Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXVII. IN hac distinctione agit particularius degratiae quidditate: simul ostendens eius causalitatem quantum ad meritoriam operationem. Cuius sententia summarie ex his tribus pendet conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Gratia, que est de magnis bonis non est liberi arbitrij; nec eius actus, seu motus: sed forma quaedam, & qualitas mentis: sicut iustitia, fides: & quaelibet interior uirtus.

¶ Secunda conclusio. Meritum quod est motus bonus animi a gratia simul & libero arbitrio producitur: principalitas tamen causae meritorum non lib. arbitrio; sed gratiae attribuitur.

¶ Tertia conclusio. Quia non tantum gratia, sed & merita ab ea procedentia deisunt dona cum deus coronat nostra merita, sua coronat munera.

¶ Has textus la¬ tius declarat cum distinctione bonorum magnorum, mediorum, & minimorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum