue illa mutatio fiat effectiue a principio extrinseco, siue intrinseco. Nam supposito, quod sensus, & intellectus habent se pure passiue ad actum cognitionis: nihilominus cognitio esset naturalis, licet tunc esset omnino a principio extrinseco. Vnde dicitur, quod tales inchoationes formarum ponendae non sunt: quia frustra ponerentur. Omnit autem forma, quae naturaliter generatur: simpliciter de nihilo sui producitur: ita quod nihil formae praefuit: nec tamen ideo creatur, ut ex supradictis distin. prima patet: quia creatio non solum excludit omne, quod est aliquid formae producendae: sed etiam materiam in suo genere causandi: nam quod creatur non educitur de potentia materiae ut supra habitum est.
¶ Est ergo secundo notandum, quod differunt semen, & ratio seminalis. Nam semen est corpus imperfectum productum a generante non propter se: sed tanquam uia ascendendi ad ulteriores formas perfectas.
¶ Vbi aduertendum, quod agentium quedam producunt effectu inimediate siue sibi similem, siue alterius rationis: ut in producente aequiuoco: ut ignis ignem: sol ranam. Alia producunt effectum mediante propagatione: ut asinus generans asinum, non inimediate producit formam asini: sed de se producit effectum medium scilicet semen mediante, quo producitur forma asini¬
¶ Vnde potest distingui duplex processus innatura inhis, quae producunt sibi simile mediate, uelcorrumpunt. Nam unus est ascendendo de forma imperfecta ad perfectiorem. Sunt enim in taliproductione multae formae mediae ordinatae: ut per eas tanquam per uias inducatur forma intenta: ita ut nulla earum nata sit terminare actionem agentis: sic ut in ea qescat transmutatio: ut est processus a forma seminis ad formam sanguinis ab illa forma sanguinis ad formam aliam scilicet embrionis, uel alterius: & sic consequenter donec ueniatur ad formam uiuentem similem agenti, quae est ultima, & perfecta. Alius processus, quo descenditur a pfectis ad imperfecta resoluendo uiuens in cadauer: cadauer infeces, donec ueniatur ad elementa uel materiam primam. In primo igitur processu illud, a quo incipit natura: & in quo non sistit: sed per illud tendit ad tormam perfectam agenti similem: dicitur semen. Est ergo semen non intentum a natura propter se: sed propter aliud perfectius. Sed ratio seminalis est qualitas aliqua in semine disponens inductione formae perfectioris.
¶ Vtrum autem illa uis seminalis concurrat actiue ad generationem formae ultimae acperfectae sunt opiniones. Si teneretur, quod accidens non potest producere substantiam, ut tenet Ioan. Dicendum esset, quod non: sed solum concurrit ad productionem qualitatis disponentis materiam ad formae receptionem, qua materia disposita forma substantialis uiuens immediate a solo Deo producitur.
¶ Sed quia oppositum uidetur probabilius. nam eadem ratione, qua probatur comunt modo probandi, quod ignis producit ignem, etiam probatur, quod calor producit ignem. Ideo tenendo, quod accidens concurrit actiue ad productio nem formae substantialis tanquam causa partialis: consequenter potest dici, quod etiam uis seminalis actiue concurrit ad ultimam formam substantialem. Non autem forma substantialis seminis: quia illa non est, cum inducitur forma substantialis uiuentis, nihil autem causat, quando non est. Oportet enim formam substantialem seminis corrumpi, ut introducatur forma uitalis.
¶ An autem uis seminalis sit qualitas prima, uel aliqua proprietas occulta dispositiua prointroductione formae uiuentis, & organixatione membrorum: sicut in pipere est qualitas occulta calefactiua: relinquo studiosius inquirenti.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Nec semen, nec ratio seminalis fuit in costa Adae respectu formandi corporis Euae. Patet conclusio perbeatum Augustinum, & magistrum in textu. Et probatur ratione: quia costa Adae immediate conuersa est a Deo incorpus mulieris miraculose sine acquisitione formarum mediarum. ergo non fuit ibi semen: neque fuit aliqua qualitas in costa concurrens actiue ad cor ruptionem costae, & formationem corporis mulieris: ergo nec ratio seminalis. Vtraque consequentia tenet ex quid nominis seminis, & rationis seminalis. Antecedens patet: quia nihiltale medium interuenisse commemorat scriptura: nec ratio, aut experientia probat. ergo non est ponendum: nihil enim ponendum est sine ratione aut auctoritate.
¶ Secunda conclusio. Non solum in productio ne uiuentis a uiuente semen ponitur: sed in omni actione, in qua format performas medias ad formam principaliter intentam ordinate proceditur. Illa conclusio probatur auctoritate beati Aug. iij. de trini. c. viij. ubi dicit. "Omnium quippe rerum. quae corporaliter uisibiliterque nascuntur: occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius ese mentis latent". Possunt etiam elementa sic contemperari, quod in eis causatur quaedam quantas, uel forma, quae erit uia ad aliam perfectiorem. Et per hoc potest beatus Augu. habere intentum suum; quod in eodem capitulo nititur ostendere scilicet quomodo magi Pharaonis ecerunt ranas. Nam rationes seminales talium sunt in elementis contenperatis, quem contemperantia non est aliud, nisi quaedam iuxta positio elementi iuxta elementum secundum qualitatem proportionatam. Et quia angelus malus nouit illam qualitatem, & proportionem, & corpora huiusmodi obediunt ei, quantum ad motum localem: igitur potest coniungere elementa actiua passiuis secundum debitum contemperamentum; & applicare illa directe corporibus caelestibus habentibus inffuere super huiusmodi contemperantiam: & sic generare ranas. Et sic elementa possunt dici semina mixtorum; & qualitates eius influxaea caelo dici possut rationes seminales.
¶ Tertia conclusio. Vnum elementum non est semen alterius elementi ex se genitiProbatur: quia in actionibus, quibus immediate unum ex alio gignitur, non requiritur medium aliquod: semenautem est medium, & uia inter actiuum principale, & formam ultimo intentam perfectiorem. In transmutationibus autem elementorum, quibus unum generatur exalio; ut ex aqua aer, uel econuersonulla generatio mediat; quia uel elementi, uel mixti. Non primum manifestum est. Non secundum: quia medium est imperfectius forma principaliter intenta. Nullum autem mixtum est imperfectius elemento: quia elementa sunt imperfectissima in oenere substantiae: ut uult conmen. iij. caen. Similiter ignis producendo ignem, non oportet, quod primo producat rationem seminalem, quae sibi coagat, uel agenti uniuersali: sed immediate producit ignem ex aqua, aut aliocorpore combustibili sibi approximato.
¶ Ex illo sequitur, quod respectu esementi generandi non oportet semen poneret: quia semen est imperfectius forma generanda: nihil autem imperfectius esemento in substantijs, etiam semen agit non agente: immo non existente eo, quod produxit semen: sed cessante igne ab actione sua, cessat actio caloris generatiua ignis: cessante enim calefactione aquae, aqua reducit se ad frigiditatem: & suo modo de alijs elementis. Ideo non oportet ponere uirtutem seminalem mediam ad productionem elementi.
¶ Quarta conclusio. Semen aut ratio seminalis non est coaeua materiae: Probatur: quia semen decisum a propagante non semper est in principio propagatiuo: quia semen generatur de superssuo alimenti tertiae digestionis. Neque est semper in elementis ratio seminalis: quia secundum praemissa ratio seminalis inducitur, dum esementa fuerint contemperata a uirtute caelorum influxiua. unde cum omnium corporalium semina dicuntur esse in materia, seu elementis intelligendum est aptitudina liter, non actualiter.
¶ Quantum ad tertium articulum est dubium. Vtrum de costa Adae formatum sit corpus mulieris sine addito alterius materiae. De isto dubio est opinio magistri: etiam Hugo. lib. i. de sacra. parte. vj. c. xxxvj. quod corpus multeris factum est de costa Adae sine additione alterius materiae: ut supra patuit in secunda conclusione textuali. Possibilitas probatur: quia deus de nihilo produxit materiam: multo magis potuit de modica materia facere magnam: non per additionem materiae aliunde sumptae: sicut in segetibus & in productione corporis animalis ex semine, quod nutritur, facit per additionem alterius materiae: sed per multiplicationem eiusdem materiae in se ipsa.
¶ Item si deus ad perficiendum corpus mulieris aliam materiam addidisset: maius fuisset illud additum, quam costa: & sic potius debuit corpus mulleris dici factum fuisse de alia materia, quam de costa. Sed hoc est contra scripturam, quae de sola costa facit mentionem. Adducunt ad idem exemplum multiplicationis quinque panum.
¶ ooo. hominum saturantium, qui sine additione alicuius materiae aliunde sumptae; multiplicabantur ad satietatem singulorum.
¶ Alia est opinio Grego. de arim. dist. praesenti: quam dicit esse doctorum communiter, quae tenet, quod corpus mulieris formatum est de costa, addita etiam alia materia, uel de nouo creata, uel undecunque; domino placuit sumpta.
¶ Pro ista conclusione arguunt: quia nisi sic corpus mulleris fuisset nimis rarum: quia illud corpus est rarius, quod sub magna extensione modicum materiae habet. Et sic cum costa uix sit ioc. pars corporis Adae: corpus Euae fuisset in centuplo rarius corpore Adae: quod non est sentiendum, maxime de prima muliere. Quae quia immediate a Deo producta, habuit corpus qualitate, & quantitate perfectissimum: quia deiperfecta sunt opera. Deute. xxxij.
¶ Item si nihil fuisset costae additum: sed fuisset in se multiplicata, non fuisset corpus formatum maius costa: nisi per extensionem earundem partium costae. Consequens falsum: quia tunc non fuisset corpus substantialiter maius costa. Et sic non ita perfectum substantialiter, sicut corpus ceterarum mulierum. Consequentia probatur: quia si nihil est additum: nulla fuit ibi substantia, nisi substantia costae: idem autem non est maius seipso substantialiter.
¶ Item si nihil fuit costae additum: quaero utrum tota costa seu costae materia fuit in crure: uel nonNon secundum cum non minus: immo multoplus habeat crus de materiali substan¬ tia, quam costa. Nec primum: quia si tota fuit in crure: nihil eius fuit in brachio, uel capite: & ita caeterae partes fuissent de alia materia materiae costae addita.
¶ Si dicis, quod tota costae materia fuit in crure: & tota etiam in brachio: & sic de alijs partibus costae aequalibus. Contra: tunc brachium non fuisset distinctum a erure: quia utrobique fuisset eadem materia secundum numerum, & eadem forma. Item cum materia costae sit dimensiue in corpore Euae: sequitur, quod idem numero fuisset circunscriptiue in diuersis locis, quod multi reputant simpliciter impossibile.
¶ Ad dubium respondetur, quod uterque modus fuit Deo possibilis. Et quod de costa in se multiplicata sine extraneae materiae additione formaret corpus perfectum quantitate, & densitate Euae: & etiam cum additione materiae uel de nouo creatae: uel aliunde, de quo uoluit elementouel mixto assumptae: nec rationes hinc inde argutae demonstrant.
¶ Ad prima dicitur, quod procederet argumentum, quando modica materia sine suimultiplicatione multum extenderetur, tumc induceret raritatem: sed in formatione corporis Euae: materia costae in seipsa multiplicata est: & per hoc corpus Euae non caruit debita densitate.
¶ Ad secundum distinguitur de Iy maius sustantialiter; quia uidetur esse impropria: cum maius, & minus dicantur secundum quantitatem uel molis, uel perfectionis. Prima non respicit substantiam: sed secunda respicit indifferenter tam substantiam, quam accidens. Et sic conceditur, quod corpus Euae non fuit maius id est perfectius costa quantum ad materiam: quia omnes materiae sunt eiusdem rationis, & perfectionis: nec perfectior est materia totius, quam materia partis. Si autem maius substantialiter ualet tantum id es. habens tantam materiam, & cum hoc aliam: tuc conceditur, quod corpus Euae non fuit substantialiter maius costa: quia non habuitaliam materiam, quam materiam costae. Nec tamen sequitur, quod fuerit substatialiter minus perfectum corporibus aliarum mulie rum: quia paucitas uel multitudo materiae non arguit perfectionem maiorem, uel minorem: cum sit eiusdem rationis, & non intensibilis.
¶ Ad tertium dicitur, quod tota materia costae fuitiu crure, & tota in brachio: & sic de alijs partibus costae aequalibus: quia multiplicata est aliquo modo simili sicut anima tota replicata est sub qualibet parte corporis.
¶ Et cum ar guitur: tunc brachium non esset distinctum a crure. Conceditur, quod substam tialiter non est distinctum: est tamen distinctum accidentaliter, quia alia accidentia sibi inhaerent in uno loco, quam in alio: est tamen una substantia secundum materiam, & formam: sicut etiam animae in oculo inhaeret uisio, & non in pede: & tamen est una anima. Et cum infertur: tuc idem numero fuisset circunscriptiue in diuersis locis. Hoc conceditur: nec est magis impossibile, quam idem diffinitiue esse in diuersis locis. quod secundum omnes catholicos conceditur de aniia intellectiua. Et siqui oppositum tenent, defendat suam opinionem, si possunt: reputo. nio. eausa improbabile, & falsam. Posset etiam Deus alio modo materiam in se multiplicare, qui nobis est incognitus: quia plura potest, quam nos intelligere ualemus.
¶ Ad primam dico, quod Deus de nihilo potest producere materiam magnam, uel paruam. Sed de materia iam existente facere corpus maius sine additione alicuius, uel de nouo producti, uel praeexistentis, non est intelligibile: & hoc sine rarefactione: nec multiplicatio eiusdem facit rem maiorem: sicut anima intellectiua non est maior in corpore, quam manum: nec maior in manu quam digito: licet forte sit multiplicior id est multiplicius replicata in manum, quam digito. Materia aut corporis Euae fuit simpliciter maior materia costae sine raritate maiore. ergo necesse fuit addi materiam aliam a materia costae.
¶ Ad secundum dicitur, quod non sequitur: quia sic est in generatione arboris: licet plus additur de nutrimento terrestri, quam sit semeniactum in terra. Dicitur tamen in arboribus esse ex semine magis, quam ex nutrimento: quia semen principium est suae generationis: sic etiam in productione animalium per propagationem, & frequenter seinem est minima pars genitiex semine.
¶ Ad exemplum quinque panum dicunt, quod est pro eis: nam multiplicatiopanum de qua Ioan. vj. facta fuit per additionem materiae de nouo creatae, uel aliunde sumptae. Vnde dicunt Augustinum manifeste hoc sensisse: quia dicit. Ille in manibus suis multiplicauit quinque panes, qui de paucis granis creat segetes. Certum autem est, quod legetes crescunt de granis per additionem materiae nutrimentalis. Sed si dixisset August. Sic multiplicauit panes sicut de granis segetes. manifestius haberent intentum. sed dixit: qui facit illa. Ex quo habetur, quod idem est factor utriusque: sed non habetur, quod idem est modus faciendi. Secunda opinio est intelligibilior: quae autem sit uerior: ille nouit, quifecit. Tam tum dequaestione.
On this page