Text List

Praeambulum

Praeambulum

DTSTINCTIO XL VIT de prauitate peccati quantum ad actum uoluntatis interiorem: consequenter in quatuor distinctionibus sequendtibus agit de eadem quantum ad actum exteriorem. Et primo de peccatis in generali. Secundo de quodam peccato scilicet in spiritum sanctum in speciali distinctione xliuij. seu penultima.

¶ Circa primum primo agit de peccato actus exterioris quantum ad finis intentionem. Secundo quantum ad principium mouens fidem scilicet & uoluntatem, distinctione xli. Tertio quantum ad eius uariam distinctionem, dist. xlii. Sententia huius distinctionis in sequentibus tribus conclusionibus colligitur.

¶ Prima conclusio. Licet omnes actus inquantum natura quidam sint boni, quidam tamen simpliciter non boni, sed mali sunt dicendi.

¶ Secunda conclusio. Nullus actus bonus esse potert, si non caum bonam, & finem bonum habuerit.

¶ Tertia conclusio. Quaedam constat esse peccata, que nulla bona intentione sunt facienda. Has in textu magister multipliciter deducit.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum