Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISCTINTIO xxxVIII. GIT de peccato actuali quantum ad eius quidditatem. consequenter in distinvj. sequenti. agit de eodem quantum ad actum interiorem, & exteriorem. Et primo quantum ad actum interiorem: secundo quantum ad exteriorem distin. xl.

¶ Circa primum inqurit prauitatem in actu interiori uoluntatis. Secundo causam inuestigat, cur magis peccati prauitas consistit in actu uoluntatis, quam intellectus, uel memoriae distinct. xxxix.

¶ Colligitur autem sententia huius distin. in conclusionibus. tribus.

¶ Prima. Ex fine bono, qui deus est, charitas, & beatitudo, cognoscitur bonae uoluntatis rectitudo.

¶ Secunda conclusio. Omnes bonae uoluntates unum habent finem principalem, & ultimum: licet finem alium, atque alium habeant immediatum.

¶ Tertia conclusioQuamuis finis distinguitur a uoluntate; utrumque tamen quandoque; significatur intentionis nomine. Has latius pro sequitur magister in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum