Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum portio animae superior, et portio inferior sint potentiae aliquo modo ad inuicem distinctae

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum portio animae superior, & portio inferior sint potentiae aliquo modo ad inuicem distinctae.

¶ In quaestione erunt articuli tres. Primus erit declaratiuus terminorum. Secundus adiunctiuus respondentium conclusionum. Tertius absolutiuus dubio¬ rum.

¶ Quantum ad primum notandum, quod portio inferior, & superior ponuntur tantum in parte animae rationali: & non in parte sensitiua. De portione superiore manifestum est: quia illa est duntaxat respectu eternorum, quae sensunon sunt compraehensibilia. Sed de inseriori similiter patet: quia secundum Beatum Augustinum xij. de trini. ca. ij. & iij. & in principio libri. Portionis inferioris est circa exteriora siuetemporalia ex his, quae in memoria sunt: uerisimilia a ueris discernere: ac de illis disponere & iudicare, quod ad rationem pertinet. Vnde non id, quod commune habemus cum pecoribus. sed rationale nostrum in sui operis dispartitur officium.

¶ Accipitur autem portio supior dupliciter. Vno menlarge: alio modo stricte. Large accipit ut non tantum extendit se ad obiecta ae terna: sed etiam ad temporalia in ordine ad aeterna siue secundum regulam legis aeternae. Et secundum hoc intelligi potest illud Augustini, & est in textu. Rationis pars superior aeternis rationibus conspiciendis, uel consulendis adhaerescit. Conspiciendis tanquam obie¬. ctis: uel consulendis tanquam regulis ad obiecta temporalia regenda. Sic portionis superioris est actiones circa creaturas per regulas aeternaelegis moderari; & in deum ordinare: dum in agendis temporalibus consusit diuinam uoluntatem. Et sic portio inferior est, quae obiectis creatis adhaeret secundum regulas morales, & naturalis honestatis tantum, sine relatione ad diuinas.

¶ Sed accipiendo portionem superiorem stricte: sic est ea uis rationis, quae circa aeterna uersatur, tanquam circa obiecta, & non circa temporalia: & tunc descriptio August. sic est intelligenda, Portio, quae aeternis rationibus conspiciendis, & consulendis adhaerescit. i.t est ratio quad circa aeterna uersatur, tanquam circa obiecta. Vnde anima intellectiua habens actum aliquem intellectiuum, uel appetitiuum: hoc est cognitionem, uel uolitionem circa deum, aut diuinam uoluntatem, qui solus est aeternus tanquam obiectum est portio superior.

¶ Portio inferior est, quae ad temporalia gubernanda deflectitur.d est est ratio uersata circa temporalia: tanquam circa obiecta. Vnde cognitio, qua cognosco Deum trinum, & unum: & caetera ad deum pertinentia, pertinet ad portionem superiorem. Cognitio uero, qua cognosco creaturam, pertinet ad portionem inferiorem.

¶ Ex quo sequitur corollarium primum: quod ratio intendens regulis aeternis contemplandis pertinet ad portionem superiorem. Ratio, quae intendit temporalibus secundum regulas aeternas, pertinet ad portionem inferiorem.

¶ Corollarium secundum. Omnis usus saltem ordinatus pertinet ad portionem inferiorem: & omnis fruitio ordinata pertinet ad portionem superiorem. Patet: quia usus (ut distinguitur contra abusum) obiectum est creaturae: fruitionis uero ordinatae solus deus, est obiectum.

¶ Corrollarium tertium. Aliquis actus unus numero pertinet ad utramque portionem. Patet de actu, qui simulest usus, & fruitio: ut dilectio proximi propter deum tamquam finem. Ille enimi habet duplex obiectum, proximum, & deum. Inquantum ergo terminatur ad proximum, est usus: & sic pertinet ad portionem inferiorem. Inquantum terminatur ad deum est fruitio; & ita pertinet ad portionem superiorem. Suo modo potest dici de iudicio intellectus.

¶ Secundo notandum, quod duplex potest esse sensus quaestionis. Vnus comparando portionem quamlibet ad suos actus: & est sensus. An portio superior sit plures potentiae distinctae secundum eius diuersos actus: an tantum una potentia. Et similiter an portio inferior sit una potentia tantum: aut plures potentiae distinctae. Alius intellectus quaestionis est comparando portionem superiorem ad inferiorem: & tunc est quaerere utrum portio superior sit alia potentia ab inferiore; & portio inferior sit alia potentia a portione superiore: ut gratia exem pli. Vtrum intellectus superioris por¬ tionis distinguatur ab intellectu portionis inferioris.

¶ Tertio notandum, quod secundum beatum Aug. portio superior est respectu aeternorum: ut dictum est. Est autem respectu aeternorum memoria, intelligentia, & uoluntas: quia Augin portione superiore posuit rationem. imaginis beatissimae trinitatis, quae non est nisi secundum illas tres potentias, aut actus eius. Similiter portio inferior, quae est respectu obiecti temporalis conplectitur memoriam, intellectum, & uoluntatem. Nam respectu talis obiecti anima quandoque habet habitum scientiae alicuius conclusionis uere: & sic respicit memoriam. Quandoque est in actu intelligendi, & sic respicit intellectum: ex hoc autem quod actu intelligit, sequitur uolitio in uoluntate. Et ita secundum cos, qui distinguunt inter illas potentias menioriam, intellectum, & uoluntatem: manifestum est, quod nec superior portioest una potentia: nec portio inferior: quia in utraque est memoria, intellectus, & uoluntas. Quod autem in portione superiori praecise considerata consistat ratio imaginis in his tribus dictis potentijs, aut actibus: & quod quandoque ponitur ab Aug. etiam in portione inferiori patet. Nam sicut in imagine increata est aliquid unum indistinctum, ut essentia diuina, & est aliquorum distinctio: ut personarum inter se habentium originem. Sic ratio imaginis creatae, quae repraesentat in creatam imaginem: consistit in aliquibus habentibus unitatem: cum diuersitate aliquorum habentium modum originis: ut in potentiis animae, quae realiter sunt una essentia animae; & actibus eius notitia & amore, quorum notitia est ab anima: & amorab anima simul & notitia, & in hoc consistit ratio iniaginis in generali Sed quando illi actus sunt respectu obiecti aeterni, & increati, ultra communem rationem imaginis habent quandam rationem similitudinis spiritualis ad obiectum increatum, quam non habent respectu obiecti creati. Actus enim est similitudo repraesentatiua. obiecti. Ideo praeter hoc, quod actus habent adinuicem habitudinem originis, habent specialem habitudinem ad obiectum diuinum. Quando uero illi actus sunt circa obiectum temporale: est bene ibi conmunis ratio imaginis, & assimilatio ad obiectum tale. Deficit autem illa similitudo spunalis respectu obiecti increati: & remanet tantum conis similitudo ad obiectum. Item quandoque attenditur ratio imaginis ex his actibus respectu animae rationalis, ut obiecti: & tumc magis habet rationem istius similitudinis: quam quando sunt respectu alicuius rei tempora lis pro quanto anima in se est imago trinitatis. Et ideo quantum ad rationem similitudinis obiecti, magis attenditur imago respectu obiecti increati, & respectu animae, quam respectu rei alterius temporalis. Et ideo beatus Aug. non ponit rationem imaginis proprie: nisi respectu obiecti increati: quia respectu illius habet omnem similitudinem, quam habere potest imago ad imaginatum Secundo ponit eam minus principaliter in cognitione, & amore anime respectu sui: quia ibi est prfectior ratioimaginis, quae potest esse respectu creaturae. Sed respectu inferiorum, non ponit quo ad hanc similitudinem: sed ibi tamen est ratio generalis imaginis. Patet ergo, quod proprie Aug. rationem imaginis ponit in superiore rationis portione. Haec de primo articulo.

¶ Quantum ad secundum articulum est haec conclusiomprima secundsi primum intellectum quaestionis. Accipiendo potentia pro eo praecise, quid se tenet ex parte animae, in per ductione suorum actuum portio superior est una potentia: neque in seipsa: neque ab anima distincta: diuersorum tamen actuum respectu obiecti aeterni productiua. Probat: quia licet in portione superiore sunt memoria, intellectus, & uoluntas: & uolum tas respectu obiecti aeterni: non tamen ab inuicem distinguuntur: sed sut realiter ipsa anima rationalis ut supra pbatum est dist. xij. similis conclusio potest poni de portione inferiori.

¶ Secunda conclusio. Inteiligendo quaestionem secundo modo, portio superior non distinguit realiter, nec ex natura rei ab inferiore: & hoc lo¬ quendo uniformiter de utraque. i. intellectus portionis superioris no distinguitur ab intellectu portionis inferioris. Sic de memoria, & uoluntate. Probatur auctoritate beati Aug. xij. de trin. c. iiij. Cum disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus. Nec causm in haec duo, quae numc conmemoramus, nisi per officia geminamus. Pecit autem mentionem de his duabus portionibus. Ratione probatur: quia eadem potentia cognoscit prmcipium, & conclusionem, quae sequitur ex principio: quia alias nulla portio cognosceret conclusionem scientifice: quia illa non cognoscitur nisi ex collatione ad principium. Intellectus autem ut est portio superior, cognoscit principiu, quod est regula legis aeternae. Vt est portio inferior: cognoscit conclusionem de agendis ex illis principijs aeternis. Nam non iudicat illud esse faciendum nisi ex regula aeterna: & secundum praeceptum legis diuinae; sed quod praecepta ex charitate deisunt implenda, uel aliquid tale. Ergo est una potentia intellectiua portio. supior, quae est respectu principij: & portio inferior, quae est respectu conclusionis. Item probatur ex speciali actu beatifico. Beatitudo non consistit nisi in actu unius potentiae. Vnius dico secundum rationem: hoc est non in pluribus potentijs eiusdem rationis. Nam etsi beatitudo sit simul inintellectu, & uoluntate: non tamen est in pluribus intellectiuis potentijs: nec in pluribus uolitiuis: immo necessario actus beatificus unius rationis est in unapotentiatantum; quia beatitudo secundum theologos, & philosophos est optimum hominis bonum: ergo in una uirtute consistit eiusdem rationis: sed beatitudo est portionis superioris rationis. Manifestum est similiter, quod est potentiae inferioris portionis; quia beatitudo est illius potentiae; quae est principium merendi: quaem ilicet elicit actum meritorium: non solum circa deum: sed etiam circa proximum, & alia temporalia. Huiusmodi aunt est tota portiorationis inferioris. Si ergo tota potentia intellectiua, & beatificabilis superioris portionis, & inferioris, seqtur, quod in¬ tellectiua utriusque portionis sit una. sic de uolitiua.

¶ Item idem habitus simplex non perficit duas potentias: sed eadem charitas perficit uoluntatem superioris portionis, & inferioris: ergo non sunt duae potentiae. Maior patet: quia distinctio posterioris non arguit distinctionem prioris: ideo maior seniper est unitas in priore, quam in posteriore: potentia autem est prior habitu. Minor probatur: quia charitas, qua diligit deus, est in uoluntate portionis superioris. Et eadem est similiter in uoluntate portionis inferioris, qua diligimus pximum: quia proximus est obiectu temporale. Quautem sit eadem patet; quia una est charitas, qua diligimus omnia diligibilia: ut docent magister in iij. dist. xvij. ergo una est uolutas. Haec conclusio cum suis probationibus est doct. subtilis. Concordat etiam in conclusione beatus Tho. parj. q. xix. Et sanctus Bonauen. dist. praesenti. qeiij.

¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo. Vtrum ab inuicem disferunt portio inserior, & homo exterior: sicut homo interior, & portio superior. Ad hoc dubium respondet Alexam. q. Ixviij. membro iij. par. ij. Exterior homo dicitur proprie cum conuertitur homo ad exteriorabona concupiscenda propter se. Interior uero homo dicitur, cum conuertitur homo ad interiora, siue aeterna propter se. Et secundum hoc exterior cor rumpitur: interior renouatur. Cum. no homo (sicut dicit Grego.) incipit exterius interite: tunc incipit interius uiuere. Propter quod dicit apostolus ad Ephel. capeiiij. & Col. iij. Expoliantes uos ueterem hominem cum actibus suis, induite nouum. Aliter dicitur in glos. ij. Corinth. iiij. Quicquid est in nobis comune cum pecore exterior homo est: is qui intus est, imago dei. Et August. xij. de trin.c. i & lib. xiiij. cap. xvi. &c. Quicquid habemus in anima commune cum pecore recte dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Sequitur, ubi incipit nobis aliquid occurre- re: quod non est nobis conmune cum bestiis: ibi incipit ratio, ubi homo interior ian possit agnosci. Sed hoc dicit Alexam. intelligit inquantum coniungitur cum rationali parte, ad quam ordinatur. Ex quibus colligi potest, quid interest inter hominem exteriorem: hominem uetere, & portionem inferiorem. Similiter inter hominem interiorem, hominem nouum & portionem superiorem. Nam homo exterior dupliciter accipitur. Aut peorparte sensitiua hominis: ut dicit glos. ii. Cor. iiij ia statim allegata. Cui consonat glos. Ephes. iiij. super illud. Deponite ueterem hominem. corpus exterior homo est: anima interior. Corpus accipitur p anima sensitiua, anima qpeor parte intellectiua. Secundo accipit ho exterior po homine finem suum in exterioribus creaturis ponente. Homo interior per oppositum est homo finem suum in deo creatore constituens: ut supra habitum est.

¶ Secundum Alexand homo uetus est, homo peccator propago ueteris Adae. Vnde gloil. ad Ephes. iiii. super illud. Deponite uos: Et est Ambro. Homo interior si uitia pristina sequitur: uetus dicitur. Si aut in nouitate uitae ambulat, alienus a seculari errore: nouus dicitur. Et gloilie interli. Col. iii. super illud. Expoliate uos ueterem hominem. Homo uetus, uita uerus in peccatis secundum Adam. & in glol. allegata ad Eph. iiij. In interiore homine agitur hec uetustas, & nouitas. Patet ergo, quod homo uetus, & nouus pertinet ad interiorem hominem acceptum pro parte intellectiua: & non ad exteriorem acceptum pro parte sensiti ua: & uterque uetus, & nouus inuenitur in utraque portione inferiore, & superiore: quia secundum utramque portionem contingit peccare, & mereri. De inferiori manifestum est: quia circa tempoporalia meremur, & demeremur: de superiore patet supra dist. xxij. q. i.

¶ Homo uero exterior acceptus secundo modo pertinet ad portionem inferiorem. Interior uero ad utrumque: quia contemplando finem, agit secundum portionem superiorem. Ordinando exteriora ad finem, agit secundum portionem inferiorem. Accipiedo aut hominem exteriorem primo modo pro parte sensitiua signon pertinet ad aliquam portionem rationis: interior uero proparte intellectiua pertinet ad utramque.

¶ Secundo dubitatur. Vtrum contingat peccatum mortale esse in inferiore portione, absque hoc, quod sit in superiore: & econuerso. Respondetur, quod cum peccatum esse non possit mortale sine contemptu dei, & regularum aeternae, ac diuinae legis uero, uel in terpraetatiuo: ut infra dicitur: siportio superior accipitur stricte: peccatum mortale potest esse in portione inferiori, & non in superiori: ut peccatum quo quis peccat in proximum uel in seipsum, cuius deus non est obiectum. Nam sic nulslum peccatum est in portione superiori: nisi quod immediate conmittitur in deum. Haec enimportio sic accepta, non uersatur circa aliud obiectum, quam circa deum. Accipiendo autem portionem superiorem large: nullum peccatum mortale committitur: quin portio superior sit in culpa. Cum enim non committitur sine auersione a deo, & solius superioris portionis est auerti a deo. sicut conuerti ad deum secundum regulas aeterne legis, sic accipiendo portionem superiotem in omni mortali peccato, portio superior auertit se a deo uere, uel interpraetatiue. Vere, dum legem aeternam at tendens contra eam consentit portioni inferiori in actum contrarium legi. Interpretatiue dum non cohibet inferiorem, dum tenetur secundum legem. Et ita negligendo auertitur, dum se non conuertit, & conuertere setenetur. Et illo modo uerum est illud Augu. quod si peccatum non diuteneatur in delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem id est inferiorem portionem tetigit uir id est superioris portionis auctoritate repellatur: ueniale est. Si uero diu in delectatione. cogitationis tenetur: ersi uoluntas perficiendi desit: mortale est: & pro eo dannabitur simuluir, & muller id est totus homo: quia & tunc uir non sicut debuit mulierem cohibuit, unde potest dici consensisse. Haec magister. Ex quibus patet quod beatus Augu. & magister accipiunt portionem superioremlarge: ut eius est rege¬ re portionem inferiorem secundum leges aeternas. In portione uero superiori potest esse peccatum moitale absque hoc, quod sit in portione inferiori. ut patet de peccato infidelitatis circa articulum trinitatis: quia circa tale obiectum non est portio inferior. Multa hic moueri possent dubia de differentia peccatorum mortalium, & uenialium; quae magis posterius dum de peccatis agetur in genere locum habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1