Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum tantummodo electi fuissent in statu innocentiae geniti: et hi sta tim post generationem in gratia confirmati
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum tantummodo electi fuissent in statu innocentiae geniti: & hi statim post generationem in gratia confirmati. Secundum duo quaesita duo erunt articuli ad ea responsiui, quibus addetur tertius dubiorum absolutiuus.
¶ Quantum ad primum notandum post Sco. in hac dist. quod ad numeralem identitatem personae humanae requiritur, & sufficit numeralis identitas materiae & foriae. Primum scilicet, quod requiritur, patet: quia non manet idem totum muta tis partibus, uel aliqua partium essentialium: cumtotum ex suis partibus constituatur. Et si mutatis partibus integra libus non manet idem totum uera, & propria identitate: multo magis mutatur par¬ tibus essentialibus uariatis. Secundum scilicet, quod sufficit, patet: quia ad identitate substantiae non requiritur identitas accidentium eius: cum eadem substantia subijcipossit pluribus accidentibus, & accidentalibus dispositionibus simul: & per eius alterationem successiue. Idem enim homo potest esse primo calidus, post frigidus: prius ignorans, post sciens.
¶ Secundo supponitur, quod a plurium agentium quolibet potest idem effectus produci: sicut idem ignis in eadem materia produci potest quicumque incendens ignis applicetur. Ex quo sequitur, quod eadem proles potuit generaria pluribus, seu diuersis parentibus. Idem dico tam in mareria, quam forma. De forma patet: quia eadem anima potuit infundi diuersis materijs. Demateria etiam patet: quia materia prolis est materia nutrimenti sumpti a parente: quia corpus prolis materialiter producitur a semine: Semen autem est superssuum nutrimenti tertiae digestionis. Aliter etiam ex nutrimento parentis in sanguinem menstruum: ut uult philosophus ij. de anima. Sed idem nutrimen tum potuit sumi a diuersis: & ideo eadem proles potuit generari ab Adam, Abraam, & alijs non simul a pluribus: sed a quolibet plurium. Et genitus ab Abraam popotuit fuisse genitus ab Aaron fratre eius, uel quocunque alio.
¶ Supponendum est ex primo lib. quod electio siue praedestinatio est aeterna: secundum illud apostoliad Ephe. j. Elegit nos ante mundi constitutionem. Et ideo non mutatur propter mutationem status: nam prius non mutatur propter mutationem posterioris: saltem non oporter. Nunc autem prius aliquo modo est electio beatificandi, quam praeuisiostatus, seu praeordinatio receptionis esse a tali, uel tali parente: nam ut dicit Sco. q.ij. huius dist. Omnis ordinate uolens primo uult finem: & postuolitionem finis uult illud, quod est immediatius finiDeus autem est uolens ordinatissimum: ideo primo uult seipsum, uel bonita¬ tem suam tanquam suam. Secundo uult bonum creaturae ultimatum scilicet beatitudinem. Postea uult gratiam qua ordinatur ad talem fruitionem: & posterius uult istam creaturam accipere a tali parente. Humc ordinem innuit apostolus ad Rom. viij. Quos praedestinauit, hos & uocauit, & quos uocauit, hos & iustificauit. Prius ergo electi ad beatitudinem sunt determinati, quam ad nasci a tali parente: ergo aquocunque nascantur parente: non uariatur determinatio ad beatitudinem, quae est praedestinatio. ergo praedestinati sunt ijdem numero: non obstante mutatione status, aut parentum, a quibus nascuntur.
¶ His praemissis est prima conclusio ad hunc articulum. Si Adam instatu innocentiae cum posteritate permansisset: omnes modo electi ijdem numero geniti fuissent. Probatur conclusio: quia omnes praedestinati fuissent geniti: omnes modo electi sunt ab aeterno praedestinati: ergo omnes fuissent geniti. Consequentia est in primo tertiae figurae. Minor probatur: quia nullus de nouo praedestinatur. Maior probatur. quia praedestinatio dei infallibilis est immutabilis: ergo omnis praedestinatus consequitur beatitudinem, hac autem nullus homo consequetur; nisi prius in esse naturali producatur: esse enim gloriae praesupponit esse naturae.
¶ Secunda coclusio. In statu innocentiae reprobus nullus fuisset genitus. Probat: quia in illo statunon fuisset peccator, ergo nec reprobus: non. non compatitur status innocentiae peccatorem.
¶ Tertia conclusio. Sistatus innocentiae prmansisset: multi electorum ex alijs parentibus editi fuissent. Probatur: quia omnes electi fussent geniti, quorum non nulli orti sunt ex parentibus reprobis, ut patet de fidelibus ex infidelitate conuersis, parentibus suis in infidelitate permanentibus, ut legitur de sanctis Marti no, Barbara, Christina: ergo fuissent ex aliis parentibus ganiti.
¶ Quarta conclusio. In statu innocentiae tantum electi fuissent geniti. Patet: quia omnes electi fuissent geniti ex conclusione prima, & nulli qui non sunt electi fuissent geniti. Consequentia tenet per expositionem exclusiue: & hoc est, quid dicit beatus Grego. iiij. moral. S. xxxvj. Si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet: naequaquam ex se filios gehennae generaret: sed hiqui nunc per redemptionem saluandi sunt, solum ab illo electi nascerentur.
¶ Quamuis autem haec responsio sit probabilis: tamen uidetur oppositum aeque probabiliter sustineri posse. Licet. none praedestinatio sit immutabilis: ita quod inipossibile est praedestinatum praesciri: & econuerso in sensu composito: est tamencontingens. Nam quemcunque Deus praedestinat: contingenter praedestinat. sic de reprobatione: & sic qui praedestinatus est, potest non saluari in sensu diuiso; quia potest non praedestinatus fuisse. Et similiter potuit Deus praescitum praedestinare. Et non magis est pdestinatio immutabilis, quam reprobatio: nihilominus reprobi poterant non reprobari: poterant enim non produci: ut dicit conclusio secunda statim posita. Aequaliter etiam certus fuit lapsus hominis Deo ab aeterno: sicut praedestinatio, & praescientia siue reprobatio. Ideo dubiunobis est, silapsus non contigisset, qui electi fuissent, cu poterant, qui nunc electi sunt, fuisse non electi: & qui praesciti sunt potuissent fuisseelecti: potuissent etiam fuisse praedestinati, qui numc nec electi sunt, nec repbati: immo omnino nec futuri.
¶ Et si dicis signo electum (gratia exepli) sanctum Martinum, de quo certum habemus, quia est electus: ille fuisset etiam electus, siAdam non fuisset lapsus: quia eo, quod est ese ctus, ab aeterno est electus, cuius tamen pater eo, quod in infidelitate permasit, est reprobus: ut dicit historia Sulpitij. De isto procedit opin. Respondetur, quod sicut numnc certum, est, quod factus Martinus est electus: sic certum est, quod homo lapsus est: sed nihilominus potuit sanctus Martinus non fuisse electus: sicut homo potuit non fuisse lapsus. Sicut igitur ponitur oppositum lapsus certi tamquam possibile fuisse: sic etiam opposita omnium contingenter factorum possibilia fuerunt. Poterant enim opposita fuisse; & sic ipsa con¬ tingentia poterant etiam non fuisse. Et ideo posito, quod illud non fuerit scilicet lapsus, quod certum est fuisse: in dubium ueniunt, an caetera contingentia, quae aliquo modo ad lapsum ordinem habent (ut productio sancti Mar tini, qui productus est de massa perditionis) fuisset productus.
¶ Praeterea etiam praedestinatus ab aeterno, potest ab aeterno non fuisse praedestinatus: ut habetur in j. dist. iiij. Item similis ratio per omnia potest fieri de praescito, de quo tamen concedit doc. ille, quod nullus nunc praescitus fuisset genitus: si permansisset innocentiae status. Manet ergo nobis dubium, si lapsus non contigisset, qui tunc electi fuissent, cum poterant, qui nunc electi sunt, fuisse non electi: & nunc reprobati, aut non futuripoterant fuisse electi.
¶ Et ad tertium notabile, quod est Sco. diceretur, quod siprius, & posterius dicunt ordinem temporis, uel originis aut causalitatis: falsum est, quod prius uult finem, & post ordinata in finem: quia non est nisi unus actus diuinae uoluntatis: ut patuit in primo: sicut est tantum una uoluntas, & una essentia. Siquidem idem omnibus modis est essentia diuina uoluntas diuina, & actus diuinae uoluntatis. Nec est ibi actus, & actus: sed unus tantum aeternus actus. Ideo non est ibi ordo actuum diuinae uoluntatis, quia ordo praesupponit distinctionem ordinatorum; neque ordo effectuum temporalium infert actuum diuinorum ordinem: nam in effectibus est conuersus ordo ad ordinem in notabili designatum; quia in esfectibus primum est esse naturae: deinde esse gratiae: ultimo esse gloriae. Nec. ni. aliquod horum Deus prius uult altero, sed quaecunque uult, simul & ab aeternouult. Licet, quae uult, possit non uelle: quia quaecumque uult a dextra contingenter uult. Verum, quod Deus ordinatissime uult, quaecumque; uult: quia uoluntas sua est prima regula rectitudinis, & iustitiae: ut dicit Aug. iij. de trin. neque innititur alij regulae directrici suae uoluntatis: eo ipso enim, quod uult recte, & iuste, & ordinate uult.
¶ Posset ergo dici, quod si homo non fuisset lapsus: dubium nobis esset, utrum modo ese cti, uel alij plures uel pauciores fuissent geniti, quolibet enim horum fuisset Deo possibile: quod autem fecisset; quia reuelatum non est; non est temere diffiniendum: licet posset sine temeritate cum fidei pietate credi, quod magis uidetur consentaneum rationi.
¶ Quantum ad secundum articulum notandum, quod aliquem fuisse confirmatum in iustitia, potest dupliciter intelligi. Vno modo: quia non potest peccare eo modo, quo creaturam contingit non posse peccare: de quo pertinet ad quartu. Et etiam sup. de confirmatione angelorum tactum est. Alio modo, quis dicofirmatus, quia non peccabit. Sic quidam uiatores in utero sanctificati possunt dici confirmati: praesertim quantum ad mortalia; quia forte etiam peccauerunt uenia liter: secundum illud j. Io. j. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducime, & ueritas in nobis non est.
¶ Quopraemisso est conclusio prima ad humc articulum. Accipiendo confirmationem primo modo, in statu innocentiae electi non fuerunt in gratia confirmati. Probatur: quia talis confirmatio repugnat statui uiae: sed status innocentiae in paradiso, fuisset status uiae: igitur. Consequentia nota cum minore. Maior probatur: quia illa confirmatio includit certitudinem de non peccando, quae est pars beatitudinis: beatitudo autem repugnat staturuiae:
¶ Item quandiu uoluntatis capacitas non est plene satiata in objecto beatifico: ita quod non est ei coniuncta secundum onem ratione. boni potest deficere a rectitudine uolendo non secundum debitam circustatiam: sed uoluntas uiatoris non est sic consuncta obiecto beatifico; nec inea satiata: ergo potest deficere: est autem status innocentiae, status uiatoris: ut dictum est.
¶ Secunda conclusio. In statu innocentiae esecti fuissent statim post generationem ingratia secundo modo confirmati. Probatur: quia si Adam non peccasset, filij suinunquam peccassent. Probatur perbeatum Ansel. j. lib. Cur deus homo c. xviij. loquente de primis parentibus: ubi dicit. In illa iustitia, in qua erant, si uicissent, ut tentati non peccarent ita confirmarentur cum omni propagine sua: quod ultra peccare non possent. Quemadmodum quia uicti peccauerunt, sic infirmatisunt: ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non possunt. Quis enim audeat dicere plus ualere niustitiam ad alligandum in seruitutem hominem in prima persuasione sibi consentiente, quam ualeret iustitia ad confirmandum eum in libertate sibi in eadem prima tentatione adhaerentem. Nam quoniam quemadmodum humana natura tota erat in parentibus primis. tota in illis uicta est, ut peccaret. Ita in illis tota uicisset, si non peccasset. Et beatus Grego. iiij. moral. Non genuis sent reprobos in statu innocentiae: ut sup. allegatum est: ergo nec peccatores. Peccatores namque reprobi sunt: etsi non semper secundum praedestinatio nem tamen secundum praesentem iustitiam. Veruntamem iustitia originalem Adam non trasfudisset: quia est donum supernaturale. Sed deus regulariter dedisset ex mera libertate iustitiam proli, sicut parenti, si non fuissent lapsi. Et addit Sco. nisi silij posuissent obicem. Non enim ait: habuisent iustitiam perfectiorem, quam pater. sed pater non fuit ita iustus, quin amiserit iustitiam. Sicut ergo pater si uicisset primam tentationem fuisset confirmatus: ita & filij peccare quidem potuissent sicut pater. Sed si de prima tentatione habuisset uictoriam per adiutorium iustitiae & doctrinam parentum: ita confirmati fuissent, quod postea nunquam peccassent. Verum hoc non satis uidetur concordare dicto Ans. qui uidetur sonare, quod sicut per iniustitiam primorum parentum, omnes filij nati fuissent inlusti: ita per eorum iustitiam filij natifuissent iusti; ita quod non peccassent; quia acceperunt iustitiam non tantum prose: sed pro tota posteritate, quam siconseruasset: conseruasset pro se, & tota posteritate. Habuissent tamen filij iustitiam non ex transfusione patentum, sed ex dono dei: ut dictum est.
¶ Quantum ad tertium articulum, est dubium primum. Vtrum in statu innocentiae in paradiso uoluptatis productae fuissent foeminae in aequali numero cum uiris. Ad hoc dubium respondet Scotus, quod dubium nobis est: & soli Deo cognitum. Sanctus Bonauent. respondet affirmatiue dicens: quod si homo stetisset aequaliter, multiplicasset natura uiros, & mulieres. Quod declarat dupliciter: scilicet ex parte finis, & ex parte causae efficientis. Ex parte finis: cum enim distinctio sexuum est propter multiplicationem generis humani, & completionem numeri electorum: illa etiam multitudo ad omnes spectaret, tamen secundum legem matrimonij: in qua tantum una erat unius, necesse esset, si natura stetisset tot fuisse mulieres, quot uiros: cum nulla mulier careret uiro, & nullus uir careret uxore, nec una esset plurium, nec plures unius. Assignat etiam causam ex parte principii actiui, quam rescindo. Concordat sanctus Tho. parte j. quaest. xcix. arti. ij in finem.
¶ Sed diceres, cum non sit uerisimile tot uiros nunc saluari: quot mulieres: uel econuerso. Posito itaque, quod non sint electi in aequali numero sexus utriusque quodque soli nunc electi tunc fuissent producti: sequitur, quod electus nunc genitus in sexu uirili: tunc productus fuisset in sexu foemineo, uel econuerso. Quod uidetur repugnare identitati personae. Respondetur secundum Sco. & ueritatem, quod non est inconuentens, quod infertur. Nam sicut sexus non mutat speciem: ita nec necessario personam: quin ex materia eadem, & eadem forma, quo, pducitur uir: poterat produci mulier, & econuerso. Differunt enim tantum uir, & mulier in figura corporali, & qualitate complexiona li: que no requirunt distinctionem materiae neque substantialis formae. Possetque Deus muuerem mutare in uirum; uel econuerso, non mutatis partibus essentialibus, & manente eadem persona: mutata complexione, & accidentali forma: licet hoc naturae sit impossibile. Inuenitur tamen uterque sexus in una per¬ sona: ut in hermophrodita: licet monstruosa. Nec est hoc magis inconueniens, quam quod electus nunc est fragilis, infirmus, & mortalis: & tamen idem numero fuisset tumc robustus, sanus, pulcher, immortalis, modo prius exposito.
¶ Secundo dubitatur. Vtrum in statu innocentiae fuisset multiplicatio hominum per commixtionem sexus. Respondetur secundum opinio. sanctorum, & doctorum quod sic: sed ipsa commixtio facta fuisset sine probrosa, & faeda delectatione: & partus sine dolore: non tamen cum carnis integritate.
¶ Primum patet: quia alias frustra institutus fuisset uterque sexus: quitamen ante peccatum a domino formatus est, & mulier uiro in adiutorium data, non nisi ad prolis generationem. Nec peccatum naturalia cum mutauit, licet gratuita abstulit.
¶ Secundum patet: quia nulla fuisset in membris genitalibus rebellio, nec inordinatus pruritus, sed subiecta fuissent rationi, ac pleno uoluntatis dominio sicut manus, pes & caetera corporis membra. Et licet probabile est, quod infuisset delectatio: ut uult sanctus Tho. non tamen effrenis, aut faeda: sed pura & omnimode rationi subiecta. Ea propter uir & uxor coniuncti non fuissent illecti illecebrosa carnis concupiscentia; sed tantum ex dictamine rationis recte, & hoc non nisi causa prolis generandae. Tuisset enim ibi matrimonium tantum n officium, non in remedium. Siquidem ibi nullus fuisset languor, aut morbus concupiscentiae: & ita nec opus remedio medicinae. Vsa enim fuisset uoluntas his organis ad debitum finem praeuiae rationis deliberatione, ac dictamine. non aliter quam manum, oculo, aut alio corporis organo.
¶ Tertium patet: quia cum conceptus fuisset sine libidine, sequebatur partus sine dolore. Siquidem dolor partus pena est libidinosi conceptus.
¶ Quartum similiter probatur: quia cum penetratio dimensionum sit contranaturam, illa tunc non fuisset, nec modo. Non poterat autem corpus ingredi, seu egredi clauso utero naturali¬ ter: ergo necessario requirebatur claustri apertio. Haec omnia satis deduci possunt ex uerbis beati Aug. xiiij. de ciui.c. xxj & sequentibus ubi late hanc materiam psequitur.
¶ Sed mouet quoddam uerbum Beati Aug. c. xxvi. dicti li. xiiij. ubi dicit Sine ulla corruptione integritati, infunderetur maritus gremio uxoris. Ad quod respondet sanctus Bonauen. praemittens, quod integritatis corruptio tria dicit scilicet claustrorum apertionem, poenalem passionem, & faedam delectationem. Primum est naturae: secundum est poenae: tertium est corruptionis uitiosae, quae tenet medium inter poenam, & culpam. Siigitur uircognouisset uxorem in statu innocentiae: fuisset quaedam claustrorum apertio: sed non paenalis passione, nec faeda delectatio: quia uis generatiua non esset corrupta, nec infecta. Non ergo fuisset in illo statu corruptio integritatis, quia non penalitas, nec delectationis faeditas. Concordat Tho. par. j. q. xcviij. art. ii. allegans Augxiiii. de ciui. dei. Verum si uerba Augustini caute attenduntur: aliter loquitur de partu, aliter de commixtione. In partu admittit uiscerum laxationem, in commixtione ostendit non fuisse necessariam claustrorum apertionem. sicut nec modo necessaria est propter menstrui sanguinis effluxum.
On this page