Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIII IN hac distinctione magister agit de peccato primi hominis quantum ad Deum permittentem: sicut prius de eodem egit, quantum ad diabolum tentantem, & hominem cadentem: annectens simulde hominis scientia, qua praeditus est secundum statum primordialem,. colligitur autem sententia tex tus in his conclusionibus tribus.

¶ Prima. Deus hominem, quem praesciuit casurum, & crearempotuit, ut peccare nollet (& ita meliorem) fecit uertibilem: neque sua potentia cum posset, praeseruauit, uolutati relinquens proprie: qua tenus si uellet, bene ageret non infructuose: uel male non tamen impune.

¶ Secunda conclusio. Triplici cognitio ne, creatoris, rerum propter se conditarum, & sui homo fuit praeditus, quam non studio per temporum interualla: sed a Deo recepit mox conditus.

¶ Tertia conclusio. Homo antelapsum accepit mandatum, & scientiam circa facienda non praescientiam eorum, quem erant futura. Declaratio patet ex textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum