Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum operans. et cooperans gratia distinguantur realiter a charitate infusa
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum operans. & cooperans gratia distinguantur realiter a charitate infusa. Praemissis terminorum declarationibus pro articulo primo, subiungentur conclusiones cum anmexis dubiis pro articulis secundis, & tertijs.
¶ Quantum ad primum articulum notandum circa illum terminum gratia: quod nomen gratia dicitur a gratis, quasigra tis dans, uel gratisdatum: & sic accipitur actiue, uel passiue. Actiue pro gratiosa dei uoluntate dante omnia liberaliter gratis non ex debito: secundum illud Apostoli Rom. xj. Quis prior dedit illi, & retribueturei. q. d. nullus. Nen enim praeuenimus diligendo deum, sed ipse prior dilexit nos. j. Ioan. iiij. Dehac gratia potest illud accipi Actuum. xv. Her gratiam, idest gratiosam uoluntatem domini nostri Tesu Christi credimus saluari. Et illud Roma. iij. Iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Tesu, quem proposuit deus propitiatorem. Gratia illa, qua redempti sumus, fuit gratiosa dei uoluntas, qua deus pro nobis patiuoluit Christum; & ipse se uoluntarie obtulit: secundum illud Esa. liij. Oblatus est, quia ipse uoluit. Alio modo accipitur pessiue pro dono aliquo gratis dato: & licet sic multipliciter accipitur ut tangit Alexan. parte. iij. quaest. Ixix. membro. i. tamen redigendo acceptiones illas ad compendium: potest sic accipi quadrupliciter: scilicet largissime, lat ge, stricte, strictissime. Primis duobus modis non distinguitur contra naturalia: sed ultimis duobus modis contra eadistinguitur.
¶ Gratia largissime est donum a deo gratis, idest sine debito datum. Et illo modo gratia diuiditur in gratiam increatam, & creatam.
¶ Increata est spiritussanctus, qui datur rationali creaturae ad eius sanctificationem. secundum illud Rom. v. Charitas deidiffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Immodo tota trinitas illabitur menti humanae: secundum illud Ioan. xiiij. Ad eum ueniemus, & mansionem apud eum faciemus. PTilius loquitur de se, & patre.
¶ Gratia creata hoc modo est omnis creatura: quia omnis talis est gratias a deo producta: & sibiipsi creaturae aut alteri, donata, secundum illud. i.t Corint. iiij. Quid habes, quod non accepisti: Ita loquitur de gratia Apostolus. j. Corint. xv. Gratia dei sum id, quod sum: nam & ipsum esse accipit gratis a deo. Sic imagb dei nobis concreata, quae est ipsa anime natura dicitur gratia secundum Alexa. ubi supra.
¶ Gratia large est dei donum naturae rei superadditum, siue consequatur naturam generaliter, siue hanc naturam specialiter: ut sunt corporis for¬ titudo, animi uigor, ingenii perspicacitas, & industria, cognitio rerum etiam naturaliter acquisita, eloquentia, affabilitas, etiam exteriorum rerum possessiones. Omnia enim haec gratis a deo donantur: secundum illud Iacob. i. Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Et illud Ioan. iij. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit eidatum de caeio. Hoc modo dicimus homines sanos, ingeniosos, potentes, diuites &c. gratiam multam consecutos a deo. Et principes scribunt. Euerhardus dei gratia uulrtenbergen. & Decken. dux talis prouinciae.
¶ Proprie, & stricte gratia est donum supernaturale a solo Deo superadditum naturae: ut est donum prophetiae, donum linguarum, & uirtutes infusae. hoc modo accipitur. j. Corint. xij. ubi dicitur. Diuisiones gratiarum sunt, unus autem spiritus. Et post speciuocantur hae gratiae, quae sunt sermo sapientiae, sermo scientiae, fides, gratia sanitatum, operatio uirtutum, prophetia, discretio spirituum, genera linguarum, interpraetatio sermonum. Et sequitur. Haec omnia operatr unus, atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult.
¶ Gratia propriissime, siue strictissime accepta, est donum supernaturale a solo deo rationali creaturae infusum, quo ipsa redditur grata deo, & accepta ad uitam aeternam beatifice possidendam. Sic accipitur Rom. vj. Stipendia peccati mors, gratia dei uita aeterna, & in aliis multis locis.
¶ De gratia largissime sumpta dicit Augustinus epistola. xcv. naturam hominis gratiam dici: sic enim respondet Pelagius, ut refert Augustinus, ut eam gratiam scilicet esse diceret, non nisi naturam, in qua condidit nos deus Et infra. Gratiam creatoris natura est: inquit Pelagius creati hominis. Et in epistola. xciiii. Lex data homini a deo ut eiuiueret, gratia dicitur. Item in epistola. xcv. Doctrina nobis data gratia dicitur. Et in epistola. cvi. unde, inquit, in epistola praefata. xcv. Siue enimi gratia dicat liberi arbitrii, siue legis praeceptum, siue remissionem peccatorum. Item epistola. xci. Gratia dicitu omne id, quod quotidie consequimur, uel habemus. Idem habet Augustinus in de uerbis apostoli sermone. xi. & xiij.
¶ De gua large ait Augustinus ubi supra epistola. xcu. Non improbanda ratione dicitur gratia dei, qua creati sumus: ut nihil essemus: nec ita essemus aliquid, ut cadauer, quod non uiuit: & arbor, quae non sentit, aut pecus, quod non intelligit: sed homines ut essemus, & uiueremus, & se tiremus, & intelligeremus. Sequitur. Non immerito illa gratia dici potest, quia non procedentium aliquorum bonorum operum meritis: sed gratuita desbonitate donata est. Et infra. Illam uero gratiam, quae creati sumus homines &c. Ad idem sermone. xi in de uerbis apostoli. Et Inno. papa ad patres Carthaginen. concilii, & est epistola Augusti. xci. Possunt tamen illa dicta etiam aliquo modo applicari ad primam acceptionem gratiae.
¶ De gratia strictissime sumpta Augusti nus dicit esse scriptum illud apostoli Roma. iiij. Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam: sed secundum debitum. Ei autem, qui non operatur, credenti in eum, qui iustificat impium, reputatur, fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae dei. Item. Non irritam facio gratiam dei Gal. ii. Item. Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. Gal. v. &c. Hanc gratiam Augustinus in epistola. xcu. quae est ad papam Inno. contra doctrinam Pelagii, nominat gratiam christianorum dices. Gratia Christianorum non est natura, sed qua saluatur natura, qua pdestinati uocamur, iustificamur, & glorificamur, ut dicere possumus. Si Christus quod nobis, quis contra nos. Qui etiam proprio filio suo non pepercit. Et infra eadem epistola. De hac gratia uertebatur quaestio, quando ab his, quos Pelagius grauiter offendebat, atque turbabat: dicebatur ei, quod eaums suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret, non solum ad facienda, uerum etiam a d perficienda mandata diuina per liberum arbitrium humanam sibi suf¬ ficere naturam. Haec ille. Ex illa gratiae distinctione facile responderi posset ad opinionem Grego. de arim. de qua infra distinct. xxviij. An scilicet homo pr liberum arbitrium possitsine gratia moraliter bene agere, praecepta seruare &c. Innuitur etiam in praefata epistola Augustinidifferentia inter facere mandatum, & perficere. Perficere enimultra facere, importat meritorie, & ad consecutionem gloriae obseruare mandatum. Pelagius uero asserebat liberum arbitrium homini sufficere ad utrumque sine gratia.
¶ Et secundum, haec gratia ped prie siue stricte pro dono supernaturaniaccepta diuiditur in gratiam gratum facientem: & gratiam gratis data.
¶ Gratia gratum facies est, quae nunc ultimo diffinita est, quam habens amicus dei constituitr & dignus uita aeterna. Est. no. quaedam formaaiae a deo infusa, quaaia formaliter redditur deo chara, & grata, & qua ordinatur ad uitam aeternam possidendam, nisi obicem posuerit, uel impedimentum.
¶ Gratia gratis data est donum supernaturale datum alicui ad utilitatem sui, uel aliorum, quod habens non est formaliter gratus deo. Potest enim tale donum stare in peccatore, qui non est gratus deo. Hanc diffinit Alex. par.iij. q.ixxiij. mem. ij. Est donum infusum rationali naturae sine meritis, quantum in se est disponens ad salutem propriam, uel alterius aedificationem. Disponens intelligit non de propinquo, sed quasi distanter propter gratiam gratum facientem, quae est dispositio de propinquo: quia sufficiens. Et quoniam haec gratia non habet nomen speciale sibi impositum appropriat sibi nomen generale: sicut in multis alijs ferisolet. In hac tamen distinctione, & tribus sequentibus gratia accipitur propriissime pro gratia gratum faciente.
¶ Secundo notandum, quod magister in littera gratiam diuidit in gratiam operantem & gratiam cooperantem. Quae no est diuisio in menbra distincta: sed in idem diuersimode consideratum id est in ordine ad diuersos suos effectus. Sunt enim duo essectus principales gratiae. Vnus est gra¬ tificare naturam: nam gratia haeciiustificat imipium, liberans eum a miseria culpae. Per gratiae enim infusionem remittitur peccatum. Glo. super illud Roma. j. Gratia uobis, & pax. Gratia, idest remissiopeccatorum, de quodicetur in quarto. Quo dimisso de peccatore iniusto, ac deiinimico, sit innocens iustus, ac deo amicus, & gratus: & hunc effectum habet sola sua informatione: ex hoc enim, quod informat solum gratificat naturam: hoc est acceptam facit ad uitam aeternam. Vnde sicut pulchritudo corporis reddit totum corpus humanum gratum, & amabile: ita gratia est decor animae faciens animam eo, quod inest, acceptam deo. Vnde glo. super illud Psalmus. Vt exhilaret faciem eius in oleo. Gratia est quidam nitor animae ad conciliandum sanctorum amorem & hunc effectum semper habet etiam ininfantibus baptixatis.
¶ Secundus effectus est inclinare operationes in finem ultimum, qui est deus. Inclinat enim hominis uoluntatem ad eliciendum opera sua principaliter propter deum, tanquam finem super omnia intentum, & dise- ctum: & per hoc facit opera hominis meritoria, & aeterno praemio digna¬
¶ Quantum itaque ad primum effectum dicitur operans, uel praeueniens: quia praeuenit uoluntatem, eam praeparando, & bonam iustam, & acceptam deo faciendo, ut dignebonum uelit. Quantum uero ad secundum effectum dicitur gratia cooperans, & subsequens pro quanto adiuuat uoluntatem inclinando easa ad opera meritorie perficienda: prius enim est natura, etsi non tempore, ut natura gratificetur, quatenus opus eius ad praemium acceptetur. Respexit dominus ad Abel & munera eius, prius ad personam: deinde ad munus oblatum. Ex quo manifestum est, quod gratia operans, & cooperans non est duae: sed una gratia sic duplici nomine propter diuersos effectus dicta. Et ita diuisio illa est termini in membra, nonre, sed ratio ne distincta: idest in membra eandem rem diuersis rationibus significantia¬ Tertio hic supponatur ex distin. xvij. primi, quod charitas est uirtus theologica immediate a deo infusa. qua habens eadeum habet charum idest diligit deum: & qua opera ex ea procedentia deo placita, & ad uitam aeternam sunt accepta: Sunt autem quaedam proprietates, & excellentiae, quae uniformiter attribuum tur charitati, & gratiae scilicet institue re imperium. Charitas enim operit multitudimem peccatorum. j. Per. iiij. Et digratia dicitur ad Titum. iij. Tustificati gratia ipsius, ut haeredes simus secundum spem uitae aeternae. Placare, & acceptum facere deo. Qui diligit me, diligetur a patre meo. Ioan. xiiij. De gratia dicitur. Habemus gratiam, per quam seruientes placeamus deo. Heb. xij. Item utraque saluat. Nam finis praecepti charitas. j. Timo. j. Praeceptum autem ordinatur ad salutem secundum illud. Siuis ad uitam ingredi serua mandata Mart. xix. De gratia dicitur. Gratia estis saluati non ex uobis: dei enim donum est. Ephe. ij. Vtraque sufficit ad salutem. De charitate dicitur. Plenitudo segis est charitas. Rom. xiij. Item Roma. viij. Diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Et Augu. Habe charitatem, & fac quicquid uis. De gratia. ij. Corint. xij. dicitur Paulo. Sufficit tibi gratia mea. Vtraque diuidit inter filios regni, & carceris: secundum AuguNon enim potest charus deo, & gratus connumerari filijs perditionis: neque cconuerso filius perditionis esse deo charus & gratus. Sed nec diligens deum potest deo non esse charus, socundum sta timallegata. Qui diligit me, deliget a patre meo. utraque est forma uirtutu, & neutra potest esse informis. De charitate. j. Cor. xiij. Silinguis hominum loquar &c. De gratia. j. Petri. j. Sperate in eam, quam offertur uobis gratiam. Ergo sine gratia caeteri habitus non sunt uerae uirtutes, quae spem uitae non tribuunt: nec sine gratia gratae esse possunt: utraque perfecte coniungit fini: & hic in uia quantum uia patitur, & ibi in patria: nam utraque & naturam, & operationes in deum tanquam in obiectum proprium ordinat: utraque etiam est donum, optimum & excellentissimum. De charitate habetur. j. Cor. xiij. Maior horum charitas. Est etiam perfectionis uinculum. Col. iij. de gratia dicitur. Optimum est gratia stabilire cor. Heb. xiij.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima Gratia, qua deus ad uitam aeternam acceptat animam, & eius actum, est aliquid positiuum in ipsa a deo creatum. Illa conclusio est omnium doctorum concorditer, quae non potest sufficienter, & euidenter demonstrari: licet ad hoc plerique doctorum multum laborarunt, sed rationes eorum licet persuadeant: non tamen necessario concludunt. Ex nullis enim mediis potest euidenter concludi necessitas simpliciter ponendi charitatem infusam, seu gratiam ad acceptandum naturam rationalem, & actuum eius ad uitam aeternam secundum potentiam dei absolutam: ut sufficienter declarat Sco. & Ockam distinct. xvij. primi soluentes rationes aliorum, & insufficientiam carum declarantes. Tenetur aut conclusio pradicta propterauctoritatem scripturae & sctonrum: de sum. tri. & si. ca. in ClemeNam auctoritates supra allegatae sonant ad distinctionem gratiae, & charitatis a deo acceptante naturam, & opus eius: sicut illa de charitate. Charitas diffusa est in cordibus nostris per spiritu sanctum, quidatus est nobis. quae expresse distinguit inter charitatem, & spiritumsanctum. Similiter de gratia dicitur, quod spiritus diuidit unicuique gratiam, put uult: qud non solum de gratia gratis data intelligitur: sed etiam de gratia gratum faciente. Quod autem diuiditur per spiritum, non est spuns: sed donum creatum aspum. Similiter illa glo. allegata quae dicit, gratiam esse nitorem animae uult gratiam esse aliqud creatum in anima. Ad idem possunt adduci multae auctoritates Augustin. &¬ sanctorum. Haec autem conclusio latius tractatur in primo distinct. xvij. ubi plura tacta sunt ad propositum ualentia: uide ibi.
¶ Secunda conclusio. Bratia non est substantialis: sed accidentalis forma animae infusa. Prima pars patet: quia nec est materia nec forma, nec compositum substantia le. Non materia, nec compositum, manifestum est. Nec forma substantialis quia tunc anima esset composita ex actu potentia: ergo est substantia. Tenet consequentia a sufficienti diuisione philosophi ij. de anima. Item anima iusti esset alterius speciei ab anima peccatoris. Similiter & homo iustus, & peccator differrent specie: quia in uno esset forma substantialis id est gratia, quaenon esset in alioSecunda pars patet ex prima: nam cum gratia est aliquod ens positiuum ex conclusione prima, & non est substantia: ergo accidens. Omne autem accidens est forma inhaerens: igitur. Inhaeret autem animae cum sit eius ornatus ipsam denominans, & gratificans: nec aliud subiectum assignari potest.
¶ Tertia conclusio. Gratia est habitus animae uirtuosus, non acquisitus, sed infusus. Quod sit habitus probatur: quia est qualitas dirigens animam, & inclinans ad opera meritoria: igitur habitus. Non tamen acquisitus: quia a solo deo infusus: ut ex notabili primo patet. Quod etiam sit uirtus, patet per diffinitionem uirturis beati Augu. quia est bona qualitas mentis, qua recte uiuitur, qua nemo male utitur, quam deus in nobis sine nobis operatur. Omnes hae particulae contteniunt gratiae: Similiter & diffinitio philosophi gratiae conuenit: nam habentem perficit: & opus eius bonum reddit. Quod etiam non est acquisita, patet: quia nec ex actibus meritorijs, hienim praesupponunt gratiam. Nec non meritorijs: quia tunc non inclinaret nisi ad actus non meritorios: cum omnis habitus acquisitus ad similes actus inclinateis, ex quibus generatur: relinquitur ergo, quod est uirtius infusa.
¶ Quarta conclusio, & responsalis. Gratum faciens gratia ab infusa charitate est realiter indistincta, Probatur: quia non est ponendapluralitas: sine causa, sed si distinguerentur rea liter charitas, & gratia, altena superffueret, nam quaecumque proprietas con¬ uenit charitati creatae conuenit & gratiae: & econuerso: ut patet ex ultimo notabili. Vtraque enim gratificat naturam: utraque reddit opera meritoria uitaeaeter nae: & sic de alijs proprietatibus: igitur una superffueret.
¶ Item quae per nullam potentiam sunt separabilia, sunt realiter indistincta charitas, & gratia sunt inseparabilia: ergo. Maior patet: quia omnia realiter distincta deus potest separare, saltem prius a posteriori. Minor probatur: quia si separarentur, ita quod aliquis esset in gratia sine charitate, seque retur quod is esset simul filius gehenae, & regni. Item esset iustus, & iniustus: amicus dei & inimicus. Nam & omnis habens gratiam est filius regni iustus, & dei amicus: omnis carens charitate, est filius perditionis iniustus, & dei inimicus: hoc consequens implicat: ergo, & illud ex quo sequitur.
¶ Verum licet idem sint realiter charitas, & gratia: quia eodem habitu, quo spiritussanctus inhabitatanimam, uoluntas inclinatur ad suum finem super omnia diligendum: non tamen sunt termini synonumi, charitas scilicet, & gratia: quia habitus ilse dicitur charitas: quia eo habet uoluntas deum charum gratia: quia deus habet ipsam sibi gratam, & acceptam. Differunt ergo in connotato: quia charitas connotat deum in ratione diligibilis, gratia connotat deum, ut gratum habentem siue acceptantem: & ita ut diligentem. Substractiue uero idem significant: quiaeundem habitum infusum, quo habent diligit deum: & propter quem deus acceptat habentem tanquam uita aeterna dignum.
¶ Item gratia non dicit perfectionem simpliciter sicut charitas: quia gratia non dicit quodcunque propter quod deus diligit, & acceptat aliquid: quia sic essentia in filio esset in gratia: quia propter eam pater diligit filium: sed dicit illud, propter quod deus acceptat hominem siuerationalem creaturam tanquam dignam uita aeterna, ea dignitate, quae est correspondentia meriti ad praemium: & ita imperfectionem ponit in digno, scili¬ cet, quod non est per se beatus naturaliter: sed per aliquod tamquam principium meriti supperadditum. Charitas uero dicit perfectionem simpliciter, sicut sapientia, uel bonitas: unde in deo est charitas, qua formaliter diligit: non autei gratia. Ex quo sequitur, quod non sunt terminim conuertibiles: quia omnis gratia est charitas: & non econuerso. Diuina enim essentia est charitas, qua diligitur deus: essentia enim sua pater diligit se, filium, & spiritumsanctum. Vnde. j. Ioan. iiij. Deus charitas est. Deus autem siue essentia diuina non est gratia, quae est principium merendi beatitudinem: non enim est beatus per gratiam, sed per naturam. Ex hoc tamen non sequitur, quod ubi in eadem concurrunt charitas, & gratia: quod ibi distinguit: sicut animal & homo, non sunt ter mini conuertibiles: & ubi concurrunt non distinguuntur realiter. In rationali enim creatura, idem est animal, & homo, sic sapientia, & sapientia creata. Dehoc aliquid tactum est dist. xvij.
¶ Quantum ad tertium articulum est primum dubium. Vtrum gratia subiectetur in essentia animae, uel in potentia. Quaestio illa non habet dubium, secundum opinionem supra dist. xvj. declaratam: quaetenet, quod animae essentia, & potentiae non distinguuntur: sic enim quia idem sunt: quicquid est in essentia tanquam in subiecto: est etiam in potentia tanquam in subjecto, & econuerso.
¶ Tenentes autem oppositum, & ponentes distinctionem inter essentiam, & potentiam adhuc diuersificantur. Beatiis Tho, qui ponit distinctionem realem inter essentiam, & potentiam: similiterinter gratiam, & charitatem consequenter dicit, quod gratia perficit essentiam, & charitas potentiam, ipsam scilicet uoluntatem tanquam forma subiectum.
¶ Scotus uero, qui ponit distinctionem formalem tantum in ter essentiam & potentiam: & nullam inter gratiam, & charitatem creatam infusam, ponit gratiam in potentia: sicut & charitatem: perficit enim potentiam in ordine ad actum meritorium. i lures rationes adducit Sco. distin. praesenti lib. ij.
¶ Secundum dubium. Vtrum in eadem anima, sit tantum una, uel multiplex gratia. Et uidetur, quod in una sint diuersae gratiae. Nam gratia est fides operans per charitatem, ut dicit Augu. & allegat magister in textu. Et eadem ratione, est spes, de qua dicit apostolus. Spe salui facti sumus. Rom. viij. Est etiam charitas: ut dicit quarta conclusio. Eides autem spes, & charitas, sunt habitus distincti in eadem anima; ergo in eadem sunt gratiae distinctae.
¶ Responsio. In uno homine est una gratia totalis gratum faciens, & non plures distinctae. Nam, ut dictum est, gratiae est gratificare naturam, & ordinare in finem. Vnius autem hominis una est natura, unus etiam finis ultimus, & per consequens una gratia: licet illa propter diuersas operationes diuersa fortia tur nomina. Et ad rationes in contrarium dicitur, quod in auctoritate Aug. non est praedicatio per identitatem: sed perconcomitantiam. Vnde uult dicere, gratia est fides. i. comitatur fidem operantem per charitatem. Sic ad secundam dicitur, quod spes accipitur pro spe formata, quae includit gratiam.
¶ Et ideo licet fides, spes, & charitas sunt tres habitus distincti: est tamen una gra, quae est charitas, quibus spes, & fides formantur. Similiter est eadem gratia in infantibus, & adultis: licet in adultis inclinet ad opera meritoria: & non in infantibus: non propter defectum gratiae: sed usus rationis. Sic est eadem gratia omnium sacramentorum: licet gratia baptisma lis, & paenitentiae iustificent impium, non autem caeterorum sacramentorum: quia gratia baptismalis, & penitentiae non praesupponunt aliam gratiam praeuiam in haptixato, & paenitente: sicut gratiae aliorum sacramentorum: & possunt infundi ei, quifuit iniustus: & per infusionem sitiustus. Quod non est ita in caeteris sacramentis: quae non conferunt prima gratiam; sed praeexistentem augmentant. Sic etiam eadem est gra data patribus ante incarnationem, & data nobis post dumi passionem: licet ista apperiat regnum non illa: quae diuersitas non contingit ex diuersitate gratiae, sed solutionis debiti. Gratia enim etsi facit dignum regno: non tamen introduxit ante debiti solutionem, quod per passionem Christi solutum est: ideo gratia infusa Nico demo ante Christi passionem non aperuit regnum priusquam Christus pateretur; & eadem manens post passionem aperuit Nicodemo regnum.
¶ Vltimo dubitatur. Vtrum gratia distinguatur a gloria. Respondetur breuiter: quia latior inquisitio pertinet ad quartum librum: quia gratia est charitas. Charitas autem secundum apostolum non excidit. j. Corinxiij. Quia nec in hoc seculo, nec infuturo finietur secundum glo. sed perficietur, & consummabitur. Gloria ergo, quae est fruitio dei perfecta siue in re, est gratia consummata: igitur gratia non distinguitur a gloria: nisi sicut charitas uiae a charitate patriae; quae non distinguuntur specie, sed sicut imperfectum, & perfectum in eadem specie sicut albedo remissa ab albedine intensa. Et tantum de quaestione.
On this page