Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIIII IN hac distinctione uicesimaquarta, post tractatum de peccato primorum parentum, quoceciderunt: incipit agere de po tentia, qua stare potuerunt usque ad distinct. xxx. Et quia duplex est huiusmodi adiutorium, scilicet lib. arbi. & gratiae. Primo agit delib. arb. Secundo de gratia distin. xxvj. Circa principium agit de lib. arb. in conparatione ad alias potentias distinct. presenti. Secundo de lib arbi. secundum se distinct. xxv. statim sequenti.

¶ Sententia itaque huius distinctionis in tribus colligitur conclusionibus quarum,

¶ Prima est haec. In hominis creatione datum est ei auxilium, quo potuit in rectitudine stare: non tamen sine superaddenda speciali gratia meritorie in bono proficere.

¶ Secunda. Auxilium huiusmodi arbitrij est libertas rationis, scilicet & uoluntatis (qua bonum gratia assistente, uel malum ipsa desistente eligitur) ab omni labe immunis facultas ac potentiarum animae portionis superioris, & inferioris uiuacitas.

¶ Tertia conclusio. Sicut in primis patentibus tentatio a serpenteper mulierem progressa est in uirum; ita in nobis a sensualitate, quasiper serpentem orsa per portionem rationis inferiorem, uelut per mulierem ad superiorem quasi ad uirum peruentens mortalis peccati pertrahit ad consensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum