Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum malum, quod non est ab aliquo efficiente: sit a bono sicut a causa deficienti
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum malum, quod non est ab aliquo efficiente: sit a bono sicut a causa deficienti.
¶ Praemissis notabilibus pro articulo primo inferentur conclusiones pro articulo secundo. cum dubijs particulo iij.
¶ Quoad primum notandum: quod ut recitat sanctus Bon. q. i. huius dist. Circa materiam huius qustionis fuit heresis impijssimi manichaerponentis primam causa mali esse malum, non bonum. Vnde quia homo potest utrumques cilicet bene facere, & peccare, pofuit in homine duas animas, quarum una est a deo bono, quaem sempe cupit bona. Alia a deo malo, quae semper cupit malum: & omnia mala in nobis oriuntur a malo principio, sicut bona abono: & hinc est in nobis continua pugna carnis contra spiritum. Ponit quoque duo principia, siue duos deos, quorum unum est bonum, nihil habens de malo: & aliud malum, nihil habes de bono.
¶ Sed ponere masum esse, quod nihilhabeat de bono, non solum est peruersitas haereticae, sed etiam manifestae caecitatis & stultitia: nam ipsa positio includit in se opposita: & per hoc destruit seipsam: implicat enim, quod illud summum sit, & non sit: quod possit, & non possit: quod sciat, & non sciat: quod sit malum, & non malum: quae sunt manifesta contradictoria respectu eiusdem.
¶ Primum patet, quia si ponitur illud summum malum nihil habens de bono ipsum non habet esse: quia esse, est aliquod bonum, ergo habet esse, quia ponitur: & non habet esse, quia nihil boni habet: est ergo & non est.
¶ Secundum probatur: omnis potentia secundum philosophum est de genenere bonorum: ergo si aliquod est summe malum, nihil habens boni, non habet potentiam, & sic nihil potest: & quia est summum, plus potest, quam quodcunque malum circa summum: sed mala, non summa multa possunt: sicut anima mala hominis secundum eos: ergo eoipso, quod summum multa mala potest, ergo potest, & non potest.
¶ Tertium ostenditur: omnis scientia est de genere bonorum. j. de anima. non sosum scientia bonorum: sed etiam scientia mali: scire enim malum bonum est; ergo summum malum caret notitia boni, & mali: ergo nec seit facere malum nec laedere: sed hoc ipso, quod est sum¬ me malum scit laedere bonum: ergo eoipso quod summum malum est, scit, & neicit bona, & mala.
¶ Quartum probatur: quia summe malum est malum peressentiam: & ita naturale est ei facere malum: & unum quodque dum facit, quod est sibi naturale. bene facit: & quod bene facit, est bonum: ergo non malum, & summe malum.
¶ Item ut arguit Sco. si ponitur primum, & summum malum ex aequo ad primum bonum: hoc est tale, & tantum in malo: quale, & quantum primum bonum in bono: ipsum erit necesse esse, & omnino imparticipatum, & independens: esse autem necesse esse & imparticipatum, & independens: non conuenit nisi perfectissimo: & ita summe malum esse perfectissimum, & ita summum.
¶ Hanc etiam haeresim dementissimam quantum ad duas animas, quas ponit efficaciter reprobat beatus Augu. in lib. de duabus animabus. quem libellum Aug. edidit contra manichaeos, rationibus sumptis ab ipsa culpa peccati, & ab eius opposito scilicet paenitentia fundans ibi duo principia. Primum, quod peccatum est uoluntas retinendi, uel consequendi, quod iustitia uetat: unde liberum est abstinere. Secundum uoluntas est animi motus nullo cogente ad aliquid non admittendum, uel adipiscendum. Si quis. n. has duas diffinitiones uoluntatis, atque peccati ueras esse concedit, totam manichaeorum haeresim breuissimis, & paucissimis, sed plane & inuictissimis munimentis sine cunctatione condemnat. Nam si anima malanon potest bona facere, ut ponit haeresis: & tamen principium est peccati secundum propriam naturam, sequitur quod peccando non peceat: nam agendo secundum propriam naturam, non est sibi liberum abstinere: cogitur. ni. a propria sua natura, ex qua habet malum facere, & non bene facere: ergo sic faciendo non peccat: ergo peccando non peccat. Similiter manifestum est, quod paenite re depeccato bonum, & iustum est etiam possibile homini: nam ipsi manichaei hoc suadent certum etiam est: quod eius est penitere, qui facit malum: ergo idem ipsu, quid fuit principium mali, potest esse principium boni: sed esse principium boni, bonum est: ergo malum est a bono: sic ergo seipsam destruit.
¶ Secundo notandum: quod cum sit malum culpae, & malum poenae, nunc solum loquimur de malo culpae: non n. dubium est malum poenae esse, quid positiuum: & habere causam positiuam etiam ipsum deum: secundum illud Amos. iij. Si erit malum in ciuitate, quod dominus non fecerit, loquitur ibi propheta de malo poenae.
¶ Malum quoque culpaedupliciter potest accipi secundum beatu Bonauem. q. vj. huius dist. Vno modo concretiue: alio abstractiue. Concretiue concernit duo substractum scilicet quod res illa est, quae denominatur a malitia: puta homo malus, uel anima mala, aut actio mala. Et connotatum, hoc est malitia, a qua homo peccator dicitur malus. Alio modo abstractiue ut solum connotatum importat, a quo peccator dicitur malus Et hoc modo malum idem est, quod malitia, & habet se ad Iy malitiosus, sicut peccatum ad Iy peccator.
¶ Verum quod & malitia, & peccatum possunt quandoque accipi pure abstractiue: ut praecise important illud, a quo res aliqua primo denominatur mala, & non rem ipsam denominata. Alio modo ut actum aliquem importat substractiue, quem in se habet peccator: uel quem faciendo dicitur peccator: & connotat illud, a quo dicitur formaliter peccatum: ut actum homicidij dicimus peccatum, & actum intemperantiae: licet actus ille esse posset, & non esse peccatum: non ergo actus homicidij gratia exempli a se denominatur peccatum: sed ab aliquo alio.
¶ Supponitur etiam, quod res quandoque denominatur a re positiua, quam habet ut ab anima rationali rationalis, ab albedine albus; a gratia gratus. Qomque a re aliqua, qua caret. ut caecus a carentia uisus: iniustus a carem tia iustitiae. Et secundum hoc aliquae deno minationes dicuntur positiuae: aliquae priuatiuae, uel negatiuae.
¶ Secundarum uero abstracta non supponunt pro re aliqua: sed important carentiam rei, ut tenebra non supponit pro aliqua re: sed dicit absentiam lucis.
¶ Et propositiones affirmatiuae de talibus abstractis, ut uere sint: accipiendae sunt negatiue, ut si dicimus. Adsunt tenebrae, accipienda est pro illa: non ad est lux. caecitas inest oculod e. oculus caret, seu no habet uisum. Nam de rigore uerborum, omnes affirmatiuae falsae sunt, cuius alterum extremum est terminus non supponens, & ita omnes illae assirmatiuae falsae sunt, in quibus alterum extremum est abstractum priuatiuum, saltem non ampliatiue. Et haec est intentio beati Augustini in lib. de uita beata, in disputatione tertiae dici. c. iij. ubi disputans quid sit miseria, & egestas, ait. Habere egestatem, authabere stultitiam, tase est, ac si locum aliquem, qui lumine caret, dicamus habere tenebras: quod nihil aliud est, quam lumen non habere. Non enim tenebre quasi ueniunt, aut recedunt: sed carere lumine hoc ipsum est iam tenebrosum esse: non enim ueste ac cedente, ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem: quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim uerbum est non habendi: quamobrem, ut quod uolo, explicem, sicut possum: ita dicitur habere egestatem: quasi dicatur, habet non haberae. Haec Aug. Idem super Gen. adlite ram super illo. Et tenebrae erant super faciem abissi, ait. Reuera, qui diligenter considerat, quid sunt tenebrae: nihil aliud inuenit, quam lucis absentiam: ita ergo dictum est. Tenebrae erant super faciem abissi, ac si dictum esset, Non erat lux super abissum. Omnes ergo locutiones, & auctoritates significantes priuationem esse in rebus quibuscunque; non sunt accipiendae in sua proprietate: sed ad sensum, quem auctoritates habebant, quae non intendebant aliquam entitatem esse in rebus priuationis: sed magis non inesse, quae inesse debebant: & ideo cum malum aliquid dicitur esse in re al qua non aliud significatur, nisi quod aliquod bonum non habet, quod habere deberet: & ita omnes affirmatiuae in negatiuas sunt resoluendae. Haec Grego. de arim. in distin. praesenti. Similia habentur in de ciui. dei lib. xj. c. x. de tenebra. Item lib. xiiij. c. xj. de malo. Item lib. xj. c. xxij. de malo uide ibi.
¶ Supponitur ult. sequent. dist. probandum, quod malum pure abstractiue seu peccatum, non est ens aliquod: sed priuatio boni: ut dist. sequenti patet.
¶ Quantum ad secundum articulum, est prima conclusio. Accipiendo malum concretiue, aut abstractiue non pure secundo modo dicto: ut importat rem aliquam substractiue: omne malum est a causa positiua efficiente. Probatur: quia omnis res positiua, quae non est creator, habet causam positiuam efficientem: cum nihil creatum sit a se, uel ex se. Nec potest esse a nihilo: quia a nihilo nihil sit: ergo est ab aliquo existente. Et ita a causa positiua efficiente. Sed omne malum dicto modo acceptum est res positiua: quia peccator uel actus peccandi interior, uel exterior aut habitus & non creator: ergo omne peccatum habet causam positiuam efficientem. Cosequentia nota: & praemissae probatae sunt.
¶ Corollarium: omne malum hoc modo acceptum est a causa bona efficiente. Patet: quia tale malum est a causa positiua: & omne ens positiuum est bonum: cum nihil sit simpliciter malum: ut probatum est prioriar ticulo contra manichaeos.
¶ Secunda conclusio. Malum acceptum pure abstractiue secundum sermonis proprietatem, non habet causam positiuam, neque efsicientem, neque deficientem. Probatur: que sic accipiendo malum, malum nihil est Eius autem, quid nihil est, non est causa efficiens, neque causa alia: de termino, nio non supponente nihil affirmari potest. Item omne efficiens facit aliquid esse, & aliquam entitatem: nec proprie dicitur factum, quam nihil est. Vnde vij. metaphydicit philosophus: quod omnia, quae siunt, ab aliquo siunt, & ex aliquo, & aliquid. Cuius dictum quantum ad primam, & ultimam eius particulam utique; uerum est: licet non quoad secundam, propter creatio nem, qua aliquid sit non ex aliquo. Et confirmatur per beatum Aug. super Gen. ad literam dicentem. Non no. deum tenebras fecisse dictum est in illa scilicet scriptura Gen. qua uniuersorum creatio prima refertur: quoniam spens ipsas deus fecit: id est res habentes species non priuationes, quae ad nihilum pertinent. unde ab artifice deo facta sunt omnia. Et paulo post. species, naturasque ipsas, & deus facit, & ordinat. Item in responsione prima Hipponem. circa medium. Mors, inqt, priuatio uitae est, non tantum habens non essentiam: & ideo deus eius auctor ee dici non potest. Quicquid. no. deum fecisse dicimus, habet essentiam id est species est: essentia, n. dicitur ab eo, quid est.
¶ Tertia conclusio. Malum habens causam efficientem proprie quantum ad significatum suum substractiuu, & materiale, habet causam deficientem improprie quantum ad priuationem boni, quae est significatum suum formale. Prima pars patet ex conclusione prima. Secunda pbatur auctoritate beati Aug. lib. xij. de ciui. dei c. vij. sic dicentis. Nemo quaerat efficientem causam malae uoluntatis: non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa scilicet uoluntas mala effectioest, sed defectio. Deficere namque ab eo, quod summum est ad id, quod minus est: hoc est incipere habere uoluntatem malam. Causas porro defectionum istarum: cum efficientes non sint, sed deficientes, uelle inuenite tale est. ac si quisquam uelit uidere tenebras, & audire filentium. Et in fine capituli. In quantum deficiunt, male faciunt, & quid faciunt nisi uana, quaecausas habent deficientes. Et in principio c. ix. Nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur deus, cuius etiam defectionis causa deficit. Ex quibus uerbis, & praecedentibus, & sequentibus satis innuit beatus Aug. quod malum quantum ad rationem formalem mali, sicut nihil est, quia priuatio boni sic non habet causa efficientem, sed deficientem. Hoc est non habet causam, per quam sit aliquidSed quia deficit causa ipsum quoque deficit: hoc est quia bonum non est: malum esse dicitur id est priuatio boni.
¶ Et ideo dictum est notanter in conclusione improprie: nam causa dupliciter ac¬ cipiturscilicet proprie & improprie. Primo accipitur proprie pro illo, adcuius esse sequitur aliud: quo scilicet positoaliud ponitur: & eo non posito, noponeretur ad bonum intellectum supra. q.ij. dist. j. huius lib. positum. & sic malum quantum ad formale non habet causam deficientem. Alio modo accipitur improprie propositione aliqua habente aliquam prioritatem ad aliam secundum consequentiam, Sic antecedens, quamdo peripsum cognoscimus ueritatem consequentis: dicitur causa consequentis: sic dicimus Petrum non moueri esse causam manendi in eodem loco, & ignem non approximari passo esse causa non calefaciendi: quia ex hoc, quod cognoscimus Petrum non moueri, cognoscimus eum manere in eodem loco. Et si co gnoscimus calefaciens non esse approximatum calefactibili, cognoscimus non fieri calefactionem. Et illo modo priuatio habet causam deficientem: quia ex propositione exprimente defectum, seu absentiam aliquorum, sequitur propositio importans priuationem aliorum: ut in proposito bene sequitur. Voluntas in tali actu non conuertit se ad honum inconmutabile, cum debeat: ergo non est rectitudo debita in tali actu. Et sic priuatio illa rectitudinis debitae inesse habet causam defectiuam: quia ueritas illius propositionis priuationem huiusmodi significantis, sequitur ad aliam propostionem significantem defectum alicuius: quod sinon deficeret, propositio illa uera non esset.
¶ Quantu ad articulum tertium est dubium primum. Vtrum malum sit a bono secundum intentionem uel praeter intentionem. Respondetur secundum lanctum Bona. Possumus loqui de malo quantum ad substractum, uel materiale, uel quantum ad formale. Quantum ad materiale significatum id est rem illa siue actum, qui denominatur malus, qualis est actus intemperantiae siue furti, contingit malum intendere, & tanquam finem, & tanquam medium ad finem. Sic aliquis finaliter intendere potest actum intemperantiae tanquam delectabile: ut potest intendere furtum, tanquam utile, ut possit uoluptuo¬ se uiuere: & mendacium, ut possit uanelaudari.
¶ Quantum uero ad formale, potest dupliciter accipi: aut ita, quod intendat hoc uoluntas sub ratione malisim. pliciter, & mali sibi. Sic nullus potest intendere malum: quia sub illa ratione non est appetibile. bonum. n. est, quod omnia appetunt. j. Et hico. Et beatus Dion. Nemo operatur ad malum respiciens: nihil ergo intenditura uoluntate nisi tantum bonum simpliciter, uelbonum sibi. Aliter potest accipi, ut intendat aliquod malum simpliciter: sed bonum sibi, sic malum potest fieri, & sit quandoque ex intentione: licet non nisi a malitiosis. Sunt. n. quaedam, quae habent malitiam inseparabiliter conunctam. Et qui talia intendunt, perconsequens intendunt id, quod est eis in separabiliter coniunctum.
¶ Verum uidetur aliter dici posse: quod etiam malitiosis licet placeat defectus circunstantiae propter quem actus uolitus est malus: non tamen sub ratione mali: quia non placet eis priuatio, & defectio circunstantiae ut debite nesse. Nemo enim, quam operatur aliquid cum carentia circunstantiae, quam uult non inesse, uult se esse debitorem illius circunstantiae. In hoc enim quod uult non inesse illam circunstantia, non uult se esse debi torem. Si quidem nemo uult se esse debitorem rei eius, quam non uult: sic ergo nemo intendit malitiam, inquantum est malitia, & itanemo intendit malum. Haec enim de rigore uerborum est falsa propter appellationem rationis huius termini malum. Et secundum hoc intelligitur illud Diony. de diuinis nominibus Malum est praeterintentionem, naturam, & causam. Contingit enim malum praeterintentionem, & naturam id est appetitum rationalem, & naturalem: quia nullus appetitus fertur in ipsum sub ratione mali: nec ipsa priuatio, quem est ratio mali, habet causam proprie: ut iam dictum est.
¶ Secundum dubium: utrum concedendum sit, quod malum sit in bono sibi opposito: secundum illud beati Augu. in Ench. c. xiij. ubi dicit regulam dialecticorum deficere, cum inquit. Bona, & mala nullus ambigit esse contraria, non solum simul esse possunt: sed etiam mala omnino sine bonis: & nisi in bonis esse non possunt: quamuis bona sine malis esse possunt.
¶ Ad dubium dicitur secundum distinctionem praemissam, quod malum quantum ad materiale suum, non est in bono id est in natura bona sibi opposita secundum rationem boni, & mali: quae secundum idem sunt opposita. Et in hoc deficit regula dialecticorum ista, quod contraria no possunt esse simul. Deficit, non, quod sit falsa: sed deficit id est non se extendit ad huiusmodi contraria. Intelligendo autem per malum priuationem, quam formaliter importat: tumc priuatio in nullo est neque in bono, neque in malo; cum simpliciter nihilsit. Pet illas aut affirmatiuas intelligi debent negatiuae secundum regulam beati Aug. supra positam. Malum est in bono id est bono aliquo caret bonum, quam habere deberet caret. i tale non habet.
¶ Vel sic malum concretiue non est nisi in bono: hoc est de nullo praęedicatur, nisi de subjecto supponente pro aliquo bono secundum naturam. Et si nihil tale bonum esset secundum naturam, nihil posset esse malum, hoc est de nullo prodicaret malum. Sed malum abstractiue acceptum put est priuatio boni debiti: de nullo affirmatiue praedicatur: quia cum priuatio non dicit esse: sed non esse, nec est aliquid, nec est in aliquo, phoc patet responsio ad dubium: nam malum esse in bono concretiue uerum est: non abstractiue: sicut caecus, & priuatum uisu de aliquo scilicet de homine praedicatur: caecitas autem de nullo.
¶ Et per idem patet responsio ad dubium, quo quaeritur: an malum sit in bono tanquam habitus, uel tanquam pura priuatio: nam aliquod malum concretiue sicut uitium est habitus inhaerens animequae est natura bona scilicet capiendo malum abstractiue prout est pura priuatio; non est habitus. Dicitur autem priuatio esse in bono: quia bonum aliquod priuatur bono inesse debito: sed illa secundum rigorem uerborum falsa est. in bono est priuatio mali: sed concedit, ut saepe dictum est pr illa: bonum est priuatum id est no hent bonum, quid habere deberet. Tantum de illa quaestione.
On this page