Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum deus facere posset uoluntatem rationalis creaturae per naturam impeccabilem

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum deus facere posset uoluntatem rationalis creaturae per naturam impeccabilem.

¶ In quaestione tres erunt articuli. Primus terminos declabit. Secundus ad quaestionem respondebit. Tertius dubia mouenda resoluct.

¶ Quantum ad primum supponitur, quod uolum tas uis est appetitiua. Quia autem est appetitus naturalis, qui non praesupponit cognitionem in appetente. Et est apperitus cognitiuus, qui praesupponit cognitionem appetentis. & hic duplex secundum duplicem cognitionems ensitiuam, & intellectiuam, ideo etiam uoluntas accipitur quandoque largissime pro quolibet appetitu. Et sic diuiditur in uoluntatem naturalem, sensitiuam, & rationalem, uel intellectiuam. Alio modo accipitur large pro quolibet appetitu cognitiuo: sic dicit magister in iij. distinct. xvij. ca. ij. Humana uoluntas est affectus rationis, uel affectus sensualitatis. Et alius est asfectus animae secundum rationem, alius secundum sensualitatem; uterque tamen dicitur humana uoluntas. Tertio modo accipit proprie pro solo appetitu rationali seuintellectiuo: hoc est pro appetitu praesupponente cognitione intellectiuam. Et illo modo nunc loquimur de uoluntate: ut scilicet distinguitur contra appetitum sensitiuum & naturalem, ad sanum intellectum: quia illi appetitus in homine realiter non distinguutur: licet actus disferant. similiter & rationes nominum, ut patuit distin. xvj.

¶ Secundo notandum, quod uoluntas rationalis, de qua ad propositum: dupliciter potest accipi. Vno modo ut includit essentialiter libertatem. i. ut supponit peor intellectiuo appetitu cono tando eum esse liberum ad opposita contradictorie ad bonum scilicet, & malum Alio modo ut non includit libertatem: sed dum taxat praesupponit rationem cognoscentem: siue sit determinata ad sequendum rationis iudicium, siue non. Vnde licet uoluntas non possit in actum nisi prius obiectum sibi ostendatur per rationem. non enim potest in incognitum: non tamen cogitur se conformare iudicio rationis: immo potest actum elicere ad ostensionem obiecti per rationem contra dictamen rationis: ut praecedenti quaestione dictum est.

¶ His breuiter praemissis est prinma conclusio pro articulo secundo. Accipiendo uoluntatem proprie, & ut includit libertatem: deus non potest facere uoluntatem inspeccabilem per naturam. Probatur auctoritate, & ratione. Aucto ritate Hiero. de filio prodigo. Solus Deus est, in quem peccatum cadere non potest Et ponitur in textu supra distinvij. c. ij. Et eadem distin. cap. iij. Beatus Augu. lib. iij. contra Maximum. Cuicumque rationali creaturae praestatur, ut peccare non possit; non est hoc naturae propriae; sed dei gratiae. Ansel. Cur Deus homo. li. ij. c. x. respondens discipulo quarenti. Cur deus non potuit facere naturam impeccabilem per naturam, dicit: quia non potuit facere deum.

¶ Ratione probatur. Omnis uoluntas, quae non est regula sua in agendo, & operando: nec necessario se conformat regulae ino bili quabili, potest peccare per naturam; sed omnis uoluntas creabilis, libera contradictorie ad bonum, & malum est talis. ergo omnis uoluntas creabilis est peccabilis per naturam. Consequentia est in primo primae. Maior est manifesta: quia non est sibi regula: nec necessario conformat se regulae, potest se non conformare regulae: & ita peccare. Minor probatur: quia nisi sic non esset contradictorie libera ad bonum, & malum: & sic non esset uoluntas secundo modo. Aliae rationes quatenus, pobant, quas Sco. ponit ad illam reducuntur.

¶ Secunda conclusioAccipiendo uoluntatem: ut non includit essentialiter libertatem, quae dicta est: sed pro appetitu rationali, idest pro appetitu praesupponente cognitionem intellectiuam simpliciter: deus potest facere uoluntatem per naturam impeccabilem. Probatur conclusio: quia deus potest creare uoluntatem necessario se confor mantem regulae suae: & talis non posset peccare. igitur. Consequentia notaMinor patet: quia uoluntas faciendo id, ad quod est necessario determinata non peccat. Siquidem nemo peccat in eo, quod uitare non potest. Maior probatur: quia deus produxit appetitum sensitiuum necessario determinatum ad cognitionem sensitiuam: ita, quod non potest non appetere conueniens ostensum per sensum: nec declinare iudicium sensus. ergo potest creare appetitum rationalem; qui non potest declinare a iudicio rationis. Tenet consequentia: quia nulla potest assignari ratio diuersitatis. Et huic uidetur consentire magister in textu, cum respondet dicentibus Deum talem debere facere hominem, qui nolset omnino peccare. Nollet idest uelle non posset. alias nihil esset ad propositum suum. Respondet magister. Concedimus quidem meliorem naturam esse, que omni no peccare nollet. Quae responsio praesupponit talem naturam esse possibile.

¶ Item deus potest creare appetitum rationalem, qui tantum haberet affectionem commodi, & non iustitiae: ille semper staret in illa affectione commodiIlle ergo sicut appetitus uisiuus appetit commodum uisibile sibi conueniens naturaliter, & non libere: sic uoluntas illa necessario appeteret commodum: & non posset libere uelle iustitiam seu iuste: sed omnia ex impetu: sicut appetitus, sensitiuus, et nihillibere: Licet obiectum suum esset apprehensum & sibi ostensum per intellectum: & ita esset uoluntas rationalis: & ideo non posset peccare: sicut nec brutum. Et sic loquitur Aufinde casu diaboli: quod si uoluntas angeli fuisset creata in sola affectio ne commodi, non peccasset: quia non potest esse debitor iustitiae: qui iustitiam non accepit. Haec iustitia non intelligitur nisi innata libertas. quia potest appetere id, quod est debitum secundum legem superioris: ut dicit Sco. dist. praesenti.

¶ Praeterea nullam includit contradictionem esse uoluntatem necessario de terminatam ad dictamen rectae rationis: & talis per naturam peccare non posset: sed omne, quod non includit contradictionem deus potest creare, igitur. Consequentia nota cum minore. Maior patet: quia potest esse appetitus rationalis non liber: sed determinatus ad dictamen rationis, siue rectum, siue erroneum: sicut appetitus sensitiuus determinatus est ad dictamem sensus formale, uel uirtuale. ergo potest esse appetitus daeterminatus ad dictamen rationis: ita quod non posset contra dictamen rationis: & posset nihilominus in diuersa obiecta libere secundum dictamen rationis: quando scilicet ratio dictaret plura bona: nec unum alteri praeferret: tunc uoluntas libere posset ex his unum eligere: aliud dimittere. Nec in hoc peccaret, quod non ageret contra dictamen rationis. Nihil enim prohibet uoluntatem quantum ad aliquos actus elicitos esse liberam contradictorie, & non ad alios: ut supra habitum est distin. vij. huius secundi.

¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo. Cum dominus sit optimus, & liberalissimus: cur non produxit naturam impeccabilem, quae utique melior esset peccabili. Non propter hoc status beatorum melior est statu uiatorum: quia ille impeccabilis, ille peccato obnoxius. Optimi autem est optima adducere secundum Dionu. Et natura facit de possibilibus, quod melius est.

¶ Sanctus Bonauen. distinguit de optimo: quia est optimum simpliciter: & est optimum in ordine uniuersi. Diony. loquitur de optimo in ordine non absolute sicut uinum est bonum in se: & tamen non est borum in ordine sanandi febricitantem. Ideo non uult, quod res debuerit fieri in optimo statu simpliciter: sed in statu in quo optime saluaretur ordo uniuersi, & eius pulchritudo. Hic consistit in ordinato processu, quo peruenitur ab imperfecto ad perfectum, ab inferiori ad supremum, a merito ad praemium. Hic autem ordo requirit uertibilitatem naturae intellectualis saltem a principio suae creationis; alias nisi esset uertibilis mereri non posset.

¶ Velpotest dici, quod optimum di¬ ci potest, uel comparando ad principiu, quo producitur: uel comparando ad propriam bonitatem, & gradum perfectionis essentialis, quem recepit a producente. Primo modo uerum est, quod semper optimum producit optima, idest optima uoluntate: quia sua uoluntate, quae semper est optima, & infinita. Secundo modo non est uerum, quod optimum semper producit optima: quia tunc non produceret nisiunum: uel saltem nisi res perfectissimae speciei. Et cum quaeritur: quare non pduxit naturam impeccabilem Respondetur breuiter, quod non placuit, Diuina enim uoluntatis causa quaerenda non est cum secundum se sit iusta, & optima: nec habeat causam priorem, nec aliam regulam secundum illud apostoli ad Roxj. Quis prior dedit ei, & retribuetur illi. Nec quia res bona ideo uolita, sed quia uolita, ideo bona.

¶ Possunt tamen aliquae rationes assignari decentiae, quo ad nos ad satis faciendum temerarijs, quarum aliquas assignat sanctus Bonauen. quaere ibi.

¶ Secundo dubitatuncirca hoc, quod magister tangit de cognitione Adae quali cognitione Andam cognouerit Deum in statu innocentiae. Hanc materiam late prosequitur Alexand. do ales par. ij. quaest. xcviij. & post eum pene uerbaliter sanctus Bona. unde aiunt Communiter omnes ponunt, quod cognitio, quam habebat Adam de Deo; media erat inter cognitionem quae est in sta tu misericordiae, & eam, que erit in statu gloriae. In modo autem ponendi est diuersitas: unde caeteris dimissis haec secundum dictos doct. est probabilior. Quod cognitio status innocentiae media est inter cognitionem status gloriae & status praesentis miseriae. Sicut & locunparadisi medius est inter hanc miseriae uallem, & patriam celestem. Et quem ad modum paradisus terrestris plus se tenet cum terra, quam cum caelo: sic status in nocentiae cognitio plus conformis est cognitioni statu praesentis, quam futuriVnde in solo statu gloriae uidebitur deus immediate, & in sua substantia sicut est: ut dicitur. j. Ioan. iij. ita, quod ibi nulla sit obscuritas. In statu innocentiae, & naturae lapse uidetur Deus mediante speculo; sed differenter, quia in statu innocentiae uidebatur Deus per speculum clarum. Nulla enimerat in anima peccati nebula. In statu uero miseriae uidetur perspeculum obscuratum per peccatu primihominis; & ideo nunc uidetur perspeculum in aenigmate. Aenigma enim sicut dicit Augu. xiiij. de trini. est similitudo obscura

¶ Vnde quadruplex ponitur modus cognoscendi deum. scilicet per fidem, per contemplationem, perapparitionem, & per apertam uisionem Primum est gratiae communis, secundi gratiae exuellentis, tertium gratiae specialis: quartum gloriae consummantis: & illi modidistinguuntur secundum diuersum modum diuinae praesentiae. Praesentiae dico secundum, quod praesens est in ratione obiecti. Et sicut Augu. dicit, praesens intellectui ad uidendum. Nam in primo praesens est deus aliis, quibus sereuelauit, quorum auctoritati credimus Quod enim credo, deum esse trinum & unum: hoc credo Dei filio, qui hoc enatrauit, & prędicauit, & spiritus sanctus, qui hoc patribus inspirauit: quod enim credimus, auctoritati debemus sicut dicit Augu. in de uti cre. In secundo modo est praesens in effectu proprio. Quimodus tanto est eminentior, quanto esfectum diuinae gratiae magis sentit in se homo, uel etiam quanto melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis. In tertio est praesens in signo propriosicut apparuit Abraae in subiecta creatura, quae ipsum deum sigurabat. Et sicut spiritus sanctus apparuit in columba, & igneis linguis dispartitis. In quarto est praesens in seipso, quo uidetur in lumine proprio; quia facie ad faciem in uultu suo, quae uisio merces est omnium meritorum.

¶ Primum, & ultimum cognoscendi genus non comperebat statur innocentiae. Primum propter cognitionem aenigmaticam. Et propter hoc, quod cognitio fidei plurimum est ex auditum: ut dicit Apostolus Rom. Vltimum propter summam perfectionem: ideo non exhibebatur homini in statu uiae existenti: sed praemium promittebatur. Media uero duo scilicet contemplationis, & apparitionis utrique staturinnocentiae, & praesentis miseriae communia esse potuerunt: maxime contemplationis, quae ibi potissime uigebat: tum propter animae puritatem: tum propter carnis, & inferiorum uirium subiectionem, quibus quia communiter caret anima in statu naturae laipsae: ideo non potest ad illum gradum contemplationis attingere.

¶ Et secundum haec exponendae sunt sanctorum auctoritates: sicut Hugo. libro de sacramentis dicentis: quod Adam cognouit Deum de cognitione, qua per praesentiam contemplationis scienti manfestius cernebatur. Item illa magistri. iiij. lib. distinct. prima. Homo ante peccatum sine medio Deum uidebat. Et similes, quae intelligendae sunt de cognitione per contemplationem, non per remotionem cuiuscunque medij: sed per remotionem uelaminis, & obscuritatis: qualis est in his, qui aliquo modo uitio peccati infecti sunt,

¶ Tertio dubitatur, utrum sihomo stetisset in rerum cognitione profecisset. Respondetur secundum praedictos docto. quod profectus scientiae considerari potest: uel quo ad scibilia: uel quo ad modum cognoscendi: uel quo ad habilitatem maiorem in cognoscendo. omnibus his modis profecisset.

¶ Quoad scibilia: nam licet in rerum (quae fiunt cur u naturali) cognitione non profecisset quantum ad noui habitus acquisitione. Accepit enim ut idicit Hugo. & magister in litera ab exordio omniumrerum plenam notitiam scilicet habitualem, quam deus ei in principio suae creationis infudit. Quod etiam ex eo patet: quia omnibus rebus nomina imposuit, naturarum rerum expressiua, cognouit ergo perfecte omnia creata. Item omnia fuerunt regimini Adae commissa: secundum illud ipsalm. Omnia subiecisti sub pedibus eius. ideo cognouit naturas singulorum, secundum quas regenda erant. Non ergo potuit proficere quantum ad cognitionem habitualem rerum creatarum: quantum ad omnem cursum naturae. In earum uero rerum cognitione, quae sfiunt cursu mitabili, aut cursuuoluntario proficere potuisset, acquirendo nouas cognitiones rerum prius non cognitarum. Ad hoc enim, quod cognosceret diuina mysteria indiguisset superna illustratione. Ad hoc, quod cognosceret secreta alterius hominis, indiguit ipsius detectione. Nec talis profectus statui innocentiae derogabat, cum etiam actus hierarcehicos angelibeati accipiunt nouas illastrationes.

¶ Potuisset etiam profecisse quantum ad cognoscendi modum: quia quod cognouit in habitu, cognoscere poterat in actu. Et quod cognouerat notitiae abstractiua, cognoscere poterat notitia intuitiua, & quod cognouerat intellectu, poterat de nouo cognosce- resensu.

¶ Potuisset etiam profecisse quantum ad habilitatem cognoscendi: quae ex frequenti consideratione eorum quam cognouerat, pnior fuisset & paratior ad iudicandum de his rebus, quarum habebat cognitionem per habitum innatum, idest in exordio suae productionis infusum. Nam etsi homo in statu innocentiae non habuisset tarditatem hebetudinis, per aggrauationem, corporis mortalis, habebattamen quandam minorem uelocitatem propter corpus animale: quia indiguit refectione. Secus in beatitudine ubi erit corpus spirituale nullacura indigens. Et tantum de quaestio ne.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1