Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO RxxV IN distinctioe. xxxv. agit de peccato quam tum ad eius quidditatem. Primo secundum opi. unam. Secundo secundum aliam opi dist. xxxvij. Et primo de quidditate peccati in dist. praesenti. deinde in comparatione ad aliud distin. xxxvj. In hac ergo dist. praemittit diffinitionem peccati, deinde inquirit secundum diffinitiones praemissas, ad quae extendat se ratio peccati. Et colligitur sententia textus in tribus subiectis conclusionibus.
¶ Prima Tres sunt diffinitiones peccati, ex quibus de ipso ortae sunt diuersae opiniones. Harum prima est beati Augu. lib. xxij. contra Paustum. Peccatum est dictum, factum, uel concupitum contra legem dei. Secunda est eiusdem in lib. de duabus animabus. Peccatum est uoluntas retinendi, uel consequendi, quod iustitia uetat. Tertia est beati Amb. in lib. de paradiso. Peccatum est priuatio legis diuinae, & caelestium inobedientia praeceptorum.
¶ Secunda conclusio. Ex peccato cogitationis, quod in uoluntate consistit, tamquam ex arbore mala procedunt locutiones prauae: & opera quae & ipsa recte dicuntur peccata. Tertia conclusio. Voluntas mala, & actus exteriores inquantum sunt, sunt boni: inquam tum mali, sunt peccata & uitiosi. Has late prosequitur textus.
On this page