Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccatum per protoplastum Adam conmissum non tantum pctonEuae, sed omnium sit grauissimum
QVAESTIO I CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum peccatum per protoplastum Adam conmissum non tantum pctonEuae, sed omnium sit grauissimum. Praemissis notabilibus, pro articulo primo: subiungentur conclusiones cum dubijs, pro secundo & tertio articulis.
¶ Quantum ad primum praesuppositis his, quae dicta sunt distin. vj. q. unica. circa princi. de actibus uoluntatis, & eorum ordine, & differentiis. Notandum, quod secundum Ansel. & magistrum, primum peccatum Adae non fuit immoderatus amor sui, sed immoderatus amor suae uxoris, quam noluit contristari, quam credidit sine suo consortio tabescere, & a sealienatam penitus interite. Vnde amor Adae ad uxorem suam, non fuit amor concupiscentiae, uel libidinis: quia ille nondum fuerat ante peccati consummationem, sed amor cuiusdam amicitiae, Ex isto autem amore immoderato sequebatur uoluntas complendi illud, quod non fuit licitum: & sic uiolauit, quod prohibitum fuerat de esu pomi¬
¶ Hoc autem praeceptum non fuit de illicito ex natura rei: sicut sunt praecepta prohibitiua decalogi: illa enim sunt lege naturae large. etiam si nulla prohibitio super hoc fuisset data. Esus enim illius ligni in se non fuit de genere malus: sed solum malus, quia prohibitus ad expetiendum obedientiam eorundem.
¶ Secundo notandum circa peccatum Euaequod secundum sanctum Bona, & textus in nuit, & expresse dicit apostolus. Principale peccatum, propter quod lapsus est homo, fuit inobedientia, per hanc mors in homines posteriores deriuatur, sicut enim per unius inobedientiam peccate res constituti sunt multi: ita per unius obedientiam iusti constituti sunt multi: Roman. v. Vnde ad inobedientiam Euam diabolus inducere intendebat, quod patet per principium suae interrogationis. Cur praecepit uobis deus, inquit &c. Sed quoniam nemo operatur ad malum aspiciens, nec appetit malum nisi sub specie boni: ideo clare de praehendens diabolus, quod non posset mulierem in peccatum praecipitare, nisi pro poneret aliquod appetibile, illam tentando proposuit fallaciter, ad quae omnis homo secundum ueritatem tendit naturaliter. Naturaliter enim omnis homo beatitudinem appetit, quod est bonum gloriosum, copiosum & deliciosum: ideo omnis homo naturaliter appetit excellentiam, sufficientiam, & laetitiam: & in eorum appetitu ordinato consistit iustitia. in inordinato uero consistit culpa. Hinc ad haec tria Ioan. reducit omnem inordinatam mundi concupiscentia di. Omne quodest in mundo, aut concupiscentia carnis est: aut concupiscentia oculorum: & superbia uite. j. Ioan. ij. Superbia non est aliud, quam inordinatus appetitus propriae excellentiae; ut habitum est supra di. vj. Auaritia non est aliud, quam inordinatus apperitus propriae sufficientiae. Gula autem non est aliud, quam immoderatus appetitu cibi reficientis suauiter. Considerans ergo diabolus hanc esse uiam praecipitandi mulierem in culpa, primo praemittit dignitatis excellentiam. Eritis, inquit, sicut dij. Subiunxit cognitionis abundantiam, scientes bonum, & malum. Postremo praetendit suauitatis experientiam: cum ostendit lignum pulchrum uisu, & ad uescendum suaue. Quoniam ergo mulier diabolicae promissioni credidit, eius etiam suggestioni consensit: ideo primo in appetendo esse sicut deus, fuit superbia. In appetendo scire bonum, & malum, quod non oporte bat: & scire plusquam oportebat, fuit auaritia: licet nonfuerit auaritia proprie dicta: secundum quod dicitur esse appetitus pecuniae; fuit tamen auaritia secundum, quod dicitur appetitus immoderatus sufficientiae. Postremo in experiendo suauitatem ligni uetiti fuit gula: & in hoc culpae transgressionis, & inobedientiae fuit inuoluta. Et sic patet, quod peccatum mulleris inchoatum fuit in superbia, progressum habuit in auaritia: consummationem uero in gula in actu comedendi contra praeceptum: & ita terminatum in inobedientia. Patet etiam, quod inordinata fuit quantum ad triplicenpotentiam scilicet quantum ad irascibilem: dum appetijt alta, quantum ad rationalem; dum appetiit scire occulta; quantum ad concupiscibilem, dum uoluit gustare suauia. Vnde ex illo peccato pullularunt radices omnium peccatorum.
¶ Ex his patet, quomodo differenter peccauit Eua, & Adam. Adam quidem ut dictum est: principiatiue ex immoderato amore amicitiae mulieris. Muller uero ex fastu superbiae, quo appetijt fieri sicut deus. Licet quidam dicere uoluerunt, ut tangit magister, quod Adam idipsum quod mulier appetiit, concupiuit: sed non credidit, & propter hoc factus est superbus, non tamen dicitur seductus. Aepergre enim potest aliquis ad quod seposse peruenire non credit; quia non quod possit: sed quod uelit attendit ambitionis flagitium.
¶ Sed quia haec opinio non consonat uerbis Aug. qui ex presse uidetur sentire oppositum: ut pater in litera. Nec uerisimile est, quod uir tantae rectitudinis quantae fuit Adam ante peccatum appeteret aliquid, ad quod se crederet non posse peruenite. Ideo opinio contraria probabilior uidetur: quod uir in appetibili, & principali motiuo non fuit conformis mulleri transgrediendo: licet esset ei conformis in transgressione mandati diuini. Vterque quidem ino bediens fuit: sed aliter uir, quam mulier ad inobedientiae culpam pro lapsus est. Non enim uir pomum comedit propter apperitum excellentiae in assimilatione sui ad deum: nec propter appetitum sufficientiae inmultorum curiosa cognitione. nec propter appetitum suanitatis in cibi degustatione: sicut fecit mulier, quae haec a serpente promissa fieri credidit, & appetit, propter quod se decepta asserit. Serpens, inquit, decepit me. Et apostolus. j. Timo. ij. Vir non est seductus, sed mulier. In hoc autem Adam non est seductus; quia non credidit uerum esse, quod per serpentem dia bolus dixit. Eritis sicut dij: sicut mulier credidit. Nec excusando se ad Deum dixit. Mulier decepit me: sed muller, quam dedisti mihi sociam: dedit mihi, & comedi. Tuit tamen in uiro quaedam superbia, quaedam auaritia, & quaedam lasciuia, per quas perductus est ad inobedientiam. Quodammodo enim superbiuit: dum senimis magni praecii apud deum aestimauit, & tanti quod propter comestionem illius cibi non incurreret grauitatem alicuius supplicij: sed facile consequeretur ueniam de ossensa. Tuit etiam quaedam auaritia, dum curiose scire uoluit, quid sibi eueniret, dum cibum ueritum gustaret; quia uidit mulierem gustasse, & mortuam non esse. Tuit etiam quaedam lasciuia; non carnalis delectationis: sed cuiusdam amicabilis affectionis, qua frequenter osfenditur Deus; ne contristetur proximus, ut dicit magister. Vnde & dominus ipsum arguit: quia audisti uocem uxoris, & comedisti de ligno, ex quo praecepitibi, ne comederes: & per haec perductus est Adam ad inobedientia, & di¬ uini mandati transgressionem. Haec autem eliciunt ex uerbis beati Aug. super Gen. ad literam: quae adducit magister in litera. Quoad primum dicit. Non est putandum, quod homo deijceret, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda. Praecessisset non tentationem, sed mandati transgressionem per pomi comestionem: exponit magister. Quoad secundum dicit Aug. Voluit Ada lignum uetitum experiri; cum non uideret mulierem mortuam escailla percepta. Quoad tertiumait. Noluit caum contristari, quam credebat sine solatiotabescere, & a se alienata interire. Pater ergo, quod Adam non appetiit esse sicut Deus, sicut mulier. Quod si alicubi dicitur: intelligendum est uel quia diuinum contempsit imperium, & suam uolunta em diuinae praetulit iussioni: & hoc est Deo aequiparari uelle: sicut de quolibet mortaliter peccante dicit Ansel. & Bernard. Vel quia peccatum mulieris, quam regendam accepit: sibi imputatur pro eo, quod eausa non copescuit; uel quia quod mulieris est: pro quanto de ipso sumpta est, & quasi pars eius est, ipsi attribuitur.
¶ Tertio notandum, quod quantum nunc sufficit: quia postea in materia peccatorum actualium pertinentius dicetur: grauitas peccati ex multis attenditur. Quanloque exintrinseca ratione peccati, quia opponitur magno bono formaliter, quid & priuat: sic & odium Dei maximum malum est: quia formaliter opponitur charitati Dei, quae est maximu bonum. Attenditur quandoque ex arduitate, uel pluralitate praecepti, uel praeceptorum illud peccatum phibentium: sic grauiores sunt transgressiones praeceptorum primae tabulae, quam secundae, & grauius est sacrilegium, quam simplex furtum: & grauius parricidium, quam homicidium simplex. Attenditur etia ex maiori peccandi libidine, ad quam sequitur maior contemptus. Item ex grauioris danni sequela. Item ex multiplici circunstantia actuali: ut personae dignitate, resiste di fortitudine, maiortingratitudine: & sic de aliis multis. Et secundum haec peccata habent se, ut excedentia, & excessa in grauitate: simpliciter tamen grauius est ex genere siue obiecto, quod scilicet formaliter repugnat maioribono: & ita erit circa obiectum magis bonum: similiter ubi plures rationes grauitatis, & malitiae concurrunt.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Peccatum Adae non fuit grauissimum peccatum simpliciter. Probatur: quia non fuit grauissimum ex intrinseca ratione. peccati, quia non fuit in Deum, tamquam in obiectum. Nec formaliter opponebatur charitati Dei, quamuis illa priuabat demeritorie, sicut quodlibet morta le. Nec suit contra praeceptum maxime arduum: quia non prohibens rem ex natura illicitam, immo hoc respectu fuit minus graue, quam quodcumque peccatum contra praeceptum qualecumque; decalogi: ut dicit Sco. Nec processit ex maxima libidine, ut patet ex notabilibus. His aut rationibus attenditur simpliciter grauitas peccati.
¶ Secunda conclusio. Ex quibusdam accidentalibus circunstantijs pctum Adae fuit grauissimum comparando ad peccata omnium hominum. Patet: quia ex sequela, quem maximum danum extensiue, non intensiue in tulit. quia totum genus humanum infecit: & originali iustitia spoliauit. Similiter ex qualitate personae: quia Adam fuit per sona dignissima, ad resistendum fortissima propter originalis iustitiae adiutorium; & phoc ex maiori ingratitudine pcessit.
¶ Tertia conclusio. Peccatum Euae simpliciter grauius fuit peccato Adae. Pater sicut prior conclusio; quia processit ex maiori superbia uolentis assimilariDeo, & credentis hoc fieri posse: & perhoc ex maiorilibidine, & cotenptu Dei: ut patet ex dictis. Haec autem sunt, quae faciunt pctum simpliciter grauius, cuius etiam signum: quia grauiori prena mulier, quam uit punita est.
¶ Quarta conclusioEx circunstantia accidentali, dignitatis personae, resistendi fortitudine, prudentia & uigore, damni & sequelae, grauius fuit peccatum Adae, quam Euae; nam persona Adae dignior fuit maiori prudentia, & fortitudine praedita, cuius transgressio in totam posteritatem redundauit: non sic peccatum Euae, nisi inquantum fuit occasio peccati. Si enim Adam non peccasset, propter peccatum Euae genus humanum non periisset: non enim Eua: sed Adam principium totius generis humani.
¶ Quantum ad tertium dubium. Vtrum primumpeccatum Adae potuit esse ueniale. Hic tam sanctus Bonau. quam Sco. recitant duas opiniones.
¶ Vna, quae tenet parte negatiuam, cuius motiuum est; quia primum peccatum necessario corrumpit summam rectitudinem: sed ueniale non corrumpit eam: quia ei non contrariatur: ergo primum non potuit esse ueniale. Maior patet: quia summa rectitudo excludit omne peccatum.
¶ Item quandiuiuires superiores fuerunt ordinatae ad Deum: non potuit esse obliquitas in inferioribus. Primum ergo peccatum fuit deordinatio in uiribus superioribus; sed omnis talis est mortalis.
¶ Item peccatum est ueniale propter pronitatem hominis ad illud; sed in statu innocentiae nulla fuit pronitas ad peccatum: quia nulla deordinatio uiriu: ergo ibi non potuit esse peccatum ueniale.
¶ Item peccatum aufert innocentiam; & per consequens immortalitatem, quod aufert immortalitatem, infert mortem: sed omne peccatum inferens mortem est mortale: ergo peccatum auferens innocentiam non poterat esse nisi mortale.
¶ Item homo in innocentia constitutus, cum nullum habuit impellens contra regulam rectitudinis, illam relinquere non poterat: nisi contenendo diuinam iustitiam, faedando suam innocentiam, & corrumpendo suam naturam: hoc autem non operatur ueniale; sed mortale.
¶ Alia est opinio tenens partem affirmatiuam, quod primum peccatum potuit esse ueniale. Mouetur illa opinio: quia pfectior est gratia originaliiustitia. & peccatum ueniale stat cum gratia: ergo stare potest cum originali iustitia.
¶ Item cum otiosum uerbum sit ueniale ex genere: non sit mortale nisi cadat super ipsum praeceptum: aut nisi fiat ex contemptu speciali¬ Instatu innocentiae nullum fuit datum praeceptum de uitando uerbum otiosum quia non habuit homo in illo statu nisitripsex praeceptum scilicet de comedendo de lignis paradisi: de multiplicando genuhumanum: & de non sumendo de lignoscientiae boni, & mali: & Adam potuit proferre uerbum otiosum sine contemptu: ergo peccare uenialiter.
¶ Propter hanc rationem Sco. hanc opinionem reputat probabiliorem. Vnde pro argumentorum pro prima opinione inductorum solutione, notandum, quod peccatum mortale distinguitur a ueniali: non in hoc, quod unum, est respectu finis scilicet mortale: ueniale autem respectu horum, quae sunt ad finem, utrumque enim importat quandam deordinationem respectu finis, sed mortale est deordinatio quaedam opposita ordinationi, sine qua finis nullo modo potest consequi: & illa ordinatio est, quae cadit sub praecepto: & ideo omnis deordina tio contra praeceptum, ducit a fine neces sario; ideo est peccatum mortale. Sed est alia ordinatio respectu finis consequendi non necessaria: sed utilis ad consequem dum sinem, propter quem perfectius, siuecitius potest consequi finis; quae non est sub praecepto. Et deordinatio opposita huic est uenialis, siue ueniale peccatum: quia non facit cadere a fine necessario: sed facit, quod actus non procedit meliori modo, quo a tali agente fieri potest.
¶ Dicitur ergo, quod Adam nedum actum deordinatum contra praeceptum immediate facere potuit; sed etiam non ita opportune, sicut expediret, ut non faciendo maxime expedientia: uel faciendo aliqua retardantia: licet non faceret directe contra praeceptum necessarium ad finem: poterat ergo uenialiter peccare. Non enim habuit praeceptum ad uitandum omnem deordinationem: quia nimis grauiter deus obligasset uiatorem: si cum obligasset de necessitate salutis, ad faciendum semper quod melius fuisset, uel ad uitandum quodcunque retardatiuum a meliore.
¶ Et per hoc ad ratio nem pro opposita opinione. Ad primum, quod summa rectitudo aut est habi¬ tus gratiae, uel iustitiae originalis intensior possibilis uiatori de conmuni leges aut est rectitudo excludens omnem curuitatem, & obliquitatem quantumcumque; modicam. Primo modo accipiendo ueniale stat cum summa rectitudine: sicut & numc de uiris perfectissimis dicit IoanSi dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus: & ueritas in nobis non est. j. Io. ij. Huic enim rectitudini peccatum ueniale non repugnat, neque actui eius. sicut & numc actum meritorium ualde exceslentem potest sequialiqualis uana gloria, quae est peccatum ueniale: quae tamen non minuit gratiam, nec tollit meritum actus. Si autem accipitur rectitudo summa pro ea, quae excludit omne peccatum: sic negatur, quod ueniale non corrumpat rectitudinem: sic enim omne peccatum, & mortale, & ueniale contrariatur summae rectitudini.
¶ Ad secundum dicitur negando, quod omnis deordinatio in uitibus superioribus sit mortalis: nam leuis motus per surreptionem contra articulum fidei est deordinatio in uirture superiori: quia potest esse circa tale obiectum, quod considerati non potest nisi a uirture superiori, ut circa deum esse trinum, & unum: tamen non omnis talis leuis motus est peccatum mortale: licet sit in portione superiori.
¶ Ad tertium patet per iam dicta, quod peccatum ueniale non solum est: quod accidit ex pronitate ad malum: sed quandoque; accidit solum ex libero arbitrio, citra tamen transgressionem praecepti.
¶ Ad quartum potest dupliciter dici. Vno modo negando, quod auferat immortalitatem: eo modo quo immortalitas conuenit statui innocentiae: licet auferat innocentiam: quoniam non oportet, quod pro peccato ueniali respondeat mors; sed contritio aliqua, quae poterat esse in illo statu, quandiu erant uiatores. Vel posset dici, quod ei non correspondet pena, sed propterpeccatum ueniale conmissum esset debitor feruentioris actus charitatis, quam prius. Et sic feruor charitatis consumit peccatumueniale: sicut ignis magnus guttam aquae iniectam. Secundo modo posset dici, quod non omne peccatum inferens inortem temporalem necessario est mortale. Verum quidem hoc es set: quando mors esset formaliter poena illius culpae. & ideo si propter huismodiueniale fuisset morte punitus: non ideo fuisset peccatum mortale: quia mors fuit debita Adae ex natura sua non obstante sua innocentia: ut sup. dictum est. Habuisset tamen beneficium remedij contra mortem si stetisset: subtrahere aut beneficium tale scilicet remedium non est magna paena formaliter: quia parum ostendenti licet subtrahere beneficium magnumliberaliter collatum, sed non infligere maguam penam.
¶ Ad ultimum dicitur negando, quod non poterat regulam rectitudinis deserere: non contenendo diuinam iustitia, saltem talicontemptu, qui inducit mortale: ille. n. solus est, quo contennitur diuinum praeceptum, nunc aunt non habuit praeceptum de seruandis consilijs, aut semper faciendi, quod melius foret. Nec omnis faedatio naturae est mortalis: sed illa sola quae est contra praeceptum formaliter, uel interpraeta tiue: & ideo omne ueniale, repugnat sta tui beatitudinis: quia beatus eo quod beatus habet praeceptum semper continuandi actum fruitionis intensum, & de non diuertendo nedum ad oppositum: sed nec ad desperatum; & ideo quecunque; deordina tio accideret beato, esset cotra praeceptum sibi datum, & ideo nulla esset sibi uenialis: sed quaelibet mortalis: secus de uiatore.
¶ Tenet ergo illa opinio, quae probabilior uidet: quod licet Adam primo peccato peccauerit mortaliter: quia transgressus est praeceptum sibi datum: potuit tamen peccare uenialiter non omni genere peccati uenialis. Quoddam., n. est peccatum ueniale ex genere actus, sicut dicendo uerbum ociosum: aut mendacium iocosum: & hoc est ueniale non solum cum praeuenit rationis iudicium: sed etiam cum subsequitur: & hoc peccato primo peccare potuisset. Est aliud genus peccatiuenialis, quod dicitur ueniale ab adueniendo: quia uenit ex surreptione & pronitate naturae corruptae: & hoc praeuenit, nisi subsequatur iudicium ratio¬ nis. Et talipeccato Adam non potuisset primo peccasse propter ordinem originalis iustitiae, qua inferior potentia ita subiecta fuerat superiori, quod nihil appeteret absque eius dictamine, & imperio: de quo postea.
On this page