Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xxxxI. VIT de peccato actus exterioris quam tum ad intentionem finis: agit consequem ter de eisdem quantum ad principium fidei, & uoluntatis: inuestigans an omne opus, quod non est ex fide sit peccatum: an etiam omne peccatum sit uoluntarium. Colligitur autem sententia textus in tribus conclusionibus, quae sequuntur.

¶ Prima conclusio. Quamuis quorundam opinio omnem actum non ex fide & charitate procedentem peccatum esse astruat: aliorum tamen sententia quosdam infidelium actus bonus fore, non autem meritorios: probabiliter affirmat.

¶ Secunda conclusio. Nullum est peccatum, quod non sit modo quodam uoluntarium.

¶ Tertia conclusio. Cum uoluntas mala peccatum sit mortale, constat uoluntatem ipsam mortale peccatum esse. Declaratio patet in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum