Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sicut et in prolem non transeunt proximorum parentum peccata: ita transfusi peccati poena in prole sit leuissima

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem xxxiij. quaeritur. Vtrum sicut & in prolem non transeunt pro ximorum parentum peccata: ita transfusi peccati poena in prole sit leuissima.

¶ In quaestione erunt tres articuli. Primus respicit suppositum. Secundus qua situm. Tertius dubia absoluet. Quantum ad primum est notandum, quod peccatum tra sire in prolem potest intelligi tripliciter secundum sanctum Bonauen. q. i. huius distinctonis. Aut punitione, aut imitatione, aut transfusione. Punitione ita quod proles puniatur pro peccato parentis & hoc uel punitione temporali, uel aeterna. Imitatione, siue exemplo: ut quando ad exemplar peccatorum prioris aliquis in simile peccatum labitur: sic peccatum diaboli transiuit in genus humanum: secundum illud Sap. ij. Inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum, imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Quod additur: quia sic non transit peccatu nisi in eos, quisponte uoluerintimitari. Transfusio ne, quando propter peccatum parentis et proles constituitur debitrix apud deum: quo modo declaratum est de peccato originali.

¶ Isto notabili praemisso est conclusioprinma ad primum articulum. Peccata proximorum parentum imitatione. transeunt in prolem parentum uitia uoluntate propriaiterantem. Patet conclusio: quia frequenter proles imitantur mores parentum: licet non semper nonnunquam enim filij parentum uitia detestantur. Sic Exechias sanctus patris idololatrae Achab opera detestatus, toto corde domino seruiebat: ut habetur. iiij. Reg. xviij. & sequentibus.

¶ Secunda conclusio. Parentum peccata quandoque puniuntur in filijs pena temporali, nunquamtamen perpetua gehennali. Prima pars patet multipliciter ex scri¬ ptura: nam. iij. Regum. xiiij. Ego inducanmalum super domum Hieroboam &c. Et ibi consequenter habetur, quod tota eius posteritas propter peccatum patris fuit consumpta. Similiter habetur de Baasa rege Ifrael. iij. Regum. xvj. Sic & in diluuio, & in Sodomis infantes, & pueriperierunt propter peccata parentum. Sic Dauid punitus fuit in populo pestilentia percusso propter peccatum numerationis populi: & similia multa. Sic enim multa posteris deus praestat beneficia propter parentes bonos, ita parentes maios temporaliter quandoque puniuit in posteris. Secunda pars patet per illud Exechiel. xviij. Anima, quae peccauerit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit niquitatem filij: quod intelligendum est de morte aeterna gehennali. Item ad Gal. vj. Vnusquisque onus suum portabit. Et secundum hanc distinctionem poenae multae scripturae; quae uidentur contrariae, concordantur.

¶ Conclusiotertia. Ectam proximorum parentum non transeunt transfusione in prolem, inducendo culpae reatum. Probatur: nullum peccatum parentum, in quibus filij non constituuntur debitores iustitiae, transit trans fusione in prolem: sed omne peccatum parentum proximorum est huiusmodi: ergo nullum transit &c. Consequentia est in Celarent. Maior probatur: quia peccatum est carentia iustitiae debitae: ergo ut peccatum transfundatur a parente in prolem, requiritur, quod utrumque; habeat proles a parente scilicet carentiam iustitiae, & debitum habendi: hoc est quod proles constituta sit debitrix habendi iustitiam in parente, quod tunc contingit, quando parens accepit iustitiam pro se, & sua prole; & quod parens hanc perdiderit: nam si alterum defuerit, peccatum non contrahitur, nec transfunditur. Nam si proles non esset debitrix iustitiae: aut non careret ea, non esset in ea peccatum: & si suo actu perderet iustitiam, aut sua receptione iustitiae facta fuisset debitrix: iam non esset peccatum trans fusum, aut originale, sed esset pec¬ catum actuale, & personale: sicut peceatum Adae non fuit originale, uel contractum in Adam, sed actuale. Minor probatur: quia in nullis parentibus posterioribus Adam filij constituti sunt debitores iustitiae: igitur. Antecedens patet: quia nulli parentes posteriores Adam acceperunt iustitiam pro se, & prolibus. Nec enim originalem: quia illam non receperunt. Nec gratuitam: quia illam recipit quilibet per sacramentum, uel aliquod pro portionale: sed sacramentum non habet efficaciam, nisi in recipiente: sicut patet de sacramento baptismi, quod est efficacissimum quantum ad remissionem culpe, & infusionem primae gratiae. De hoc dicit Christus. Nist quis renatus fuerit ex aqua &c. quod respicit omnes singulares personas. Similiter de circunsione. Masculus, cuius praeputij caro circuncisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo Gen. xvij. Et ideo gratiam sacramentalem quilibet recipit tantum pro se, & non pro sua posteritate: alioquin si baptixatus non perderet gratiam, & uitam finitet in innocentia baptisma li, filius eius generaretur in gratia, nec egeret regeneratione: quod est contra uerba Christi allegata, sicut si Adam non perdidisset iustitiam originalem, filium genuisset iustum: quia animae eius deus concreasset iustitiam originalem.

¶ Quantum ad secundum articulum, quierit de paena originalis peccati inflicta prolibus ipsum contrahentibus. Notandum secundum sanctum Bonauen. quaest. v. huius distinct. quod de hac materia quantum ad penam ignis, & dolorem sensibilem exteriorem, duplex es opinio. Quidam, n. attendentes rigorem diuinae iustitiae, qua deus hominem pro uno modico peccato mortali, in quo momentanea, uel quasi nullafuit delectatio, cruciat aeternaliter. Dicunt, quod paruuli cremabutur ione materiali, longe tamen minus, quam illi qpeccarunt peccato actuali. Et hoc dicunt sensisse Aug. in ench. cap. xcij. dicentem. Mitissima sane omnium poenaerit eorum, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper ad¬ diderunt. Mitissimam illam uocant poenam non absolute, sed respectu aliorum. Nec in hoc derogatur, ut dicunt diuinae misericordiae: quamuis plus manifestetur in hac paruulorum punitione opus diuinae iustitiae, quam misericordiae proeo, quod minus malum est in tali pena esse, quam omnino non esse. Et hoc dicunt esse conueniens, ut sicut in originali peccato erat carentia debitae iustitiae, & concupiscentia: sic & in pena esset carentia uisiois dei: & afflictio ignis aeterni.

¶ Sed quia uidetur ualde durum illud dicere, quod deus tam aspere agat cum paruulis sic decedentibus, qui omnino uitare non potuerunt nec mortem culpae, nec moo tem naturae: praesertim cum uideamus deum cum impiissimis, & sceleratissimis peccatoribus saepe in ultimis misericor: diter agere: ideo est alia opi. mitior magis concordans pietati dei, & iudicio rationis, quam etiam sequitur Sco. & sanctus Bona, & communiter doc. secundum quam ponentur conclusiones probabiliter sustinendae.

¶ Secundo notandum, quod de dolore interiore, puta tristitia aut pena uermis doctor praefactus sanctus Bonaue. tres opiniones recitat. q. vj. huius dist. dicens: quia de hac quaestione nec expresse loquitur scriptura, nec sancti expresse determinat, ideo doctores theologi hic contraria opinantur. Sunt enim qui uoluerunt dicere, quod paruuli carebunt cognitione, & doiore. Cognitione quidem carebunt exigente iustitia. Dolore carebunt exigente misericordia. Tustitia namque exigit, ut non detur eis posthanc uitam donum aliquod cognitionis, quod in hac uita non habuerunt. Vnde sicut caruerunt cognitione fidei, & omni genere cognitionis intellectiui, qui mortui sunt ante ulum rationis: sic etiam carebunt post hanc uitam omnicognitione. Nec diuturnitate temporis addiscent: sicut nec maiores, qui nihilplus sciunt, quando moriuntur, quam quando nascuntur Et si multo uixerunt tempore misericordia exigit: ut non habeant paenam actualis doloris, cum non habuerunt macu¬ lam culpae actualis: ideo iusto suo iudicio priuat eas omni cognitione, quae posset eis inferre dolorem. Melius,.n. est talia ignorare, quam scire: sscut peccato ri prono ad peccatum, melius est ignora re, quam nosse ea, quae eum inclinant ad peccatu.

¶ Sed quia difficile est intelligere, quod anima separata non habeat usum rationis, & non cognoscat ea, ad quae posset naturaliter attingere: cum ex parte corporis impedimentu non habet. Ideo alijopinantur, quod animae paruulorum habebum cognitione, & dolorem: Scient. nioe se beatitudine (merito originalis peccati) esse priuatos; & propterea dolorem habebunt, & affectiones doloris alternabuntur. Non tame habebunt dolorem uermis: quia non habebunt remorsum, quod perdiderunt illud bonum per propriam negligentiam, & contemptum: & pro tanto dolor eorum erit multo mitior, quam dolor adultorum.

¶ Tertia est opinio, quod animae paruulorum carebunt actuali dolore, & afflictione: non tamen carebunt cognitione. Modum etiam intelligendi subdit dicens. Decedentes n. in solo originali: quasi medium tenentinter habentes cuipam actualem, & gratiam. Et quia status retributionis respondere debet statui uitae praesentis, in tali statu debent animae paruulorum poni, ut quasi medium teneant inter beatos, & aeternis ignibus cruciatos. Quoniam ergo boni carent malo poenae sensus, & cum hoc habent dei uisionem, damnati econtrario sunt in tenebris, & puniuntur paena sensibili: paruuli secundum rectum, ordinem diuinae aequitatis debent communicare in uno cum damnatis, & in alijs cum beatis: sed non possunt comunicare cum beatis in habendo diuinam praesentiam: quia tunc in nullo conmunicarent cum damnatis. Praesentiaenim uisionis dei, non stat cum paena sensibili: ideo cum beatis communicant in hoc, quod carent omni afflictione exteriori. Cum damnatis uero, quod carent uisione dei, & luce corporali. Paruuli ergo se diuino iudicio iusto inter beatos, & simpliciter miseros constitutos nouerunt: & cum ex una par¬ parte consideratio generet desolationem, ex altera consolationem: aequa lance eorum cognitio, & afflictio diuino iudicio librant: ut nec tristitia deijciat; nec laetitia reficiat, & in tali statu perpetuant. Et in hoc mirabiliter ostenditur ordo diuinae: sapientiae: quae cuncta nouit suo loco disponere, & ad sui gloriam ordinare. Nam sicut in beatis potiscime manifestatur misericordia: & in damnatis potissime claret iustitia: sic in istis manifestatur simul iustitia, & misericordia. Et in hoc patet, quod deus non frustra facit animas, quas nouit de corpore ante susceptionem baptismatis egressuras, omnia enim facit deus ad gloriam suam manifestandam. Hanc opinionem reprobat sanctus Bona, & respondet ad questionem, qua quaeritur, quid paruuli faciant, utrum addiscant, uel conferant, uel aliquod aliud opus exerceant dicens. Diuinae iustitiae aequitas, & immutabilitas in eodem statu quantum ad corpus, & quantum ad animam siue quoad cognitiuam, siue quoad effectiuam perpetualiter eos consolidat: ut nec proficiant, nec deficiant, nec laetentur, nec tristent, sed semp sic uniformiter maneant, ut sint materia laudandi diuinum iudicium. Quod sic est aequum, & iustum, ut nullum bonum maneat irremuneratum, & nullum malum maneat impunitum: & perfectissimè teneat medium inter superssuum, & diminutum. Haec sanctus Bonauentu.

¶ His recitatis ponuntur conclusiones pbabiles de utraque poena sensus exteriori, & uermis interiori.

¶ Prima. Damnati pro solo originali, & non pro actuali crimine nullam habebunt poenam sensus in corpore, aut sensu exteriori. Probatur auctoritate magistri in textu. & persuadetur ratione. Iniustum est plus exigere in poena, quam commissum est in cuipa: ergo paruulus, qui nullo actu suo diuinum contempsit imperium, nullum debetur eiaeternale sensibile tormentum. Acerbitas enim sensibilis poenae respondet quantitati delectationi: iuxta illud Apocal. xviij. Quantum glorificauit se, & in delicijs fuit, tantum date illi tor¬ mentum, & luctum. Sed anima paruuli, ante usum rationis defuncti nullam inordinatam delectationem percepit: ergo nec debet sibi in poena acerbitas ignis, uel alterius sensibiliter affligentis.

¶ Secunda conclusio. In damnatis prosola originali culpa nec est poena uermis, nec interior tristitia. Patet conclusio per magistrum. Nullam aliam poenam ignis materialis, uel uermis poriginali sensuri sunt paruuli: nisi quod dei uisione carebunt in perpetuum. Idem persuadetur ratione: quia si paruuli tristarent de amissione beatitudinis: cum non habeant uirtutem patientiae, murmurarent contra deum eos beatitudinepriuantem, & contra diuinam ordinationem: & ita inique, & iniuste. Et sic post egressum a corporae animae paruulorum efficerentur magis iniquae, & iniustae, quam ante egressum contra diuinam dispositionem: Eccl. xj. Lignum in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Ergo cum nullam in ordinatam uolitionem hic uiuentes habuerunt, nullam habebunt in futuro.

¶ Praetorea. si tristant ex carentia btitudinis, cum eausa non expectent, eam hinc desperant: ergo habent grauissima poenam danatorum: quia poena despationis adipiscendae beatitudinis omnium pena rum est grauissima. Consequens autem falsum, & absurdum: cum culpa eorum sit minor omnium culparum damnationem merentium.

¶ Tertia conclusio. Transfusi originalis peccati poena inter caeteras damnatorum poenas est leuissima. Patet conclusio auctoritate Beati Aug. in ench. supra allegata. Probatur etiam ratione: quia minori peccato debetur minor pena: sed inter peccata damnantia minus est peccatum originale, quod non propria uoluntate, & actu committitur. nec proprio contemptu sicut omnia peccata actualia mortalia committuntur. ergo minor ei poena debetur.

¶ Quarta conclusio.

¶ Poena decedentium tantum inoriginali, est diuinae uisionis, fruitionisque carentia, & detentio in loco uili. Primum probatur: quia paruuli in originali decedentes carent gratia spiritussancti, qui est pignus haereditatis aeternae: & ideo priuantur haereditate aeterna, quae consistit in dei uisione, & fruitione. Secundum patet, quia detinentur in limbo puerorum, qui est locus proximus inferno damnatorum: ut determinant doct. dist. xlv. quarti. & ideo est locus uilis. Et detentio secundum Bona. respondet infectioni carnis, quae secundum eum est materiale in peccato originali.

¶ Quantum ad articulum tertium, est primum dubium circa materiam primi articuli. Vtrum in una prole sit tantum unum peccatum originale, an plura. Quod plura uidetur innuere propheta cum dicit psal. I. In iniquitatibus conceptus sum. ubi pluraliter loquitur. Ad hoc dubium respondet, cum peccatum originale quoad formale sit quaedam priuatio: & priuatio dicitur una uel plures propter id, quod priuat. Priuauit autem originale peccatum iustitiam originalem, quae in omnibus hominibus una fuisset specie: & in quolibet indiuiduo una numero: ut patet ex dictis distinct. xxx. q.i. Quia etsi ponerentur plura dona in statu innocentiae ad tranquiliitatem potentiarum pertinentia, puta in singulis sensibus dona singula: illud tamen potissime fuit iustitia originalis, quodinhaese- rat uoluntati: & fuit unum numero in una uoluntate: & unum specie in pluribus uoluntatibus humanis: quia in omnibus habuisset eundem effectum. Pater igitur, quod peccatum originale quantum ad suuformale est unum numero in una prole: & unum specie in omnibus filijs Ade propagationis lege genitis eomodo, quo priuatio dicitur una. Nec impedit, quod Adam pluribus peccatis peccauit secundum Aug. in ench, & tangit magister in litera scilicet peccato gulae, auaritiae; supbiae, homicidij, occidendo animam suam, & posterorum, & furti contrecta do rem alienam cibum scilicet ueritum &c. Siue sic peccasse dicatur perquandam appropriationem: siue pprie actu uno, uel pluribus: tamen non perdidit nisi unam iustitia originalem specie debitam sibi, & posteritati suae, & ideo in posteris est una priuatio illius iustitiae siue sit facta per unum actuale peccatum, siue per plura. Pluralitas enim causarum efficientium non infert pluralitatem effectuum, cum ad unius effectus productionem concurrere possunt plures efficientes causae.

¶ Ex quo sequitur, quod originale peccatum non est magis in una prole, quam in alia quantum ad formale: quia priuatio nonrecipit intensionem, licet possent etiam assignari gradus in priuatione. Secundum, quod aliqua est temporalis: aliqua perpetua: aliqua priuat actum, aliqua actum simul, & potentiam, aliqua simpliciter aliqua secundum quid, & si qua sunt similia. Et secundum hoc una maior dici potest alia. Sed haec nihil faciunt ad propositum: quia in omnibus Adae filijs: est similis priuatio iustitiae originalis omnibus similiter debitae. Sed loquendo de fomite, quia multis ponitur materiale in originali: an fomes sit una qua litas, uelplures: dictum est supra distinxxx. q.ij. Et siqualitas illa tantum, quae est in uoluntate, est materiale in pctooriginali, non illa quae est in carne. Patet iterum: quia tantum una qualitas est in uoluntate una: tantum unum est originale in una prole.

¶ Ad auctoritates uero, quam loquuntur pluraliter de pctooriginali. Dicendum, quod more scripturae frequenter numerus pluralis ponitur pro singulari, & cconuerso: ut ostendit magister in textu.

¶ Secundo dubitatur circa articulum secundum. Nam conclusioprima uidetur directe contradicere beato Augustino, qui in de si. ad pe.c. xxiiij. ita ait. Tirmissime tene, & nullatenus dubites paruulos, qui sine baptismatis sacramento de hoc seculo transeuntes ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos: quia etsi propriae actionis pctamen nullum habuerunt: originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione, & necessitate contraxerunt. Et pmisit in eodem libro. Quisquis in originalis peccati reatu uiuere ita incipit: ut ante finiat uitam, quam ab eius obligatione saluatur si unius diciuel huius horae spatio anima illa uixit in corpore, necesse est eam cum eodem corpore interminabilia gehennae susti: nere supplicia: ubi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est. Ex his ex presse uidetur colligi posse, quod originali peccato non tantum debetur carentia uisionis: sed etiam sensibilis poena ignis.

¶ Ad haec respondet sanctus Bonauen. & posteum Scotus, quod Beatus Augu. in uerbis illis non intendit dicere, quod paruuli sensibiliter crucientur: sed intendit eorum poenam manifestare quantum ad carentiam uisionis dei, & etiam quam tum ad uilitatem loci continentis. Et ualde abundanter exprimit plus dicens, & minus uolens intelligi. Nec sine causa sic loquitur. Hoc etiam facit ad extirpandam illam haeresim, quae dicebat paruulos nulla poena puniri. Vnde sicut in moralibus documentum est, quod uolens ab uno extremorum peruenire ad medium, debet quasi declinare ad alterum extremum, aliquantulum ultra medium: ut docet philosophus. ij. Et hic. Sic & Beatus August. ut illam haeresim extirparet, quae dicebat paruulos ab omni pena immunes, & eam ad medium reduceret, scilicet ad poenam carentiae uisionis, simpliciter asseruit eos cum alijs peccatoribus damnari. Illum autem suum intellectum explanat in ench. ubi dicit penam eorum esse mitissimam: & sic saepesancti extinguentes haereses pullulantes excessiue locuti sunt. Et ideo multum ponderandum est contra quos haereticos sancti locuti sunt, sicut sanctus August. disputans contra Atrium uidetur quasi declinare ad Sabellium: & econuerso.

¶ Vel posset dici, quod uerba Beati August. intelligi debent in sensu diuiso id est disiuctiuo: cum dicitur ignis aeterni supplicio id est illo supplicio, quod est in aeternoigne. In igne autem aeterno est pena damni scilicet carentia uisionis dei, & poenasensus scilicet dolor ex igne: & poena detentionis tanquam in carcere: & hunc sensum habent uerba de rigore logicae: nam supplicio ibi supponit determinate, non distributiue. Non enim dicit omni supplicio ignis: sed supplicio simpliciter aliquo scilicet illo, uel illo. Et hoc clarius innuunt praecedentia sua uerba, ubi dicit. Interminabilia gelennae sustinere supplicia. non determinas quae supplicia: cum multa sint gehennae supplicia.

¶ Et si quis replicaret. Corpora puerorum sunt passibilia: quia non sunt dotata: impassibilitate: sicut caetera corora damnatorum: ergo possunt sensibiliter pati ab igne, & alijs ibi agentibus. Dicendum, quod corpora eorum sunt impassibilia, non tamen ex dote impassibilitatis.

¶ Vnde aliquid non patiab actiuo approximato contingit dupliciter. Aut ex uirture, quam habet in se: aut ex ordinatione diuinae iustitiae. Hoc secundo modo corpora paruulorum sunt imassibilia, non peruirtutem aliquam resistendi agenti sibi communicata. Sed & corpora damnatorum sunt incorruptibilia, non ex uirture sua, sed ordinatione diuinae iustitiae, ne deficiant in poena: sed maneant, ut crucientur in secula seculorum: ut dicitur in Apocal. c. xx. Nam ignis, & caetera agentia in inferno instrumenta sunt diuinae iustitiae: id est secundum regulam eius cruciant: hinc est, quod in eodem igne alius plus aliopunitur scilicet plus, qui magis peccauit, neque ignis ille agit affligendo nifipeccatores actualia peccata habentes. unde si corpus paruuli uolueretur in illo infernali igne, non sentiret poenam: quia deficit materia, in quam agit ille gnis scilicet peccatum actuale: & hoc propter ordinem diuinae iustitiae: sic neque esurient, neque sitient, neque patientur inordinatos motus, & concupiscentias fomitis manentis, quos etiam, dum uixerunt, non senserunt, nec alias patientur ab intra, uel ab extra sensibiliter agente hoc ordine iustitiae dei.

¶ Vltimo dubitatur. Vtrum paruuli habeant cognitionem beatitudinis, qua priuantur: quod si habent, quomodo non tristantur ex carentia eius, quod naturaliter appetunt, maxime cum poena damni scilicet carem tia uisionis dei, est maior omni afflictione sensibili secundum Chrysostomum.

¶ Ad hoc aliter respondet Scotus, aliter sanctus Bonauentum. Scotus dicit: Probabiliter sine asseitione dici potest: quod cum non habeant intellectum impedi tum corpore carnali intantum, quantum intellectus noster impeditr isto corpore: nec etiam erit impedimentum per tormenta, sicut habebunt danati. Poterunt habere naturalem cognitionem rerum de nouo acquisitam: quia hoc non repugnat immobilitati status eorum: sicut nec repugnat immobilitati status beatorum, quod aliquod de nouo sciant, contingens, uel necessarium. Videtur probabile concedere, quod omnium naturaliter cognoscibilium possunt habere cognitionem excellentius, quam aliqui philosophi habuerunt pro statu isto & sic ad aliquam beatitudinem naturalem de deo cognito in uniuersali poterunt attingere. De beatitudine uero in particulari: quia illa est supernaturalis: nec ad eausa cognoscendam potest attingere homo, nisi supnaturaliter eseuetur: potest dici, quod uel illa cognitio particularis beatitudinis eis datur: quia eis esset ad tristitiam, quam habere non demeruerunt, sicut paganus demeruit, ratione cuius haec cognitio sibi cedit in penam grauissimam, quia est cum desperatione habendi.

¶ Vel si paruulihanc cognitionem beatitudinis in particulari habebunt, non tristabuntur: quia erunt contenti de statu suo, scientes ita hoc de se disposuisse deum, nec actu suo demeruisse. Haec Sco.

¶ Vel posset dici: quod licet cognoscant particulariter beatitudinem, qua carent maxime post extremum iudicium, qui omnes relurgentes aderunt, sic & paruuli. Tum ad tristitiam affligentem, qua naturaliter sequitur particularem beatitudinis cognitionem, & carentiam deus nen concurrit: quia hac afflictione puniri non demeruerut.

¶ Et per hoc solutum est, quiad additur in propositione dubij secundum Chryl. Verum. n. est, quod maxima poena est carentia uisionis cum uoluntate contraria, & desperatione non habendi: haec auntlocum no habent in paruulis.

¶ Quod dicit quod naturaliter appetunt beatitudinem: dicitur quod naturalis appetitus non causat tristitiam de eo quod non habetur: sed appetitus electiuus, qui uel non est in huiusmodi paruulis, uel si est: deus suspendit tristitiam uel melius actum appetendi Quaestio unica. Tet sine quo non est tristitia.

¶ Aliter respondetur ad dubium secundum Bonauent. ut patet ex supradictis artic. ij. Et tantum de hac quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1