Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXI. ETERMINATO de hominis productione, ac conseruatione. in esse naturae. in hac dist. xxi. incipit agere de eius destitutione, per lapsum culpae usque in finem libri. Et quia cuipa triplex est. Nam quaedam est, qua persona cor rumpit naturam: quale fuit peccatum primi hominis. Alia, qua natura corrunpit personam, quale est peccatum originale. Quaedam, in qua persona corrumpit seipsam: quale est peccatum actuale. Ideo diuiditur textus iste usque ad finem libri in tres partes. In prima agit de peccato primorum parentum. In secunda de peccato originali ab illo personali peccato causato distin. xxx. Tertio de peccato actuali posterorum dist. xxxiiij. Circa primum primo determinat de culpa, per quam homo primus cecidit. Secundo de potentia, per quam stare potuit dist. xxiiij. Et quia peccatum Adaecomparari potest ad diabolum tentantem: ad hominem cadentem: ad Deum permittentem, ideo primo agit de diaboli tentatione dist. praesenti. Secundo de hominis primi transgressione dist. xxii. Tertio de permissione Dei distinxxiii.

¶ Colligitur autem sententia huius distin. in tribus conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Diabolus salutem, quam perdiderat, homini inuidens, ipsum non ui: sed fraude ad peccatum tentauit per serpentem caeteris animantibus callidiorem: gulam, inanem gloriam, & auaritiam persuadens uicit, & prostrauit.

¶ Secunda conclusio. Existente duplici tentatione, exteriore, & interiore: soli exteriori, quaem leuior est, homo cedens peccato cecidit grauiore.

¶ Tertia conclusio. Transgressione mandati ad mulierem per uirum deriuati alterius impulsu totus homo labitur; propterea decenter per gratiam alterius ad ueniam reparatur. Has latius magister in textu deducit.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum