Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXVI. VIT de libero arbitrio, quo humana natura potuit a lapsupraeseruari: consequenter in quatuor distinctionibus sequentibus agit de gratiae adiutorio arbitrijliberi superaddito, quo ad recte uiuendum & bene operandum poterit cleuari. Agit ergo de gratia. Primo quantum ad statum naturae hominis lapsae. Secundo quantum ad statum naturae integrae dist. xxix.

¶ Cirea primum primo agit de gratia ueritatem determinando. Secundo haereses exterminando dist. xxviij. Prima paradhuc in duas: quia primo, psequitur de gra eiae effectu, quem operatur circa arbitri libertatem. Secundo distinct. xxvij. de eius quidditate per comparationem ad uirtutem. Primum praesenti distinctione docet.

¶ Cuius sententia in subiectis tribus conclusionibus summarie continetur.

¶ Prima conclusio. Voluntatem bonam: ut sit bona, & bonum uelit: graeia operans praeuenit, liberat, & praeparat. Cooperans perficiendo sequitur: non tempore sed natura: & ne frustra uelit, adiuuat.

¶ Secunda conclusio. Gratia, quae est fides per dilectionem operans, licet quibusdam bonis preuenitur illa tamen ad salutem non sufficiunt nec eis uoluntas sanatur, nec recte uiuitur.

¶ Tertia conclusio. Gratia operans, qua uoluntas iustificatur, & gratia cooperans, qua ad bene operandum ad iuuatur, non duo, sed unum sunt donum, quod propter diuersos eius effectus, diuersis nominibus nominatur. Harum declaratio patet ex textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum