Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xxxxII N hac distinctione xlij. agit de peccato actuali quantum ad uariam eius distinctionem, tam actus exterioris ab interiori, quam utrorumque in diuersas species, & membra. Et sumatur sententia textus in tribus conclusionibus, quarum prima.

¶ Quamuis uoluntas actus & actio exterior in eodem, & respectu eiusdem sint res duae numero distinctae: unum tamen sunt peccatum diuersis mandatis prohibitae.

¶ Secunda: Transeunte actu peccati interiori, & exteriori ab anima, manet ipsa reatu poenae obligata:

¶ Tertia conclusio. Variae sunt distinctiones peccatorum, quorum superbia, seu cupiditas radix est, & initium omnium malorum.

¶ Ponit autem magister sextuplicem peccati diuisionem: quibus praemisit supra dist. xxx. aliam. Accipiuntur autem illae peccatorum distinctiones penes aliam, & aliam peccati comparationem, siue considerationem. Nam si peccatum consideratur in ordine ad causam: tunc diuiditur in originale, & actuale. Ad poenamn: & sic diuiditur in mortale, & ueniale. Ad motiuum: & sic diuiditur in peccatum ex amore, & peccatum ex timore. Ad actum substractum: & sic diuiditur in peccatum cogitationis, oris, operis, & additur consuetudinis. Ad obiectum, contra quod peccatur: & sic diuiditur in peccatum in deum, seipsum, & proximum. Ad mandatum, cui opponitur: & sic diuiditur in peccatum, & delictum: i. in peccatum conmissionis, & omissionis. Ad uitia. a quibus oritur: & sic diuiditur in septem uitia capitalia. Sunt tamen & aliaediuisiones ad illas reducibiles, quas magister non ponit: quaere in sancto Bonauem. in dubijs literalibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum