Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ex sola intentione finis attendatur bonitas operis

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum ex sola intentione finis attendatur bonitas operis.

¶ Positis nota pilibus, ac conclusionibus pro articulis primo, & secundo, mouebuntur dubia, & soluentur per articulum tertium.

¶ Quantum ad primum supponitur numc ex dictis in tertio dist. xxiji. q. i. quod opus bonum moraliter, est opus elicitum, aut imperatum conformiter ad dictam en rectae id est incuspabilis rationis. Et quoniam multa dictat ratio recta debere conuenire actui, ut sit rectus, ex pluribus depen¬ det eius ratio bonitatis.

¶ Nam prima ratio bonitatis eius, est conuententia eius ad efficiens: puta quia est ab efficiente libero. Commune enim est tam actui uirtuoso, quam uitioso, quod libere eliciantur, seu producantur: neque enim actus est laudabilis, neque uituperabilis, nisi sit alibera uoluntate. In inuoluntarijs enim neque laudamur, neque uituperamur. iij. Et hicorum. Secundo requiritur conuenientia actus ad obiectum: quiad si est conueniens secundum dictamen rationis id est tale quale recta ratio dictat, actus dicitur bonus ex genere: quia est adhuc indifferens ad reliqua ad bonitatem actus requisita: sicut genus indifferens est ad differentias ipsum diuidentes. i. indifferenter de quolibet peccato. Et intelligendum est de obiecto primario; siue principali non de secundariis: quia etiam circumstantiae sunt obiecta secundaria saltem respectu actus interioris eliciti: ut in tertio quaest. j. distinct. xxiiij. dicitur. Requiritur deinde conuententia actus ad circumstantias, siue obiecta secundaria, quoru principalis est finis: ut scilicetille finis intendatur, quem ratio recta dictat esse intendendum. Nec tamen finis sufficit: sed requiritur etiam ciscumstantia formae id est modi: ut fiat quomodo fieri debere ratio recta dictat. Dein de sequuntur circunistantiae magis extrinsecae: puta loci, & temporis &c. Illa satis parent ex Eithic. & declarabuntur in tertio, ubi tractari solet de uirturibus.

¶ Secundo notandum, quod nomen intentio apud sanctos dupliciter accipitur ut uult sanctus Bonauent. q. j. huius dist. Vno modo intentio dicit uolitionem finis simpliciter. Alio modo dicit uolitionem finis, ad quem aliqud medium odinatur & ita supponit uod uolitione finis: & connotat medium, seu aliquid in ipsum ordinatum.

¶ Et secundum hoc dupliciter attenditur bonitas intentionis. Vno modo dicitur intentio bona tantum ratione finis, quia est uolitio talis finis, quem recta ratio dictat uolendum, non curando de medijs, sic omnis uolitio honestatis, pacis dilectio¬ dis dei, & proximi propter se, dicitur intentio bona.

¶ Secundo modo dicitur intentio bona non tantum ratione sub stracti, sed etiam ratione connotati: hoc est non tantum ratione eius, quod uolitur propter se, sed etiam ratione mediorum, quae ordinantur in sic uolitum. Et sic dicitur intentio bona, in quo est bona, & perfecta ordinatio operis ad finem intentum bonum: & ita ad bonitatem intentionis requiritur utrumque; & bonitas finis, & recta ordinatio uediorum ad finem. Haec nio. duo necessario requiruntur ad hoc, quod oculus sit simplex: sicut dicit beatus Bern. ad Eugenium scilicet quod ueritas sit in electione, & charitas in intentione: hoc est dicere, quod tunc est oculus mentis simplex, siue intentio bona: quando hoc amat finaliter, quod est amandu: & eligit, quod est eligendum. Et hoc modo simpliciter uerum est, si oculus est simplex, totum corpus lucidum erit: quia intentione existe te hoc modo bona, opus est bonum. Haec de articulo primo.

¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima Accipiendo intentionem primo modo, ad bonitatem operis non sufficit bonitas intentionis. Probatur conclusio: quia ad bonitatem operis requiritur conueniem tia obiecti, & integritas omnium circumstantiarum, quas recta ratio adesse debere dictat actui. Sicut econuerso, ad malitia sufficit defectus alicuius horum, quae recta ratio dictat adesse debere: sed stat intentionem finis esse bonam: & tamen deficere uel obiectum debitum, uel alias circumstantias unam uel plures: ergo stat intentionem esse bonam, & opus esse malum. Consequentia manifesta. Et maior patet: quia bonum est ex causa integra, malum autem omnifariam. ut dicit Diony. & consonat Philosophus. ij. Ethicorum. Minor probatur: quia siquis furat diuiti, ut subueniat pauperi: intentio quidem bona est: quia finis scilicet subuenire pauperi bonus est: & tamen deficiunt ibi rectitudo obiecti: quia dat de non suo, & modi, & circumstantiarum caeterarum: & sicde multis alijs. Vt si quis mentitur, ut liberet innocen¬ tem, aut interficit persequentem non interuentente legitimae auctoritatis potestate, in quibus finis bonus est: clectio autem contra dictamen rationis mala.

¶ Corollarium, quod bonitas finis non excusat male eligentem. Patet per illud apostoli ad Rom. iij. condemnantis dicentes. Paciamus mala, ut eueniant bona.

¶ Secunda conclusio. Ad malitiam operis sufficit malitia intentionis. Probatur ex probatione primae conclusionis: nam ad hoc, ut opus aliquod sit malum, sufficit defectus uniuscuiusque requisitorum ad operis bonitatem: sed ad operis bonitatem requiritur bonitas intentionis: ut patet ex notabili secundo. ergo eius defectus sufficit ad malitiam operis: sed ubicunque est intentio mala, deficit intentio bona: quia contraria simul stare non possunt: & per consequens intentio mala sufficit ad malitiam operis. Non tamen requiritur sem per intentio mala: quia potest operatio esse mala intentione existente bona propter defectum alterius circunistantiae.

¶ Tertia conclusio. Bonitas intentionis dicta secundo modo sufficit, & requiritur. ut bona sit operatio. Probatur: quia ista bonitas includit integritatem omnium requisitorum: quia finis, & mediorum Talis autem integritas requiritur, & sufficit ad bonitatem cuiuslibet operis, ut dictum est. ergo conclusio uera. Et de intentione bona illo modo accepta, intelligendae sunt auctoritates sanctorum innuentium, quod ex intentione dicitur opus bonum, uel malum, ut illa Ambr. Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Et illa saluatoris. Non potest arbor bona fructus malos facere. ubi secundum Ambro. per affectum, & arborem bonam secundum saluatorem intelligitur intentio bona secundo modo c dicta.

¶ Quantum ad tertium articulum est primum dubium. Vtrum quantitas boni ope c ris comensuretur quantitati bonae inten d tionis. quod est quaerere. Vtrum opus bonum sit tantum bonum, quanta est bonitas intentionis.

¶ Respondet hic sanctus.t Bonauem. per distinctionem intentionist similem ei, quae dicta est in primo articulo scilicet quod quantitas intentionis potest dupliciter attendi. Aut ratione actus intendendi: aut ratione obiecti intenti, quod est finis tantum, & conformiter tantu, & quantum possunt accipi nominaliter: & sic respiciunt intentum: uel aduerbialiter: tunc respiciunt actum intendendi. Primo modo quantitas operis non conmensuratur quantitati intentionis, quam tum ad bonitatem, & malitiam: quia opus exterius factum non semper commensuratur ei, quod intentio intendit id est fini. Erequenter. n. homo intendit facere magnum bonum, & facit paruum, quia modicausa habet charitatem: sic etiam in malis Non semper qui intendit parum peccare, parum peccat: licet quintendat multum peccre, multum peccet: etsi actus sit modicus. Secundo aut modo accipiendo sic quantitas operis attenditur ex quantitate intentionis, quantum ad bonitatem, & malitiam: quia quantus est actus intendendi in bonitate, & malitia intensus ex omnibus circumstantiis, tantus est actus exterior bonus, aut malus. Omne. no. meritum, & de meritum actus exterioris reducitur ad actum uoluntatis interiorem: & ideo secundum intentionem bonitatis actus interioris mensuratur bonitas actus exterioris. Sic de malitia.

¶ Secundo dubitatur. Vtrum intentio bona absque opere exteriori sufficiat ad merendum uitam aeterna. Rndetur sanctus Bonauen. qeiij. huius dist. distinguendo: quia aut habens bonam intentionem habet facultatem bando operandi, aut non. Sinon habet facultatem, cum nemo obligatur ad impossibile: sola plenitudo uoluntatis, internae sufficit ad meritum sine opere exteriori. Si aut adsifacultas, & offert se opportunitas, intentio non potest ad meritum sufficere absque exteriori operatione. Cuius ratio est triplex scilicet diuini mandati obligatio, uirtutis perfectio, & bonitatis plenitudo. Diuini mandati obligatio: quia mandata non solum obligant ad uolendum, sed etiam ad faciendum: & ideo qui non implet mandatum, cum possit, & adsit opportunitas, potius meretur iram, quaum gratiam. Virtutis perfectio; quia uirtus est ultimum potentiae: & ideo eseuat potentiam ad aliquod magnum, in quod potest potentia, & ad arduum. Potem tiae autem animae ordinantur ad opera etiam exteriora: ideo uirtus non est perfecta, nec ultimum potentiae: nisi extendat se ad opera exteriora ultra, quae non sunt alia (& ita sunt ultima, in quae potest potentia) dum adest facultas, & operandi opportunitas. Extendit se ergo uirtus ad opera exteriora, si fuerit perfecta uoluntatis plenitudo: quia non est plenanec efficax uoluntas: nisi ponat in esse ctu, quod potest: alias dicitur semiplena, & pigra: sicut piger uult, & non uult: sicut qui appetitscire, & non laborat instudio, uult scientiam imperfecte: quiuero uult scientiam perfecte, & efficaciter haec operatur, & nihil negligit requisitum ad scientiae acquisitionem: quia ergo dum adest facultas, & se ofsert opportunitas absque operibus exterioribus non est mandatorum dei impletio: nec uirtutis perfecta ratio: nec uoluntatis plenitudo: & absque his non est sufficientia meriti. Hinc est, quod ad meritum uitae aeternae, non sufficit bonitas intentionis absque bonitate operis exterioris. Haec lanctus Bonaue. Quae intelligenda sunt, dum & quando recta ratio dictat sic esse operam dum aliqua operatione exteriori, & secundum hoc intelligendae sunt auctoritates sanctorum, quorum aliquae uidentur sona re, quasi sola uoluntas sufficiat: quae intelligendae sunt, dum deest facultas: aut non est operandi opportunitas. Aliae quod non sufficit uoluntas sine operibus, que uerae sunt, dum adest facultas, & opportunitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1