Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omne peccatum hominis oriatur ex tentatione daemonis
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum omne peccatum hominis oriatur ex tentatione demonis.
¶ Quoad primum notandum. Tentare ut dicunt doct. nihil aliud est, quam probare aliquid: uel experimentum sumere de aliquo, ut aliquid sciatur. Addunt aliquiprius incognitum; unde attribuitur deo homini & diabolus. Nam glol. Cassiod. super illud psalmus. Proba me domine, & tenta me. dicit. Tentat deus, ut erudiat, homo ut sciat: diabolus, ut seducat.
¶ Attribuitur & mundo, & carni. unde faco. i. Vnusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, & illectus. Vnde sub hac generalitate potest sic describi. Tentare est experimentalem notitiam alicuius in se uel in alio causare principaliter, uel occasionaliter. Dicitur experimentalem notitiam: quia secundum Alexand. parij quaest. exvij. & sanctum Tho. Tentare est experiri. Vnde notitia, quae per rationes, acquiritur: non acquiritur tentatio ne. Dicitur alicuius scilicet, & non taliter noti. Vnde sciens aliquid per rationes uel fidem, nihilominus tentande potest illud scire notitia causata per experientiam. Dicitur in se, propter hominem, & daemonem tentantem. Dicitur uel inalio: quia deus tentando non causat notitiam in se: quia notitia dei non causatur cum sit aeterna. Causat autem in illo, quem tentat: uel in aliis quos scire facit de tentato, quod nesciebant. Sic intelligitur omnis scriptura, qua Deus dicitur tentare, & sciat uel nunc quaside nouo aliquid scire possit, qui scit omnia antequam fiant: sicut illud. Tentauit dominus Abraam. Gen. xxij. & sequituribi. Nunc cognoui, quod timeas deminum, idest cognoscere te feci. Dicit principaliter propter Deum hominem uel diabolum; qui ex intentione cognoscendi aliquid, de aliquo tentant. Dicitur uel occasionaliter, propter carnem quae tentare dicitur, inquantum cogne sci potest per carnis concupiscentiam pullantem, uel mundum aduersis repelsentem, uel prosperis allicientem, qua lis sit homo. An uirture constans: an nobilis: & his diabolus frequenter utitur ad tentandum.
¶ Ex hoc patet, quod licet immediatus finis tentationis, est scientia experimentalis in se uel in alio: ille tamen finis quandoqueimmo frequenter ordinatur in alium finem, bonum uel malum Vnde secundum sanctum Bonauent. quandoque tentans tentando intendit probare, aut approbare, siue probatum ostendere. Hoc modo tentat Deus, ut tentatum scire faciat: & experimentaliter cognoscere seipsum: sicut Deute. xiij. Tentat uos dominus deus uester: ut palam fiat utrum diligatis eum, an non in toto corde, & in tota anima uestra. Et Sap. iij. Deus tentauit illos, & inuenit eos dignos se: tamquam aurum in fornace probauit eos.
¶ Aut secundo tentans intendit reprobum facere: sic tentat diabolus, ut peccatum inducat: secundum illud Act. v. Cur tentauit cor tuum Sathanas mentiri te spiritui sancto: & fraudare de praecio agri.
¶ Aut tertio: quia intendit solum experimentum sumere eius, quem tentat: ut sciat, quid sit in eo. Sic homo tentat hominem seuel alium, sicut. j. Reg. xvij. de Dauid dicitur; Caepit tentare, si armatus posset incedere Et. iij. Reg. x. Venit regina Saba tentare Salomonem in enigmatibus. Sic magister tentat discipulum. Sic nonnulli tentant dominum, qui quasi incerti experiri uolunt Dei uirtutem, contra quos dicitur. Non tentabis dominum Deum tuum. Deut. vj.
¶ Aut quarto: si pulsans non intendat: tamen ad eius pulsationem sequitur approbatio; uel reprobatio hominis. Sic caro tentat: quia ad eius tit illationem probatur homo, si resistit, uel reprobatur, si consentit: ut supra, Iaco. j. Vnusquisque tentatur a concupiscentia sua &c. Sic de mundo dicitur Haebre. xj. Lapidati sunt, tentati sunt, fecti sunt &c. Haec enim sanctia tprannis huius saeculi, passi sunt, & Sap. xiiij. Creaturae Dei factae sunt m odium, & in tentationem animae hominum: & in muscipulam pedibius insipientium. Sic autem capitur tentare indifferenter in bono, & malo. Aliquando accipitur tantum in malo; sic dicitur laco. j. Nemo cum tentatur dicant, quoniam a deo temtatur. Hoc de tentatione ad malum intelligitur. unde sequitur. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Illo modo diffinit tentationem Cassiod. Tentatio est assimilatio boni ad fallendum. Et Hugo de sancto Victo re. Tentare est callide experiri, & quasiquibusdam blandis conatibus ante uio¬ lentam pullationem probare. Accipiendo autem tentare sic in malo: tentare est officium proprium diaboli: sicut dicit glos. interlinea. j. Thessal. iij. super illud. Ne forte tentauerit uos is, qui tentat. glol. idest solus diabolus, cuius ofcium est tentare. Nam etsi homo aliquam do sic tentat: hoc agit inquantum est minister diaboli.
¶ Secundo notandum, quod licet tentatio multipliciter diuidi posset secundum diuersa causarum genera, prout late prosequitur Alexander de Hales parte. ij. quaest. exvij. membro, vj. Tamen secundum magistrum in tex tu ponitur duplex tentatio: exterior, & interior. Exterior, quando nobis extrinsecus malum uisibiliter suggeritur uerbo, uel signo aliquo: ut tentatus ad cor sensum peccati declinet. Interior, est quando inuisibiliter nobis malum intrinsecus suggeritur. Haec autem diuisio non est tentationis in genere: sed tentationis ad peccatum. quia de illa loquitur magister: non de ista, quae est ad probationem. Et ideo addit in primomembro: ut tentatus ad consensum peccati declinet. Quod etiam in secundo membro addendum est. alioquin membra diuidentia excederent diuisum, ut hic accipitur. Potest enim & tentatio ad probationem esse exterior, & interior. Quod etiam in primo membro dicit uisibiliter, capitur generaliter prosensibiliter. Nam secundum Beatum. Aug. super Gen. adliteram. Videre communiter se habet ad omnem sensum. sicut Exod. xx. dicitur. Cunctus populus uidebat uoces. Vnde per omnem sensum contingit esse exteriorem tentationem maxime tamen per uisum mediante signo: & per auditum mediante uerbo.
¶ Est ergo tentatio exterior ostensic alicuius obiecti sensibilis a uirtute exteriori: ut appraehendens ad peccatum alliciatur. Hanc tentationem sempedicit esse a diabolo. quod uerum est mediate, uel immediate. Trequenter enim tentat per malos homines, & creaturas mundanas, quibus utitur tamquam instrimentis: ut supra dictum est.
¶ Tentatio interior est motio hominis ad peccaticonsensum orta ab aliqua uirture interiori sine sensibili obiecto exteriori, ut cum oritur ex imaginatione, intellectu aut motiua uirtute, illa ut dicit magister quandoque sit ab hoste, aliquando a carne. Quandoque enim imaginatiua nostra ab hoste mouetur mouendo species uel habitus in sensu reseruatas, & per illas cognitiuam, & affectiuam ad peccati consensum: de quo dictum est supraque. ij. dist. ix. Quandoque est a carnis infectione spiritui rebellante, & quosdam bestiales motus in sensualitate ex citante. Hanc interiorem tentationem quae sit in carne, dicit magister non esst sine peccato: quia titillatio, quam care mouet, motus est bestialis, & illicitus ideo non sine peccato ueniali. Sed de isto uidendum erit inferius, dum siet semo de primis motibus. Tentatio autem, quae sit ab hoste, non habet peccatum necessario annexum, nisi ei consentiatur: sed est materia exercendae uirtutis Et quoniam tentatio a carne interius oppugnans de nostro contra nos roboratur: ideo difficilius uincitur. Verum hoc intelligendum est secundum sanctum Bonauen. respectu eiusdem peccati scilicet carnalis: Tentatio enim carnalis difficilius uincitur propter coniunctionem carnis ad spiritum, propter quam magis incuruat animam carnina turaliter inclinatam: secundum illud Eph. V. Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit, & fouet eam. Huic igit carnali peccato difficilius resistitur propter carnis continuam molestia, cui continue adhaeret: quam propter hostis instigationem. Si uero fiat comparatio respectu diuersorum pctorum: ut puta tentatio carnis intelligit respectu pctorum carnalium, & tentatio hostis respectu spiritualium, sic se habentur excedentia, & excessa. Quidam enim homines sunt magis proniad peccata carnalia, puta ad incontinem tiam, quam ad superbiam, & his difficilius est resistere tentationi carnis, quam hostis. Quidam econuerso proniores sunt ad peccata spiritualia, quam ad carna¬ lia: ut qui magis desiderant honores, quam uoluptates. His difficilius est uincere peccata spiritualia, quam carnalia. quis autem sit indifferens ad utrumque; & aequaliter pronus quantum est de se ad utrunque; illi quodammodo difficilius est uincere carnalia: & quodammodo spiritualia. Carnalia propter magis intrinsecam & continuam adherentiam. Spiritualia propter maiorem boni promissi apparentiam, & latentiorem instigantis fallaciam, qui multa uitia sub specie uirtutis palliat. Transfigurat. no se in angelum lucis ij. Corum. xj. Et licet hostis sit fortior secundum illud Iob. xlj. Non est superterram potestas, quae comparetur ei. Sit etiam callidior, & occultior: secundum illud Apostoli. Non est nobis colluctatio aduersus carnem, & sanguinem: sed aduersus principes, & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarumharum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Ephe. vj. Tamen non permittitur tentare secundum totam suam potentiam, & astutiam: sed reprimitur potestate diuina, & etiam angelica. Et itadiuerlis respectibus habent se ut excedentia, & excessa.
¶ Tertio notandum, quod aliquid dicitur esse causa alicuius directe, proprie, & immediate, quod scilicet immediate attingit esfectum. sic sol, est causa caloris. Alio modo indirecte, occasionaliter, & mediate, quod scilicet est causa. uel quia causat aliquam dispositionem ad effectum aliquem, ut secans ligna potest dici causa combustionis. De causa mediata, & immediata habes supra distinc. j. quaest. ij. Haec de articulo primo.
¶ Quantum ad secundum articulum, est conclusio prima Nonquaelibet hominis peccata sunt a Daeimone tanquam a causa directa, & immediata. Patet quia non omnia peccatacommittuntur diabolo immediate instigante. Multa enim siunt a libero arbitrio, & carnis corruptione. Vnde dicitur in sicclesiasticis dogmatibus. Non omnes cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur, sed aliquoties ex arbitrij nostri motu emergut, & Orige. dicit. Etiam si diabolus non esset, homines haberent appetitum ciborum, & uenereorum, circa quae multa inordinatio contingit: nisi per rationem talis appetitus refrenetur. Refrenare autem & ordinare huiusmodi appetitum subiacet libero arbitrio. Ergo ex sola arbitrij negligentia in refrenando sine speciali, & immediata instigatione diaboli contingere potest peccatum. Item tentatio carnis distinguitur a tentatione diabol, isecundum magistrum in prae senti distin ergo possunt separari, & ita peccare aliquis sola tentatione carnis.
¶ Secunda conclusio. Omne peccatum hominis mediate, uel immediate oritur ex tentatione daemonis. Probatur: quia daemon est causa mediata omnis peccati: quia instigauit primum hominem ad peccandum, ex cuius peccato in totogenere humano consecuta est quaedam pronitas ad omnia peccata.
¶ Item omne peccatum oritur ex tentatione aliqua. Nemo enim ad malum aspiciens operatur secundum Diony. Nemo. no. operatur aliquid propter finem ab eointentum, ut malum: sed ad minus sub ratione boni honesti, aut delectabilis, aut utilis: sed omnis tentatio est a daemone, uel a carne. Tentatio autem a carne etiam est adaemone tanquam a mouenteprimo, uel inediato: quia omnis tentatio carnis est ex eius corruptione, quae ertum habet ex prima hominis tentatione. Et ita intelligenda est auctoritas Hiero. super illo Plalmus. Declina amalo, & fac bonum. Mala omnia ab instinctu diaboli procedunt: sicut bona ab instinctu dei. Verum ibi Iy sicut, non dicit omnimodam similitudinem; quia mala omnia procedunt ex instinctu dia boli mediate, uel immediate. Bona autem omnia procedunt a deo inimediate. Est enim deus causa immediata omnium es fectuum positiuorum: ut dictum est. q. ij. distinct. i.
¶ Itemillud Diony. c. iiij. de diui. no. Multitudo daemonum est causa omnium malorum sibi, & alijs. Et illud Damasce. Omnis malitia, & omnis immunditia a diabolo excogitatae sunt.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo. Vtrum tentatio, qua diabolus tentat hominem, oriatur ab inuidi: uel superbia diaboli. Responsio secundum sanctum Bona. Haec duo peccata superbia & inuidia, sunt pene inseparabilia: & unum comitatur ad alterum. Superbus enim amat excellentiam: & ita nullum uult parem: & per hoc appetit excellentiam singulariter possidere: & ideo statim actu uel habitu inuidet: cum nolit bonos consimili bono: quod appetit: alterum communicare. Mens ergo diaboli his duobus uitiis possessa est nam ex his uitiis ut dicit Augustinquae prius fuit Lucifer diabolus factus est, uidens statum hominis, in quo potuit cadere, & ascendere: & cadendo sub diabolica potestate redigi, ascendendo ad supernam ciuitatem: unde ipse cecidit peruenire ex superbia motus est simul, & inuidia ad ipsum tentandum. Ex superbia: ut ipsum sibi subijceret. Ex inuidia: ut ipsum a superna faelicitate impediret. Euit ergo superbia tanquam mouens primum, inuidia uero tanquam mouens proximum, & inimediatum. Este tamen, quod non posset dominium super ipsum acquirere, studuisset nihilominus ipsum a paradisi gaudiis impedire: & ideo scriptura dicit diabolum ex inuidia hominem tentasse. Sap. ij. Inuidia diabolimors introiuit in orbem telrarum. Et magister. Videns diabolus hominem per obedientiae humilitatem posse ascendere: unde ipse per superbiancorruerat, inuidit ei. Et qui prius per superbiam diabolus fuerat, idest deorsum lapsus, xelo inuidiae factus est Sathan. i. aduersarius. Patet ergo ad dubium responsio: quod tentatio diaboli ex utroque uitio orta est. Tuit tamen superbia ra dix prima, inuidia radix proxima. Multa alia dubia hic moueri possent de tentatione, quorum aliqua post in aliis distinctionibus tangentur. Aliqua, & plur: ad hanc materiam facientia tacta sunt in expositione canonis missae. lec. Ixxviij.
On this page