Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO. v. QSTQVAM magister egit de uerbi incarnatione, quantum ad persona assumentem, assumptionis ordinem, assumptae naturae conditionem, & assumptionis auctorem: in hac dist. v. subdit quorundam dubiorum solutionem. Mouet enim quadruplicem quaestionem scilicet utrum persona personam: uel natura naturam: uel persona naturam: aut natura assumpserit personam. Summatur autem sententia textus in tribus, quae sequuntur, conclusionibus.
¶ Prima. In sacra uerbi incarnatione certum est, quod neque persona personam: neque natura personam; sed persona assumpsit naturam: persona scilicet diuina naturam humanam.
On this page