Praeambulum
Praeambulum
DISTINTIO xxxIx. IN hac distinctione xxxix. post inuestiga tam actus interioris prauitatem, causanquaerit magister, cur prauitas plus uoluntati, & actibus eius attribuitur, quam alij potentiae: aut actui eius.
¶ Prima, quod uoluntas inquantum est hona, est natura; sed inquantum inordinata: peccatum, est & mala.
¶ Secunda conclusio. Solius uoluntatis actus inordinatus peccatum est, & malus: licet in aliarum potentiarum actibus etiam contingat abusus.
¶ Tertia conclusio: secundum pobabilem sniam superior scintilla rationis id est synteresis, quae semper malum odit, & delectatur in bonis: alia est a motu mentis, quo mens relicta superiori lege se subijcit peccatis oblectata in eis.
¶ Tamen pro intellectu primarum duarum conclusionum hoc annectendum est: quod ideo uoluntas eliciendo actum in ordinate mala est cum actu suo, & non alia potentia: quia sola uoluntas, quamuis sit bona natura, est tamen libera in eliciendo actum suum, habens in sua potestate elicere secundum regulam rationis, cuise conformare tenetur: uel difformiter regulae suae: ideo dum libere recedit a re gula rationis imputatur sibi ad culpan: secus de alijs potentijs, que non sunt liberae: sed omnes actus suos producunt necessitate naturali: nec tenentur se conformare alicui regulae: quia caetere potentiae non habent actum suum in sua potestate, quo uoluntas: ideo non imputatur eis peccatum: non enim intellectus intelligendo malum peccat: nec memoria rememorando malum: licet aliarum potemn tiarum actibus uoluntas abuti posset.
On this page