Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO VI. XPEDITIS his quae respiciunt gratiosissimam uerbi in carnationem in se: in causis eius, naturae quoque assumptae conditionem: consequenter agit de congruo eorum exprimem edi modo per idiomatum communicationem, & circa hoc duo facit. Primo agit de ppositionibus, quai ipsam unionem exprimunt Secundo dist. viij. de eis, quae consequentia unionem concernunt. Circa primum duo facit. Primo circa propositiones huiusmodi opi. recitat. Secundo dist. vij. copi. recitatas proposito applicat. Sunt autem propositiones, de quibus magister quaerit illae. Deus factus est homo: filius dei factus est filius hominis: deus est homo: homo est deus. Item homo factus est deus: filius hominis factus est filius dei. Quaerit, quae harum concedendae sunt: quae negandae: & an his dicatur deus esse aliquid, uel factus esse aliquid: an aliquid dicitur esse factum deus. Et de his recitat tres opi. secundum quas sententia magistri summatur per tres conclusiones.
¶ Prima: sententia primae opi. haec est. In incarnatioe Christi homo qu dam constitutus ex anima, & carne, assumptus est a uerbo. Per quod ille homo incepit esse deus, non natura dei, sed persona uerbi. Et deus incepit esse ille homo, non naturae migratione, sed seruata utriusque proprietate. Hominem illum esse uerbum: nec tamen ex diuersis naturis compositum diuina, & humana: sed solum ex carne, & anima.
¶ Secunda conclusio secundae opinionis sem tentia est, quod persona uerbi ante incarnationem simplex, & una in incarnatione facta est ex tribus naturis, carne, anma, deitate, composita, & uerbum unaeademque personaante, & post permanens facta est persona hominis: non tamen simpliciter persona, substantia, uel natura: simplex inquantum uerbum, inquantum homo composita.
¶ Tertia conclusio tertiae opi. haec est sententia. In incarnatione anima, & caro aduenerunt uerbo tanquam indumentum, quo appareret oculis mortalium absque compositione cuiuscunque substantiae, uel personae, ex carne, & aia, uel ex his duobus, & deitate. Verbum tamen uere dicitur homo propter assumptionem carnis, & animae: in unitatem suae praeexistentis personae, sine quacunque sui mutatione, Quaelibet opi. suum intentum multiplici auctori nititur solidare: quae patet in textu.
On this page