Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO xxxIIII EXPEDITVS depeccato primorum parentum, quo persona cor rumpit naturam, acde peccato originali, quo natura cor rumpit personam: consequenter agit de peccato actua. li, quo persona corrumpit seipsam in xj. distinct. sequentibus usque in finem libri hoc ordine. Nam agit de peccato actuali quantum ad causam originalem, & subiectiuam quidditatem dist. xxxv. actum dist. xxxviij peccandi potentiam dist. xliiij. & ulti. Quaerit in hac dist. xxxiiij. quae sit origo, & causa peccati. Secundo in qua re sit peccatum. Cuius sententia his tribus conclusionibus continetur.
¶ Prima. Primae uoluntatis malae origo fuit bona angeli, & hominis natura: ipsaque uoluntas mala malarum operationum, & sequentium uoluntatum fuit initium, atque causa.
¶ Secunda. Malum, quod est boni corruptio, non potest existere nisi in bona natura ab aliquo bono deficiente.
¶ Tertia conclusio. Tallit de contrarijs dialecticorum regulis, quoniam bonum, & malum sunt simul in eadem natura. Vera est haec conclusio secundum apparentiam: nam bonum essentiale, & malum morale, de quibus hic loquimur, non sunt contraria: licet nomina haec, bonum, malum minus intelligenti appareant contraria.
On this page