Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur utrum unio deitatis, & humanitatis facta sit. in natura, uel persona assumentis.
¶ Quantum ad primum notandum, differentia est inter naturam, & personam. Et licet natura multis modis accipiatur: tamen in proposito, ut distinguitur contra personam accipitur pro qualibetentitate positiua, quae non est formaliter incommunicabilis quadruplici incommunicabilitate, de qua dictum est. q. i distin. ij. Personauero est, quae ibidem diffinita est.
¶ Ex quo patet, quod natura humana nihil aliud est, nisi compositum ex materia, & forma rationali: & omne tale compositum dicitur natura humana: siue actu dependeat ad aliquid suppositaliter, ut in uerbo: siue subsistat in seipsa: ut in sorte, uel petro. Et licet natura quandoque subsistat suppositaliter in se ipsa, & per consequens sit persona in creaturis: non tamen est formaliter persona: quia esse persoinam non est de ratione eius formali: immo omnis natura rationalis non assumpta: quamuis sit persona, non tamen, necessario, sed contingenter: omnis enim talis potest non esse persona: quia potest assumi: & sic desuppositari. Sic essentia diuina licet sit persona identice: non tamen formaliter: hoc patet exlibro primo, ex quo ultra sequitur secundo, quod natura, & persona nec opponuntur: nec se mutuo inferunt. Primum patet: quia in petro idem est natura, & persona. Secundum, quia non sequitur: est natura: ergo persona. nec econuerso, est persona: ergo natura: saltem formaliter: sicut non sequitur est homo: ergo est humanitas: nam Christus est persona hominis, non tamen est natura hominis: sunt ergo termini ad inuicem impertinentes. Sequitur tertio, quod quaelibet pars compositi est natura: unde & dicimus hominem esse compositum ex duabus naturis, corporali scilicet, & spirituali, carne. & anima: sic dicimus in christo esse tres naturas: carnem scilicet & animam, & deitatem.
¶ Secundo notandum, quod etiam differunt uniri, & assumi, unire, & assumere, loquem do in proposito de unione, & assumptio ne suppositali. Nam uniri, est cum aliquo alio in eodem supposito esse: non curando, an ipsum sit terminus dependentiae alterius, siue non. Sed assumi est aliud sumi: & est dependentiam suppositalem ab alio terminari. Et assumere est dependentiam suppositalem alterius termina re. Vnire uero actiue, est unionem aliquorum efficere, siue ipsum terminet unionem siue non: ut si faber coniungit ferrum ferro, unit quidem duo ferra: sed non terminat unionem,
¶ Tertio notandum, quod assumere ali¬ quid ad unionem naturae, uel personae non est assumptum fieri hanc naturam, uel hanc personam: sed assumptum dependere suppositaliter ad hanc naturam: uel hanc personam eius dependentiam suppositalem terminantem. Quidam tamen aliter notificant personari, & suppositari seu unio hypostatica: ue supra dist. j. q. i. E. & secundum hoc uariari oportet responsionem.
¶ Quantum ad articusum secundum, est prima conclusio. Vnio deitatis, & humanitatis in Christo facta est, non in natura, sed in supposito. Probatur: quia in eo facta est unio, quod terminat dependentiam naturae unitae suppositalem: hanc autem non terminat natura diuina: sed hypostasis, siue persona: ut probatum est dist. j. q. i. ergo non est unio facta in natura: sed in persona. Consequentia nota. Minor supra probata est, & maior patet ex notabili ultimo.
¶ Secunda coclusio. Sicut natura humana naturae diuinae est unita: ita uiceuersa diuina humanitatiest coniuncta. Probatur: quia illa natura alteri est unita, cui in eodem supposito est coniuncta: sed ambae naturae uere, & realiter sunt in supposito christi: ergo. Consequentia nota. Maior patet ex notabili secundo. Minor probatur per Dam. dicentem. Nomen christus personae diuinae non monotropos id est uno modo dictum: sed duarum naturarum est significatiuum, scilicet deitatis, & humanitatis. Et allegat magister distinct. vij. huius tertij.
¶ Tertia conclusio. Sola humana natura non diuina uere dicitur assumpta. Probatur. Illa natura dicitur assumpta, cuius suppositalis dependentia ab alio terminatur: hoc autem soli humanae naturae conuenit: ergo. Consequentia nota cum maiori. Minor patet: quia natura diuina non dependet suppositaliter ad aliud: cum neque dependeat, neque sit alia a personis diuinis.
¶ Quarta conclusio. Quamuis natura diuina naturam humanam sibi uniuit: non tamen eam assumpsit. Prima pars patet: quia unionem humanae naturae cum diuina actiue fecit natura di¬ uina: quia principium effectiuum omnium operationum adextra est diuina essentia eadem in tribus: propter quod operationes adextra sunt indiuisae: sicut & essentia indiuisa est. Secunda pars patet, ut prius: quia essentia diuina non terminat unionem naturae assumptae: ut dictum est.
¶ Quinta conclusio: quamuis humanam naturam assumpsit duntaxat uerbi suppositum: non tamen solum fuerat incarnatum. Prima pars patet ex dictis: quia solum uerbi suppositum terminauit unionem suppositalem naturae humanae. Secunda pars probatur: quia incarnariest carnem assumptam in eodem supposito uniri: sed natura diuina unitur carni assumptae a uerbo in eodem supposito uerbi: ergo pars illa uera. Hinc illa conceditur amul tis essentia est incarnata: ut j. dist. viii. in dubio iii. Verum si incarnari esset terminare dependentiam suppositalem naturae humanae: natura diuina non diceretur incarnata: ut patet ex praedictis: cum non est formaliter suppositum, uel persona &c. de hoc sup. dist. j. quaest. i. Et ideo potest illa pars conclusionis distingui secundum diuersam acceptionem huius, quod est incarnari
¶ Sexta conclusio. Diuina naturanec est homo facta: nec ex uirgine concepta, neque temporaliter nata. Prima pars patet: quia quod factum est homo: aliquando fuit homo: sed diuina natura nec est, nec fuit homo ergo. Minor probatur: quia diuina natura non est suppositum formaliter saltem: ergo nec homo: quia homo est nomen suppositi, non naturae. Sed forte identice concedi posset secundum rigorem uerborum: quia aliquid, quod est diuina natura:scilicet uerbum est homo, non tamen concedenda est: ne detur occasio errandi: ne scilicet putet d iuina natura transisse in humanam naturam: contra illud Athanasii. Non confusione substantiae; sed unitate personae. Consonat Ockam in iii. q. ix. ante dubia per eum ibi mota, & in responsione ad secundum dubium, ad idem j. dist. viii. in dubio iii. Item dist. vii. notabili. i. Secunda pars patet, quia illud est conce¬ ptum, genitum, & natum temporaliter ex uirgine, quod recepit nouum esse exuirgine: sed diuina natura per incarnationem uerbi nihil noui recepit ex uirgine. Non enim diuina natura de nono subsistit in natura humana, sicut persona uerbi: illa uero persona uerbi per incarnationem incepit denouo subsistere in natura humana, quae aeternaliter subsistit in diuina. Diuina autem natura non subsistit subsistentia suppositali nisi aeterna: non formaliter: sed idemtice in supposito diuino.
¶ Septima conclusio. Accipiendo hominem concretiue: impossibile est assumere hominem in unitate personae. Probatur: quia accipiendo hominem concretiue supponit pro persona: sed impossibile est assumere personam: ut ostensum est. q. ij. di. i. huius tertij: ergo conclusio uera. Vnde in omnibus auctoritatibus sanctorum, quibus dicitur uerbum assumpsisse hominem: hominem debet ac cipi abstractiue pro natura humana. Et hoc est de intentione magistric. ulti. huius dis. dicentis. Cum dicitur homo assumptus, referendum est ad naturam id est naturam humanam. in qua subsistit persona dei: & persona hominis est assumpta. Et tantum de artic. ij.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur, utrum anima separata sit persona. Et uidetur, quod sic auctoritate magistri in textu dicentis: quod anima non est persona, quando alij rei unita est personaliter: sed quando per se est: absoluta enim a corpore persona est sicut angelus. Id idem latius declarat Hugo de sacramentis lib. ij. parte. j. c. xj. uerbis multis per totum capitulum: & iuxta finem capituli, sic inquit. Si ergo indiuiduum rationalis substantiae persona est: rationalis utique spiritus proprie persona le esse habet. Ex se quidem inquantum spiritus rationalis est. Per se autem quando sine corpore est: quando autem corpus illi unitum est, inquantum cum corpore unitum est: una cum corpore persona est. Quando uero a corpore separatur, persona tamen esse non desinit: & ipsa eadem persona, quae prius fuit &c. Et probatur ratione: quia anima se parata est rationalis naturae indiuidua substantia. Est enim anima separata ritionalis natura. Est etiam indiniduum ab omni alio separatum: ergo persona. Tenet consequentia per diffinitionem boetij.
¶ Ad dubium respondetur: quod anima neque separata, neque coniuncta est persona. Quia non coniuncta, omnes dicunt, Quia nec separata: patet ex diffinitione personae dist. i. q. i. posita. subi ostensum est personam importare quadruplicem incommunicabilitatem: tres in actu scilicet qua aliquid communicatur alteri, ut pars toti, natura suppositanti: & constituens constituto. Quarta tam in actu, quam potentia scilicet ut forma subjecto. Cu ergo anima separata sit comnmuncabilis materiae: non conuenit ei ratione personae. Per hoc ad magistrum, & Hugo. dicitur, quod fuerint illius opi. sed conis schola doc. tenet oppositum. Ad rationem dicitur: quod animaseparata non est indiuidua substantia ad mentem Boe. sic personam diuinam diffiniem tis. Est quidem anima & separata, & coniuncta indiuidua substantia id est discreta, & singularis substantia ab omni alio realiter distincta. Sed Boe. accipit Iy indiuidua substantia pro incommunicabili substantia: ut exponit Richar. & hoc non conuenit animae rationali, ut supra dictum est. Et nisi sic sequitur, Quo accidentia, sacramenti altaris essent supposita, quod nemo dicit. Nihil. enim deficit eis de ratione suppositi: nisi quod sunt commicabilia, ut formae substantiae: licet actu nulli sic communicentur.
¶ Dubitatur secundo: cur illa negat. Verbum assumpsit hominem: cum tamen frequenter ea concedunt sancti, ut ecclesia canit. Tu autem suscepturus hominem: & beatus Aug. in expositione symbolisub anathemate tradit dicens. Si quis dixerit, atque crediderit hominem Iesum Christum a filio dei assumptum non fuisse: anathema sit: ut allegat magister c. fina. huius dil. & plura similia ibidem adducit. Respondetur ad dubium: cum satis manifestum est personam non assumpsisse personam. Nam ut dicit sanctus Bona. arti. ij. q. ij. di. v. Hoc quod persona assumpsit personam, tripliciter posset intelligi. Aut quod ipsum assumptum ante assumptionem fuerit persona: aut in assumptione: aut post primum repugnat ueritati conceptionis: secundum ueritati assumptionis: tertium ueritati unionis. Si enim natura humana ante assumptionem fuit persona: uirgo Maria concepit hominem purum: quod est contra euangelium. Si in assumptione fuit persona: & post assumptio nem desinit esse persona: tunc illa assumptio non est uera assumptio, sed consumptio. Si uero post assumptionem fuit persona: ergo in Christo fuerunt: duae personae, & duae naturae: per hoc ibi nulla esset unio: & per hoc nulla incarnatio: nullaredemptio: quod est contra aidem. In hunc autem errorem incidit Futices: ut dicit Boe. eo quod nesciuit distinguere inter personam, & naturam. Pro eo enim quod uidit in Christo duplicem esse naturam, intellexit duplicem esse personam. Nestorius uero ex eadem causa errauit: sed non eodem: modo: quia & ipse nesciuit. distinguere inter naturam, & personam: & quia uidit in Christo unam personam, compulsus est ponere in Christo non nisi unam naturam: & ergo sicut fuerunt duo ertores in diuinis, Arrij, & Sabellij. proeo, quod nescierunt distinguere inter naturam, & personam in diuinis: ita duo fuerunt circa incarnationem Christi scilicet Euticis, & Nestorij. Ille dixit in Christo esse duas personas, sicut duas naturas: iste ait in Chr sto esse unam naturam tantum, sicut unam personam. Catholica uero ecclesia per medium illorum transiens dicit in diuinitate plures esse personas, & naturam unam: in Christo uero econuerso duas esse naturas, & personam unam. Haec ille.
¶ Personam etiam non esse assumptam aperte docet Aug. in de fide ad Petrum, cum ait. Deus naturam hominis assumpsit, non personam. Idem Boecontra Nestorium: sed uerbum seu deum assumpsisse hominem, satis communiter dicunt sancti Aug. Ansel. magister& caeteri. Vnde hoc manifestum est, quod non accipiunt Iy homo: ut est nomen suppositi: sed magis naturae. In hoc omnes catholici concordant uerbum assumpsisse naturam humanam, non personam. Quia uero usus communis utitur termino homo concretiue: sicut animal, leo, ca¬ pra, quae sunt nomina suppositorum: & sic accipiendo falsum est uerbum assumpsisse hominem: sicut ipsum assumpsisse personam. Ideo communiter modernidoc. scholastici simpliciter negant illam: deus assumpsit hominem. Verum: quia si conmuniter acceperunt ueteres saepe utentes abstracto per concreto: ideo secundum magistrum si simpliciter, proponit, distinguendaest ratione termini homo: anaccipiatur pro natura, uel propersona. In usu tamen communi: quia homo supponit pro supposito neganda est: & non concedenda: per hoc patet solutio rationum. Vi de pro illo dubio Ocham. q. i. tertij iuxta finem quaestionis.
¶ Dubitatur ultimo: an in Christo eadem sit unio animae ad corpus; & animae ad uerbum: & uidetur quod sic: quia quot uniones, tot personae: ergo si duae, uniones, duae erunt in Christo personae: quod est haereticu. Respondetur, quod sunt diuersae uniones: nam unio animae ad uerbum est quid positiuum realiter distinctum ab extremis unitis siue sit relatio, siue qualitas absoluta secundum diuersas opi. supra dist. i. positas. Vnio uero animae cum corpore non distinguitur ab extremis secundum unam opi. uel si distinguitur, est tamen alia relatio ab unione animae cum uerbo: patet per eorum separabilitatem: de quo uide latius in abbreuiatis prium scripti Ockam di. xxx. ubi hanc materiam extendimus. Nam uerbum potest dimittere naturam assumptam, manente unione partium essentialium adinuicem. Potest etiam separare animam a corpore, manente unione suppositali cum uerbo: ut factum est in mortis triduo. Haec est sententia magistri in hac dist. Ad rationes negetur, quod personae multiplicantur ad numerum unionum: quia partium essentialium, & integralium uniones sunt distinctae a toto in homine. Item formarum essentialium, & accidentalium ad substantiam: & tamen tantum unapersona unius hominis: ideo assumptum est falsum. Et tantum de illa quaestione.
On this page