Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xRx QVTQVAM magister egit de peccato actuali primerum parent, quo persoria corrumpit naturam. Consequenter in quatuor distinctionibus sequentibus agit de peccato originaliparuulorum, quo naturacorrum- pit personam. Et primo agit de peccati originalis quidditate dist. praesenti. Secundo de eius traductione dist xxxi- Tertio de eius remissione dist. xxxij. Quarto de eius augmentatione seu intensione dist. xxxiiij. Colligitur autem sententia huius dist. in tribus conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Per primum hominem peccatum intrauit in mundum, non imitationis exemplo: sed propagationis, & originis uitio.

¶ Secunda coclusio: Peccatum originale, quod rea tus est: non tantum poenae; sed culpae est uitium concupiscentiae: & in omnes ab Adam concupiscentialiter propagatos dimigrauit per culpam eius inobedientiae.

¶ Tertia conclusio: Omne quod naturaliter est in humanis corporibus propagationis lege genitis, descendit a primo parente, & in se auctum est, & multiplicatum: nulla exteriore substantia inid transeunte. Harum conclusionum deductio, & appositorum errorum reprobatio patet in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum