Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum iustitia originalis in primo parente fuit donum supernaturale
QVAESTIO I QVIA de peccato originali quod agitur, quod priuat iustitia originalem: ideo primo queritur. Vtrum iustitia originalis in primo parente fuit donum supernaturale.
¶ Hanc quaestionem tractat dilucide doctor subtilis dist. xxix. secundi, quem in hac materia imitatur Ockanm: ideo breuiter eius dicta recitabo. Primo ponens notabilia, deinde conclusiones, & tertio dubiorum solutiones.
¶ Quantum ad primum notandum primo, quod comuniter secun¬ dum doct. iustitia originalis hunc ponitur habuisse effectum scilicet facere perfecta tranquillitatem in anima quantum ad omnes potentias: ita quod natura inferior non inclinaret contra iudicium superioris. Aut si inclinaret quantum est ex se: posset tamen ordinari, & regulari sine difficultate supiorum: & sine tristitia inferiorum: & per hoc tolle re rebellionem sensualitatis, quo aduersat rationi ac uoluntati regulatae.
¶ Secundo notandum, quod naturale est unicuique appetitui ferri in suum appetibile: & si est appetitus non libere tumnc naturale est ei summe ferri quantum potest. Quia sicut talis appeti tus secundum Dam. ducitur: & non est inptante sua eius actus: ita non est in ptante sua intentio actus, quin agat, quantu potest. Igitur cum appetitus sensitiuus existens in puris naturalibus habeat poprium appetibile, & delectabile: sume haberet tendere in id, quantum est de se. Et illud tendere impediret actum rationis: quia essent illae potentiae in eadem essentia sicut modo. Propter quam unitatem impediunt se mutuo insuis actibus intensis secundum Auicen. vj. naturalium. Ergo cum ratio deberet conari ad impediendum ista delectationem summam partis sensitiuae: & non posset inferior potentia cohiberi sine aliqua tristitia, & difficultate in ipsa existete. Nam sicut ipsa summe inclinatur: ita ex parte sui sume renitit ad oppositum: & sic esset rebellio. Quia inclinatio potentiae inferioris ad delectandum contra indicium rationis, & etiam difficultas ad refrenandum illum appetitum.
¶ Tertio notandum, quod uoluntas coniuncta appetitui sensitiuo nata est condelectarisibi, sicut intellectus coniunctus sensui, natus est intelligere sensibilia. Et si uoluntas multis sensitiuis appetitibus coniugitur, nata est condelectari illis omnibus: & ita non tantum illum appetitum non potest retrabere a suo delectabili sine contraria inclinatione, & difficultate ex parte illius appetitus sensitiui: sed nec etiam uidetur seipsum posse retraliere sine difficultate, & tristitia, de non condelectando sensitiuo appetitui. Ad hoc autem ut se delectabiliter retraliat, oportet eum in aliud ferri sibi delectabilius, quam sit illud delectabile appetitus inferioris, cui condelectaret, si illud delectabilius non esset: sicut & nunc: si uoluntas delectatur, debet se auertere a delectationibus inordinatis sensitiuis, indiget habitibus uirtuosis intensis: uoluntate plus ac delectabilius inclinantibus ad opus uirtutis quam inclinetur ad condelectandum appetitui inferiori sensitiuo, uel naturali. Illud autem quicquid fuerit, quo se uoluntas delectabiliter retraberet a condelectando uiribus inferioribus, uocatur iustitia originalis: quia per tale uoluntas semper posset obedire rationi delectabiliter, & tolleret rebellio: ac poneretur tramquillitas potentiatum, quae sunt effectus attributi iustitiae originali.
¶ Quantum ad articulum secundum est haec prima conclusio: Ad saluandum in primo parente tramquil litatem potentiarum: necesse est pone- re aliquam qualitatem, uel donum uoluntatis superadditum. Probatur: quia rebellio uirium inferiorum uoluntati rectae est naturalis id est sequitur principia naturae: ideo non potest tolli nisi peraliquod naturae superadditum. Consequentia nota. Antecedens patet: quia appetitus sensitiuus naturaliter delectatur a suo obiecto delectabili: etiam non obstante, quod ratio recta oppositum dictaret: ergo delectatur naturaliter contra uoluntatem rectae rationis dictamini se conformantem: & ita natura rebellat uoluntati rectae.
¶ Secunda coclusio. Qualitas inducens tramquillitatem generaliter in potentijs superiore, & inferiore, non est donum aliquod naturale. Probatur: quia nec est donum innatum, nec acquisitum. Non primum: quia tunc rebeslio illa non esset in puris naturalibus. Prohibetur enim perdonum innatum: quod quia innatum esset naturale. consequens falsum: quia tumc posset probari per rationem naturalem, hunc statum non esse naturalem. Quia manifestum est nunc esse rebellionem in potentiis inferioribus, quae rebellio si non inesset a natura potentiarum: sed ex peccato, praecise cognosci posset non esse ex natura, quod est inconueniens: quia praeclarissimi philosophi ad hoc pertingere non potuerunt. Tertia conclusio: Iustitia originalis est supernaturale donum dei infusum uoluntati parentis primi. Probatur: quia iustitia originalis est, quod facit traquil litatem in potentijs: ut patet ex notabili tertio. Et illud est qualitas seu donum naturae superadditum ex conclusione prima: & non naturale ex conclusione secunda, ergo supernaturale, quod est conclusiotertia. Item ut supra dictum est in notabili, ad hoc, quod uoluntas se delectabiliter retrahat a condelectando inordinate appetitui inferiori, oportet ipsum ferri in aliquod delectabilius: & cum nihil tale sit ex se delectabilius: quantum est ex parte uoluntatis: oportet aliquod supernaturale esse in uoluntate, per quod finis fiat sibi delectabilior, qua quodcumque; delectabile appetitus inferioris. Illud ergo quo deus delectabiliorerat uoluntati, quam quodcumque obiectum inferioris appetitus fuit donum supernaturale.
¶ Quantum ad tertium articulum est primum dubium: Quase sit hoc donum iustitiae originalis: ansubstantia: an accidens. Respondetur, quod non est substantia, nec materia, nec fornia substantialis, nec compositum: quia in homine non est nisi una materia & una substantialis forma secundum praedicta: & unum compositum, quod est ipse homo.
¶ Secundo dicitur, quod est quaedam qualitas de secunda specie qualitatis, admodum habitus subiectiuc inhaerens uountati disponens ipsum ad melius scilicet ad delectabilius promptiusque ad obediendum rectae rationi, quam cuicumque inferiori delectationi. Non tamen est qualitas acquisita: sed a deo immediate infusa, sicut & gratia.
¶ Dubitatur secundo, quomodo se habeat originalis iustitia ad gratiam. Respondetur quod iustitia originalis non fuit principium meriti. Non enim poterat mereri Adam in statunnocentiae sine gratia: licet habuerit iustitiam originalem: sicut nec angeli sine pratia, in quibus tamen nulla fuit rebellio: coniunxit tamen uoluntatem ultimo fini firmius, quam gratia. Ita enim coniunxit secundum aliquos, quod non conpatiebatur aliquod peccatum ueniale, charitas autem compatitur.
¶ Vel secundum praedicta, saltem ita coniunxit, quod facilius, & delectabilius erat ei patiab aliqua tristitia inferiori, quam alicui delectationi inferiori acquiescenti recedendo a delectatione finis. Istam facilitatem non facit gratia, cum qua stat pronitas ad malum, & difficultas ad bonum nisi esset multum intensa. Immo nec hoc operatur, si fuerit intensissima: ut patet de Christo, qui habuit summam gratiam, & tamen magnam tristitia. Tristis est anima mea usque ad mortem: inquit Matth. xxvj. Sed gratia excedit in hoc, quod ipsa coniungit fini ut bono supernaturali, & supernaturaliter per meritum attingendo. Non sic iustitia originalis: sed tantum coniungebat illi bono, ut conuenienti & delecta bili.
¶ Ex quo patet, quod gratia & originalis iustitia habent se ad inuicem ut excedens, & excessum. Tan gratia simpliciter perfectior est originali iustitia: quia comungit fini ut summe honesto propter se summe diligendo.
¶ Tertio dubitatur, utrum iustitia originalis abstulit omnem rebellionem appetitus inferioris. Hic dupliciter potest responderi. Vno modo, quod licet uoluntas delectabiliter non condelectatur delectationi inferioris appetitus per donum iustitiae originalis sibi inhaerens: inferior tamen appetitus non auellitur a suo delectabili sine tristitia. Sed quia illud, quod conuenit homini secundum potentiam superiorem: simpliciter conuenit homini: nec propter hoc negatur ab homine, si non conueniat essecundum potentiam inferiorem. Ideo dicitur, quod totus homo delectabiliter abstinet a delectabili sensus inferioris: licet appetitus inferior cum tristitia abstineat. Secundum hunc modum dicitur, quod iustitia originalis abstulit omnem rebellionem a toto homine, non a parte inferiori, pro quanto omnem difficultatem abstulita uoluntate, & tristitiam in non condelectando inferiori: licet adhuc mansit difficultas in appetitu inferio¬ ri: ipsa tamen non poterat diffinire uoluntatem.
¶ Aliter dicitur, quod omnis rebellio abiata est per iustitiam originalem, etiam in uiribus inserioribus: ita, quod etiam potentiae inferiores ex parte sudelectabiliter obediebant rationi. Et ad hoc saluandum uidetur, quod oportet aliquid ponere in potentia inferiori, quosic delectabiliter feratur in delectabile uoluntati. Non enim uidetur, quod ex natura illius potentiae posset delecta biliter auellia suo delectabili: neque etiam ex natura illius potentiae; inquantum est inferior uoluntate. Nam iste ordo essentialis potentiarum numc manet: & tamen numc non est talis delectatio. Et oportet in singulis appetitiuis potentijs inferioribus ponere singula dona: ita ut quilibet perdonum suum delectabiliter moueretur a uoluntate: & uoluntas ipsa per suum donum moueret se delectabiliter ad potentias inferiores. Inter talia autem plura dona, donum potissimum fuit iustitia originalis, quae fuit in uoluntate. Per illud enim donum uoluntas quasdam delectationes appetitus sensitiui praeueniret: ne unquam illae inessent, puta uosuntatem adulterandi cum aliena. Quasdam imperasset, & bene eis usa fuisset puta cognoscendi suam obediendo illi praecepto diuino: Crescite, & multiplicamini. Ita, quod illas delectationes licitas quandoque habendas. pro tunc quando inerant, non habuisset profine, sed ad finem debitum retulisset. Aquibus etiam delectationibus licitis quandoque habendis, quandoque se auertisset: sicut ab illa, quae non crathabenda nisi pro tempore. Et quodcunque illorum siue praeuenire, siue bene uti habitis, siue auertere ab habendis delectationibus uoluntas delectabiliter faceret per illud donum supernaturale, quo delectabilius sibi fuisset fini ultimo inhaerere: & omnibus ordinatis ad illum, quam ab illo separari: inhaerendo alicui delectabili non ordinato ad finem.
¶ Etiam forte non est necesse ponere, quod nullus appetitus sensitiuus potuerit tunc tristari, potuit enim uisus tunc uidere aliquod turpe uisibile. Et auditus turpe audibile, & utrumque potuit offendere appetitum sensitiuum: sicut & conuentens sensibile delectare. Sed tunc uoluntas bene usa illis fuisset tristi tijs, & delectabiliter, ita quod non fuisset contristata ab appetitibus inferioribus: sicut bene fuisset usa delectationibus eorum, non immoderate condelectando.
¶ Dubitatur quarto contra conclusionem tertiam. Nam uidetur, quod iustitia originalis sit donum naturale: quia uoluntas in suis naturalibus est recta, non autem est facta a deo curua. Nam deo auctore nihil sit deterius: secundum Aug. lib. Ixxxiij. q. Et ita rectitudo uoluntatis est ab origine, & per consequens iustitia: quia rectitudo uoluntatis est iustitia: igitur originalem iustitiam habet ex naturalibus.
¶ Item in statu innocentiae non fuisset aliqua paena: etiam secluso quocunque; supernaturali dono: quia poena non praecedit culpam: ergo non fuisset mors, neque rebellio, quae non est sine poena. Sed horum remotio effectus est originalis iustitiae. Tuisset ergo originalis iustitia secluso quocunque supernaturali dono.
¶ Ergo si iustitia originalis esset donum supernaturale, peccatum originale esset tantum carentia istius doni supernaturalis: ergo aliquis factus in puris naturalibus esset aequalis illi, qui per peccantum amisisset iustitiam originalem: quia utrobique esset carentia iustitiae originalis: & per consequens aequaliter essent puniendi, quod est inconuentens.
¶ Ad illa respondetur, quod rectitudo naturalis uoluntatis est libertas uoluntatis, qua secundum propriam naturam a deo acceptam, potest se conformare rectae rationi. Haec autem rectitudo secum com patitur rebellionem inferiorum potentiarum. Nec eausa consequuntur effectus supradicti: tranquillitas animae, & potentiarum omnimoda concordia. Ideo praeter uoluntatis libertatem oportet ponere iustitia originalem, quae tollitur per, peccatum. Rectitudo autem natura lis uoluntatis, eius scilicet libertas non corrumpitur per peccatum: illa enim est realiter, ipsa uoluntas: nec ab ea separabilis. Et in illa rectitudine creata est a deo sine curuitate, sed non sine potentia se incuruandi, seu peccandi: quae potentia bona est, & mala. Nec data est libertas uoluntati ad peccandum: sed ad libere se, & laudabiliter ad bonum conuertendum: & a malo se auertendum. Potest tamen sua libertate abuti, non uitio creatoris, sed culpa suae abusionis.
¶ Ad secundum dicitur, quod mors, & rebellio in statu innocentiae; si addita non fuisset iustitia originalis non fuisset paene: sed conditio nes naturae, sicut & nunc mors brutorum, ut corum infirmitas, aut corruptio, non sunt paenae: quia poena suppponit pro afflictione aliqua ppter demeritum culpae.
¶ Ad tertium patebit quaestione sequenti, quod cuipa originalis non est tantu carentia iustitiae; sed est carentia iustitiae cum debito habendi. Vnde Adam si fuit crea tus in puris naturalibus, in instati creationis caruit originali iustitia, & tamemn non habuit tunc culpam originalem. Et ita non fuit aequalis carenti originali per peccatum: quia iustitia originalis non fuit sibi debita in instanti creationis. Sed qui ea caret per peccatum: ilse est debitor eius. Et tantum de quaestione.
On this page