Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum actus exterior, qui a uoluntate imperatur, habet bonitatem uel malitiam propriam, propter quam magis, quam solus interior uoluntati imputatur

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum actus exterior, qui a uoluntate imperatur, habet bonitatem uel malitiam propriam, propter quam magis, quam solus interior uoluntati imputatur.

¶ Praemissis notabilibus respondebitur ad q. subditis dubiorum solutionibus.

¶ Quantum ad primum notandum, quaestic non quaerit de bonitate naturali actus interioris, & exterioris: quia cum mani festum est, quod realiter differunt actus interior uoluntatis elicitus, & actus exterior imperatus: bonitas, quae consequitur sub stantia actus est est alia actus interioris, & alia exterioris. Haec namque bonitas naturalis conuenit actui scum se, non in ordine ad alium: nec distinguitur a substa tia actus, hac enim bonitate actus exterior est bonus circumscripto omni actu interiori uoluntatis: nam omnis actus exterior potest elici a phrenetico, a furioso, qui tamen pro tunc non habet liberum usum uoluntatis: intelligitur ergo quaestio de bonitate, & malitia morati, & etiam meritoria.

¶ Neque intelligitur. q. de actu exteriori, & interiori indiuersis suppositis, sed in eodem supposito: nec pro diuersis temporibus, sed pro eodem tempore. Non enim quaerit de actu uoluntatis, quouult actum aliquem: nec tamen procedit ad opus, cum possit qui est actus remissus, & inefficax: nec de actu uoluntatis respectu eiusdem, qui non procedit: sed procederet si posiet, qui est uelle efficax, quantum est ex parte sui: quia ibi sunt duo actus interiores, & nullus exterior: sed intelligitur de actu interiori, & exteriori sibi coniuncto: ut sit sensus. Quando actus interior elicitur a uoluntate: & actus exterior conformiter producitur. Vtrum tunc actus exterior habeat propriam bonitatem: hoc est aliquid recipiat, uel acquirat praeter actum elicitum.

¶ Potest etiam sic intelligi. Vtrumplus imputetur uoluntati actus uolendi, quem sequitur actus exterior, quam actus noledi, quem non sequit actus exterior propter aliquod impedimentum: posito quod actus interiores sint quantum ad omnia alia aequales: quod est dictu. Vtrum peccans actu interiori, & exteriori plus peccat, quam quipeccat solo actu interiori caeteris pari¬ bus: & ille secundus sensus dependet ex priori. Si enim actus exterior non habet propriam bonitatem, non plus peccat uoluntas cum exteriori, qua sine: & potest hoc plus peccare intelligi extensiue, uel intensiue.

¶ Secundo notandum, quod de hac qu. sunt uariae opiniones. Nam Sco. in quodli. xviij. tenet partem affirmatiuam: scilicet, quod actus exterior, uel imperatus habet bonitatem moralem propriam aliam, quam actus interior elicitus.

¶ Probat primo: quae distinctis praeceptis negatiuis prohibentur, habent propriam, & distinctam rationem illiciti: sic est de actu interiori, & exteriori: quia fornicatio; & furtum actus prohibentur. vj. &. vij. praeceptis. actus interior prohibetur. ix. &. x.

¶ Secundo Aug. xiij. de tri. c. v. Mala uoluntate quilibet miser efficitur, miser id est peccator. Sed miserior potestate, qua desiderium malae uoluntatis adimpletur. Profecto quamuis & sic male uolendo miser esset: minus tamen esset, si nihil eorum, quae perperam uoluisset, habere potuisset: hoc autem non potest intelligi de miseria poene: sed culpae.

¶ Item bonitas actus moralis est ex integritate eorum, quae secundum rectam rationem operantis dicuntur debere conuenire ipsi actui. Ex autem alia integritas eorum, quae secundum dictamen rectae rationis debent conuentre actui interiori, & eorum, quae actui exteriori. Igitur alia bonitas moralis, alia malitia: & hoc siue priuatione tantum: quia alia carem tia eorum, quae debent conuenite, siue contrarie: quia alia disconuenientia repugnans illis, quae deberent conuenire.

¶ Item plus punitur actus interior, & exterior simul, quam unus per se immo exterior plus punitur per se, quam interior: puta homicidium pius punitur, quam uoluntas homicidij.

¶ Sed rationes illae non concludunt: ideo est alia opinio Guilielmi Ockam. j. quodlib. q. xx. Item in quodlib. iij. q. xiij. xiiij. &. xv. Item in tertio sententiarum Ockam. q. x. & Greg. de arim. secundum quam respondebitur ad. q. haec opinio raimndet ad rationes Sco.

¶ Ad primam dicit. Vno modo quod sunt distincta praecepta propter distinctionem actuum: quamuis unus actus scilicet exterior non sit malus: nisi quia causatur ab alio actu scilicet interiori malo: unde per unum praeceptum prohibetur actus interior: per aliud prohibetur tam actus interior, quam exterior: etiam frequenter per actum exteriorem intenditur actus interior: ac magis homo delectatur: unde conceditur, quod sint distincta peccata sicut sunt distincti actus mali. Vel potest dici, quod sunt distincta praecepta, ne detur simplicibus occasio errandi: ne credat, quod non sit peccatum, nisi in solo actu exteriori.

¶ Ad secundum scilicet ad auctoritatem beati Aug. dicitur, quod loquitur forte de miseria quoad homines, qui uident exteriora tantum, & non interiora, & de exterioribus scandalixantur: & sic implendo opus facit multa peccata, quae non faceret, si sola uoluntate non opere peccaret: quia facit peccatum suum actu intetiori in deum: secundo scandalixat per opus exterius proximum. Vel dicitur, quod actus interior semper, uel frequenter intenditur: quando actus exterior interiori coniungitur: & sic miserior est: quia uoluntas mala, qua miser est, magis sua intensione firmatur, uel miserior extensiue non intensiue.

¶ Ad tertium dicitur, quod actui exteriori non debetur fecundum rectam rationem aliqua integritas circumstantiarum: sed tantum actui interiori: non quidem, quod integritas illa sit aliquid superadditum actui interiori: sed est actus ipse a uoluntate elicitus conformiter perfecte dictamini rectae rationis: sed omnia obiecta partialia, quae circunstantiae appellantur, actui interiori conueniunt exteriori uero tantum debet (ut sit bonus) ut effectiue producatur ab actu bono interiore, & aliam integritatem non habet: nihil n. aliud est actum exteriorem esse bonum moraliter, uel meritorie, quam ipsum impera ri ab actu bono, & meritorio interio rielicito. Haec est tota ratio bonitatis actus exterioris: & sic praeter actum interiorem bonum, nullam aliam habet bonitatem: quia non est bonus propria sua bonitate intrinse ca, sicut actus interior: sed solum est bonus quadam denominatione extrinseca: ut supra dictum est.

¶ Ad quartum dicitur, quod ale- ge diuina non plus punit actus interior, & exterior simul, quam interior perse, ni si intendatur interior, dum adiungitur exterior: sed a lege humana actus exteriores plus puniuntur: quae iudicat secundum ea, quae foris apparent: non quae in corde latent: etiam lex humana frequenterplus punit peccata minora, quando sunt maior occasio destructionis reipublicae: sicut plus punitur apud homines, si quis furatur ouem, quam si fornicetur fornicatione simplici: aut quam si diffamat hominem: quamuis furtutale minus peccatum sit, quam fornicatio, aut diffamatio: non aute sic apud deum. sic in multis alijs.

¶ Quantum ad secundum articulum, est conclusio prima. Nullam propriam bonitatem moralem habet actus exterior, propter quam magis imputatur uoluntati, quam solus actus interior. Secundum Ockanubi sup. probatur illa conclusio: quia siactus exterior haberet bonitatem mora em propriam praeter bonitatem actus interioris: aut bonitas illa esset ipse actus exterior, aut aliquid superadditum actui. Non primum: quia idem actus exterior potest, primo esse bonus & postea malus: ut actus ambulandi ad ecclesiam: si primo fiat propter deum, & post continuatur propter uanam gloriam: ergo bonitas eius est aliquid praeter actum: si. no. nihil diceret praeter actum exteriorem, ex istente actu exteriore eodem: semper esset bonus, aut semper malus. Non secundum: quia aut illud superadditum est subiectiue in actu exteriore, aut non. Si non: quaero ubi erat, & non potest assignarinisi in actu interiori: & sic non erit propria bonitas actus exterioris. Si lic: non erit nisi accidens inhaerens actui exteriori: sed hoc non, quia nec absolutum: cum nullum tale sit dabile: nec respectiuum, quia talis non est ponendus: ut uisum est in primo dist. xxxviij. Etiam si ponatur talis respectus, non erit nisi respectus conformitatis, & dependentiae actus exterioris ad actum interiorem: quia scilicet elicitur conformiter actui interiori: sed iste respectus conuenit etiam actui causarum, naturalium approxima tarum passiuis per imperium uoluntatis: ut si uoluntas imperet appropiationem ignis ad candelas, ut accendantur: tunc actus, quo ignis accendit icandelas, quiest mere naturalis, esset moraliter bonus: quia est ibi respectus conformitatis eius ad actum interiorem, uel etiam ad rectam rationem: & nullam conformitatem habet actus exterior ad actum interiorem: quin similem habere possit actus ignis, uel iumenti ad eundem. ut si quis uelit, ut iumentum comedat pabusum, ut confortetur ad laborandum, & applicet pabulum: tunc comestio asini esset actus mioraliter bonus: quod est absurdum. Alias rationes adducit. Ockam ubi sup. j. quodlibet. q. xx.

¶ Addo tamen hanc rationem: quod non est bonsi, neque malum, nisi ad positionem alterius non habet ppriam uoluntatem: talis est actus exterior imperatus: ergo non habet propriam uoluntatem. Consequentia nota. Maior uidetur manifesta: quia quod habet propriam bonitatem, uel malitiam, habet caum omni alio circumscripto. Minor propatur: quia actus exterior imperatus, nec bonus est, nec malus: nisi ponatur actus elicitus bonus, aut malus: gratia exempli. Si aliquis uoluntarie se mittat in praecipitium: actus ille descensus non est uitiosus: nisi quatenus actus praecipitandi elicitus fuerit in uoluntate: nam sipaeniteat in casu, seu praecipitio, & eliciat actum contrarium, quo uellet sese non pcipitasse: ia descensus praecipitij non est uitiosus: alioquin talis cadens simul esset uirtuosus, & uitiosus. uirtuosus propter actum poenitentiae: & uitiosus propter motum deorsum.

¶ Item actus ille non habet propriam bonitatem, uel malitiam, qui non imputatur agenti ad specialem laudem, uel improperium, meritum, uel demeritum: talis est actus exterior: ergo. Consequentia nota. Maior patet: cuilibet bonitati debetur laus propria. sic & malitiae speciale improperium. Minor probatur: quia actus interior cum exteriori non imputatur ad maius meritum, uel demeritum, quam sine exteriori: ut declarabitur in sequen¬ ti conclusione: ergo.

¶ Secunda conclusio. Non est operatio interior uolunta cis cum exteriore magis meritoria, uel demeritoria: quam sit sola interior sine exteriori imperata. Quod intelligendum est stante semper aequalitate actus interioris: dum fuerit cum exteriore, & sine exteriore. Probatur. & pro clariori intellectu pono, quod sit homo uolens occidere, & occidat: ille non est maiori poena dignus apud deum, quam si uellet occidere, & non occideret: supposito quod aeque plenam, & in omnibus similem uoluntatem occidendi haberet. Et pariformiter dico de diuersis hominibus habentibus aeque plenam, ac intensam uoluntatem occidendi, quorum unus occideret, alius impeditus non occideret: nam unus non plus demeretur, quam alius. Probatur primo auctoritate beati Aug. lib. j. de libero arbitrio. c. iij. dicentis. Sicui non contingit facultas concubendi cum uxore aliena, planum tamen aliquo modo sit eum cupere: & sipotestas non detur sibi esse cum ea, non minus reus est, quam si in ipso facto depraehenderetur: non autem minus quidem reus est, nisi quod non minoripeena dignus est.

¶ Item Aug. in epistola. xlix. de sex quaestionibus ad presbyterum Deo gratias: quae plurimum facit ad propositum. q. iiij. exponens illud Matth.vij. Quamen sura mensi fueritis &c. ait. In qua uoluntate benefcceritis, in ipsa libramini. Et iterum. In ipso animo ubi appetitus uoluntatis hominum est humanorum mensura factorum, continuo poena sequitur culpam. & infra. Affectus uoluntatis omnium factorum, meritorumque mensura est. & sequitur. Ex qualitatibus quippe uoluntatum, non ex temporum spatiis siue recta facta, siue peccata metimur alioquin maius peccatum haberetur arborem succidere, quam hominem occidere: illud enim sit songa mora multis ictibus: hoc uno ictu, breuissimo tempore, & concludit. Mensura peccatorum non in productione temporum est: sed in uoluntate peccantium.

¶ Et probatur ratione: non maius praemium meretur homo propter uoluntatem, & opus, quam alius propter aequalem uoluntatem sine opere, ubi cetera sunt paria: ergo. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia alias homo inuitus posset per alium hominem fieri maioris, & minoris meriti apud deu: & fraudari praemio, & grauari supplicio: quod est absurdum. Et probatur consequentia: quia in actu exteriori potest homo inuitus impediri: sicut clarumest. Item probatur antecedens per glo. ii. Cor.viii. Qui multum dat, ut diues, & qui parum dat, ut pauper: si aequa uoluntas est aequalem mercedem habebit.

¶ Ad idem ex intentione propositum ostendit Hugo libro. ii. de sacramentis parte. xiijj. cap. vi. unde ait: Vbi plus datur, & ubi minus, dans meritum non est, si aequalis uoluntas habeatur. Et multa ibi ad propositum: inter quae & hoc addit. Et siforte contingeret tantam esse uoluntatem in eo, quino operatur, quanta est in eo, qui opus exercet: ubi uoluntas eadem est, meritum dissimile esse non potest.

¶ Tertia conclusio. Homoplus peccat extensiue concomitante exteriori operatione, quam sola interiori uoluntate. Probatur: quia peccat pluribus peccatis: nam tam uoluntas interiormala peccatum est. quam etiam operatio exterior imperata: & hoc sunt duo realiter distincta: estab inuicem separabilia: & utrumque est peccatum. ergo distincta peccata. Consequentia reducibilis est ad syllogismum expositorium. Minor patet ex primo notabili: sed maior patet per diffinitionem peccati beati Aug. Peccatum est dictum, factum, uel concupitum contra legem dei¬

¶ Ex quo patet, quod non solum actus interior uoluntatis, qui intelligitur per concupitum, sed actus exterior dictum, uel factum, dicitur esse peccatum: quamuis actus interior peccatum est intrinsece: exterior uero tantum denominatiue. Et sic uidetur posse intelligi, quod magister uult: quod licet interior, & exterior actus sint distincti, actus tamen sunt unum peccatum quantum ad imputabilitatem: quia non plus imputatur actius interior cum exteriore, quam interior sine exteriore. Et tantum de illo articu¬ lo.

¶ Quantum ad secundum articulum, dubitatur iuxta primam conclusionem tex tus. Vtrum actus peccati interior, & exterior sint unum peccatum, uel duo. & uidetur, quod sint unum peccatum per magistrum in textu. In oppositum superius, & inserius quantum ad esse unum, uel multa non diuersificantur. nam de quocunque genus praedicatur pluraliter, etiam species, & econuerso. Si enim aliqua sunt duo animalia: erunt duo homines, uel asini: sic si duo homines erunt duo animalia: erge si actus uoluntatis, & operis sunt unum peccatum: erunt unus actus, & una res: si autem duae res, erunt & duo peccata. . Respondetur, quod beatus Bonauent. distinguit: quia uel potest dubium intelligi de actu interiori, & exteriori coniunctis, uel diuisis seu separatis: ita quod in uno sit tantum actus interior peccati, & in alioactus exterior simulcum interiori: & sic non est dubium, quin actus interior in uno, & exterior in alio sunt duo peccata. Sed primo modo intelligendo dicit actum interiorem uoluntatis, & exteriorem esse unum peccatum: eo quod ibi est unus contemptus, uel una auersio, & una conuersio. Voluntas enim est, quem contemnendo auertitur, dum ad bonum commutabile conuertitur: non solum quantum ad actum proprium: sed etiam quantum ad actum inferioris potentiae: quae ei subijcitur: quia ergo peccatum secundum quod huiusmodi dicit deordinationem per contemptum, quo auertitur a deo, & conuertitur ad creaturam: ideo cum ibi sit una deordinatio prima: sequitur, quod peccatum uoluntatis, & operis unum est: loquendo formaliter prout illa coniuncta sunt: licet ibi sint plura deordinata: & ideo licet peccatum sit unum formaliter, plura tamen est materialiter: sed illa responsio non est propria: nam esto, quod peccatum diceret aliquod idem formaliter, in utroque actu tamen propter hoc non pręedicaretur peccatum in singulari de utroque: sicut si eadem albedo esset in duobus subiectis, siue una scientia numero in duobus: non ideo dicerentur illa subiecta unum al¬ bum, aut unus sciens. Ideo simpliciter, & secundum sermonis proprietatem sunt duo peccata: quamuis unum sit peccatum per aliud, siue unum peccatum primo, aliud quasi secundario propteraliud: & hoc modo intelligendus est magister, quod sunt unum peccatum: id est, quod est unum peccatum principale uel per se, ratione. cuius siue per quod aliud est peccatum: sicut ignis, & calor sunt duo calefacientia: sed ignis non calefacit per se, sed percalorem, uel ut supra dictum est: quod sunt unum peccatum quantum ad imputabilitatem. Tantum de quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1