Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo in statu naturae integrae gratiam habuit, qua aeque efficaciter, sicut post lapsum mereri potuit

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum homo in statu naturae integrae gratiam habuit, qua aeque efficaciter, sicut post lapsum mereri potuit.

¶ Praemissis notabilibus ponent conclusiones cum suis solutionibus dubiorum.

¶ Quantum ad primum aduertendum, quod dicenda intelligi debent de gratia gratum faciente. Et licet secundum potentia dei absolutam talis gratia non sit simpliciter necessaria ad meritum: ita quod posse mereri sine gratia includat contradictionem: ut ostenditur in primo dist. xvij. & supra tangitur distinct. xxvij. Tamen secundum legem staturam impossibile est mere, ri sine gratia in quocunque; statu. Cuius rei congruitates quatuor assignat sanctus Bona. q. ij. huius dist. quae sumum tur ex conditione retribuentis, & retri nis. Primae duae respiciunt statum naturae integrae. Omnes autem quatuor respiciunt statum naturae lapsae.

¶ Ex prima conditione retribuentis: quoniam ipse deus bonorum nostrorum non indiget, ideo nec acceptat hominem propter opera, tanquam aliquid sibi conferentia: nec aliquod meritum ipsum obligare potest in ratione dati, & accepti, ideo ad hoc, quod aliquod bonum creaturae suae ad remu ut ipsius gratuitae bonitatis inffuentia in operante praecedat, per quam creatura ipsi creatori grata existat.

¶ Secundo propter conditionem retributionis. Nam praemium, quod meremur, est beatitudo aeterna, quae consistit in habendo eum, qui est omne, & summum bonum, qui est super omnem creaturam exaltatus: & lucem habitat inaccessibilem. Et ideo ut homo ad illud summum bonum ascendat, & perueniat, requiritur adiutorium, quod sit ultra naturam: hoc adiutorium est gratia gratum faciens. Et hae conditiones locum habent etiam in statu naturae integrae: ut patet.

¶ In statuautem naturae lapsae non solum indiget gratia ad merendum propter has conditiones: sed ultra has etiam propter conditionem operantis, & operationis meritoriae.

¶ Tertio operantis quidem: nam operans semper est in peccato in statu naturae lapsae non habens gratiam: & ita inimicus dei, nisi a peccato releuetur per gratiae donum: & ideo quicquid facit: nisi uoluntas eius praeueniatur a gratia, quae deo reconciliet: nihil meretur merito condigni pro eo, quod est aduersarius, & inimicus, deus autem opera non acceptat: nisi prius acceptaret personam. sicut innuitur. Geniiij. Respexit dominus ad Abel, & ad munera eius. prius ad Abel, & postea ad munera eius. Cuius ratio: quia munera cum nihil conferant deo, non possunt ex se placere deo, sicut homini possunt placere munera, quae sibi pro sunt: etiam si dantur ab eo, qui non diligitur propter ipsa munera: quia prosunt accipienti. Sed dumtaxat placent deo ex opere operante: quia operans placet.

¶ Propter conditionem etiam operationis: quia nulla est operatio meritoria uisi recta: & nulla est recta, nisifiat ex recta intentione. & nulla potest esse recta intentio: nisi quae summum bonum omni bono praeponat. Hoc autem non potest homo facere in statu naturae lapsae sine dono gratiae. Non potest: id est uix, uel uon nisi difficillimepotest propter recuruationem uoluntatis ad seipsum, propter quam nihil magis se diligit. Indiget ergo gratia, qua se cleuet supra se ad summum bonum: ideo quamcunque faciat homo operationem absque gratia non meretur: quia non pensat deus quantum, sed ex quanto faciat. Et hoc est quod dicit magister in litera, quod homo indigebat gratia operante, & cooperante in statu naturae institutae: licet non secundum omnem modum gratiae operantis.

¶ Secundo notandum, quod de materia suppositi in quaestione scilicet an homo in statu naturae institutae habuerit gratiam. Apud doctores sunt opiniones contrariae sicut eriam de angelis. Vtrum habuerint gratiam ante confirmationem. supra. dis. iiij. recitatae sunt opinio nes. Nam euidenter sciri non potest (cum in facto consistat) nisi per reuelationem. & auctoritates sanctorum hinc inde exponi possunt: ideo non nisi probabiliter accipienda est responsio.

¶ Tertio notandum quod efficacia meriti principaliter ex tribus colligitur secundum sanctum. Bona. q.v. huius dist. scilicet ex difficuitate operis, promptitudine uoluntatis, & ex magnitudine charitatis.

¶ Difficultas operis multum facit ad meritum, & intatum, ut homo, qui est multo minoris charitatis, quam angelus, possit mereri, ut perueniat ad sublimitatem angelicam. Sed quod colligitur ex eo, quod dicitur de Ioanne Baptista Mat. xj. Qui minor est in regno caelorum, maior est eo. Nec est dubitandum, quinbeatus Ioannes sit exaltatus ad ordines excellentium angelorum, & tamen secundum statum uiae minoris charitatis erat, quam aliquis eorum: quia minimus in regno caelorum dicitur maior eo, quod intelligi potest quantum ad effectu charitatis, non quam tum ad substantiam habitus.

¶ Etiam promptitudo uoluntatis plurimu facit ad meritum: quantumcunque enim in homine sit gratia: nii sit uoluntas gratiae consentanea, nunquam elicit opera meritoria, & quanto magis uoluntas gratiae subiacet, & conformatur: tanto magis homo in operibus meritoriis exercetur.

¶ Magnitudo charitatis principaliter inter omnia facit ad meritum: quod secundum illius quantitatem attenditur remuneratio praemij substantialis. Pondus. n. amoris dat ualorem operibus meritorijs.

¶ Quantum ad articulum secundum, est haec conclusio prima probabilis. Primus homo ante lapsum gratiam gratum facientem habuit, per quam non solum malo resistere, sed etiam in bono proficere potuit. Haec conclusio probatur auctoritate magistri in hac distinctione, & auctoritatu pereum allegatarum Augustini, & Ambiosij: ut patet in textu. Item glos. Luc. x. super illud. Expoliauerunt eum plagis impositis: dicit Expoliauerunt eum gratuitis, & uulnerauerunt in naturalibus. Quod intelligitur de primo homine. Item Adae datum fuit praeceptum, ut permeritum obedientiae mereretur caelum: sed sine gratia mereri non potuit, ergo frustra datum fuisset mandatum, si non gratia fuisset largita: quod de deo sentiendum non est.

¶ Secunda conclusio. Ratione difficultatis in operando gratia, & uirtutes efficaciores sunt ad merendum in sta tunaturae lapiae; quam fuissent in statu naturae conditae. Patet conclusio. quia numc in statu naturae corruptae magis impugnatur: & impugnando probatur, & examinatur uirtus, quam tunc: sicut patet in sanctis martpribus. Item ij. ad Timo. ij. Nemo coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Sed magis impugnatur secundum statum naturae lapsae, quam secundum statum naturae institutae. Ergo si has pugnas uicerit gloriosius triunphat, & sic maiorem meretur coro¬ nam. Et per consequens gratia, & uirtures, quibus meretur, sunt efficaciores.

¶ Item si homo stetisset, aut christus incarnatus non fuisset, aut non passus. Passione autem sua non meruit sibi; sed nobis. Et tam merita nostra, quam ipsa sacramenta efficaciam habent a passione, & eius fide, quae fuit hostia deo patri acceptissima. Illam ergo efficaciam non habuissent merita in statu naturae institutae: ergo nunc sunt efficaciora.

¶ Item propter difficultatem magis indiget homo adiutorio post lapsum, quam ante. ergo deus, qui in necessariis nulli de est: efficaciores dat gratiam, & uirtutes in statu naturae lapsae, quam ante.

¶ Tertia conclusio. Quantum ad uoluntatis promptitudinem, gratia & uirtutes tunc, quam nuc, fuissent efficaciores. Patet: quia uoluntas tunc quasi continue fuisset in bonis operibus deo placentibus, sine retardatione uirium inferiorum: nunc autem siue ex lassitudine, siue ex surreptione frequenter cessata bonis operibus. Et intendit etiam quandoque inutilibus, aut nociuis: tum propter difficultatem ad bonum, tum propter promptitudinem ad malum. Item amor uisibilium, & solicitatio circa terrena impediunt hominem, neperfecte iungatur deo: cum ergo in statu innocentiae nulla uiguit concupiscentia: uidetur, quod tunc promptius adhaerebat motioni gratiae & uirtutum, & ita ex hac parte efficacius erat dispositus ad merendum.

¶ Quarta conclusio. Comparando personam singularem ad personam status huius, & illius, gratia & uirtutes quantum ad magnitudinem charitatis, habent se in operatione meritoria sicut excedentia, & excessa. Pater: quia satis probabiliter credi potest, quod aliqui in statu praesenti habent maiorem gratiam, & charitatem aliquibus, qui fuissent in statu innocentiae: & aliqui minorem: sicut dici soset cum comparatur status legis scriptae ad statum legis euangelice.

¶ Quinta conclusio. Probabile est comparando statum ad statum: quod deus maiora munera gratiae largitus est lapso homini, quam dedisset ei in statu innocentiae permanenti. Probatur tamen ex parte hominis lapsi, tum ex parte dei, tum ex parte mediatoris Christi.

¶ Ex parte hominis lapsi, quia homo maiori gratiae adiutorio indiget in statu naturae corruptae ex causis tactis: ergo maiorem deus tribuit: quia in necessariis non deficit.

¶ Ex parte dei: quia decet deum de malo maius bonum elicere, quam sit bonum illud, quod malum nocendo ademit: alioquin malum fieri non permitteret secundum Beatum Aug.

¶ Exparte mediato ris: quia mediator, & intercessor inter pellat pro nobis, quem decet exaudiri in omnibus pro sua reuerentia. Heb. v. Vnde cum appareat uultui dei semper ad interpellandum pro nobis. Heb. vij. Qui& in cruce pro nobis oblatus est, & quotidie offertur. Valde probabile uidetur, quod maius munus gratiae tribuatur nobis, quam si ipse non fuisset incarnatus, & passus. Quod innuitur, Ioan. vij. cum dicitur, quod spiritus nondum erat datus: quia Tesus nondum erat glorificatus. Vnde cum ascendisset in altum, tunc dedit dona hominibus. Ex hac ergo triplici ratione, quarum una est in commendatione misericor diae. Secunda in commendatione sapientiae Tertia in commendatione diuinae iustitiae, satis colligitur, quod nunc magis sunt efficacia dona gratuita ad merendum, quamm in statu innocentiae: non solum ratione difficultatis: sed etiam ratione gratiae, & charitatis: secus tamen ratione promptitudinis uoluntatis.

¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo. Vtrum homo in statu in nocentiae absque dono gratiae fuerit acceptus deo, & uidetur quod sic: quiam statu illo homo nihilhabuit, quod fuit dignum odio: quia nullum peccatum, diligitautem deus omnia, & nihil odiseorum, quae fecit. ut innuitur Sap. xi.

¶ Item artifex complacet sibi in suo opere, in quo defectus non est, talis fuit homo in statu naturae conditae: secundum illud Gen. j. Vidit deus cuncta, quae fecerat, & erant ualde bona.

¶ Ad hoc dubium respondet sanctus Bo nauen. q. i. huius dist. praemittendo, quod du. Duplici pliciter contingit aliqud acceptari a deo. ter aliVno modo acceptatione generali, quo quid modo idem est acceptare, & bonum aesti. Deo atmare, & in bono conseruare: & hac acce ceptum. ptatione deus acceptat omne opus bonum. Alia est acceptatio specialis, qua acceptat aliquid tanquam dignum uita aeterna. quo modo acceptat solam rationalem creaturam, illa enim tantum capax est beatitudinis. De hoc latius Ockam in. j. distin. xvij. quaest. j. Acceptat autem rationalem creaturam tamenc: cum consecrat eam in templum, adoptat in filium, & assumit in coniugium. Animae quippesanctae, quae deo placent, dicuntur templum deifiliae; & sponsae: ut patet ex scripturis utriusque testamenti. Primum acceptationis genus non requirit superadditum donum gratiae ultra ea, quae sunt de conditione naturae. Secundum uero genus non potest non esse gratuitum, tum propter gratuitam deicondescensionem, tum propter creaturae super naturae terminos exaltationem. Cum enim deus immensus habitare uelit in anima, ut in templo, seruum reputare pro filio, ancillam assumere pro coniugio, dubitare nemo potest illud esse merae gratiae, & condescensionis liberalissimae. Similiter, quod creatura sic consecretur in dei templum, adoptetur in filium, assumatur in coniugium est supernaturale complementum omnis creaturae. Ideo nec consecratio: nec adoptio naturae: nec unio animae ad defum sit per aliquam proprietatem naturae: sed per aliquod donum gratiae naturae super additum, quo anima consecretur, ut sit templum, assimiletur, ut sit dei filia, decoretur, ut sit dei sponsa. Haec aunt omnia facit gratia gratum faciens, quae quia est summum donum dei creatu: animam cui infunditur sanctificat, deo assimilat, ipsamqueuenustat. Et per hoc est ratio acceptandi animam secundum has proprietates supradictas, quae conueniunt animae: non secundum tropum aut transumptionem, sed secundum ueritatem, & proprietatem. Haec ratio, & con¬ gruentia sumpta est ex parte animae acceptatae.

¶ Potest etiam sumi congruentia ex parte dei acceptantis: deus. n. qui omnia fecit ad gloriam suam: secundum illud Prouerb. xvj. Vniuersa propter semetipsum opatus est dominus. Et cum nullius indiget potissime requirit a creatura rationali honorem. Et quia honorem deo exhibemus, quamdo omnia in ipsum referimus, tanquam in omnium auctorem, & finem: decreuit deus homines non producere ad perfectionem gloriae per aliquid, quod haberet ortum ex principiis naturae: sed per munus additum naturalibus: ut ex hoc homo magis gratus existeret, & totius salutis suae opus deo attribueret. Vnde patet responsio ad dubium negatiua: loquendo de acceptatione illa speciali ad uitam beatificanSic enim nulla creatura acceptatur, siue angelica siue humana, sine gratia gratumfaciente. Rationes uero in contrarium procedunt de complacentia primo moduo dicta, quae se extendit ad uniuersa creata.

¶ Posset moueri dubium, Vtrum Adam creatus esset in gratia. Sed quia simile tractatum est supra de angelis, & eodem modo erit dicendum hic sicut ibi: ideo rescinditur.

¶ Secundo dubitatur contra conclusionem primam: quia non uidetur, quod deus gratiam dedit ei, quem sciebat statim lapsurum: & ita gratiam non fuisse sibi ut ilem: sed potius eiesse in nocumentum, & culpae aggrauationem. similiter cum Adam habuit optima naturalia, & nullam pronitatem ad malum, nec difficultatem ad bonum, si habuisset gratiam, totaliter deo adhaesisset, & in peccatum non cecidisset Solutio: deus in conferendo gratiam non attendit futura peccata: sed praesentem dispositionem, & idoneitatem ad recipiendum gratiam, sicut & modo confert gratiam ei, quem scit casurum: immo quem ab aeterno reprobauit, nec frustra. Nouit enim dominus etiam bonum ex lapsu elicere, & ex eo, quod gratiam confert casuro. In utroque enim commendatur deilargitas, & sapientia: & arguitur hominis ingratitudo, & in¬ iustitia, qui a tauma benefico, & benigno seauertit sine causa. Hoc quoad primum.

¶ Quoad secundum dicitur, quod gratia non necessitathoiem ad bonum: sicut nec habitus acqusitus uirtuosus necessitat hominem ad opus uirtutis, inclinat autem, sed libertatem arbitrij non tollit. Ideo habens gratiam per li. ar. moueri potest, & frequem ter mouetur, praeter gratiae inclinationem: nihilconsiderans de eo, ad quod gratia inclinat. Vnde saepe contingit habentem gratiam non semper actualiter ferri in illud summum bonu, ad quod habet desiderium habituale. Quis enim homo habens charitatem peccaret: si semper actu consideraret, quantum deus amabilis est, & quam nefas est offendere eum. Vnde accipitur salubris regula, quod homo per deuotas meditationes se conuertat frequenter ad dominum, considerando actualiter eius bonitatem: & peccati, inquantum contra tamen bonum est, malitiam, sic. nione numquam peccaret.

¶ Tertio dubitatur. Vtrum homo in statu innocentiae habuit omnes uirtutes & gratias, quas habet post sapsum.

¶ Respondetur loquendo de donis gratiae gratis datae, & comparando statum ad statu, aliqua dona habuit Adam aanm lapsum, quae non habuit ipse, uel aliquis posterior post lapsum, & econuerso. Aliqua dona habuerunt posteri, quae non habuit ipse ante casum. Primupatet de originali iustitia, & de dono, quo potuit non moriSecundum patet de gratia sanitatum operatione uirtutum, & gratia linguarum. Alia enim dona conueniebant illitempori, alia isti. Sed loquendo de gratia gratum faciente, & uirtutibus infusis, illa caedem fuerunt in utroque, statu, quantum ad habitus, non quantum ad actus omnes: quia non fuisset ibi actus fortitudinis in perpessione terribilium, quae ibi non fuisset: nec actus penitentiae; qui consistit in detestatione peccatorum commistorum. Et sic de similibus actibus, quihabent aliquam imperfectionem annexam. Aum autem illae uirtutes ibi habuissent aliquos actus, & quos, uidendum erit in tertio lib. quia eadem quaestio, quae est de actibus eorum in beatitudine.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1