Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO I. t CIR CA hanc distinctionem V ¶QQ quaeritur primo: utrum aliqua IEEsp triuopi. quas magister reciCzSV tat in lia secundum ueritatem catholicam sit tenenda. Quaestio habet articulos tres In primo dicetur in quibus opi. ille conueniunt. In secundo, in quibus differunt. In tertio, quae carum dicta ueritati congruunt, & respondebit quaestioni.
¶ Quantum ad primum notandum, opi. in conclusionibus textualibus recitatae nonn in omnibus sunt contrariae: sed in quibusdam conueniunt. Et praesertim in quatuor articulis siue dictis, quae catholica ueritas amplectitur contra quatuor haereses: ut recitat sanctus Tho. in tertio scrip. in principio huius distin.
¶ Primum dictum est: quod in Christo est tantum una persona, scilicet diuina uerbi, & haec ueritas destruit haere sim Futicis, qui ut praecedenti quaestione dictum est, tenuit in Christo esseduas per sonas, secundum duas naturas: ut recitat sanctus Bona. dist. v. q. vij.
¶ Secundum catholicum dictum est: quod in Christo sunt duae naturae diuina, & humana: & tres substantiae, deitas, anima, & corpus. Haec ueritas reprobat errorem Nestorij dicentis in Christo unam tantum esse naturam: sicut unam personam.
¶ Tertium dictum ueridicum est, quod duae substantiae, in quibus humana natura consistit: corpus scilicet, & anima, assumptae sunt auerbo. Haec ueritas contrariat fictioni, & stultitiae Manichaei qui negat Christum habuisse uerum cor¬ pus.
¶ Quartum dictum uerum est, quod illud, quod assumptum est: caro scilicet, & anima, non praeextitit unioni tempore: sed natura, quo euacuatur error Grigenis dicentis. Aias simul ante corpora rreatas fuisse. Has quatuor ueritates catholica fides amplectitur, & eas approbat, sicut satis patuit in pmissis dist. Et haec de arti. primo.
¶ Quantum ad secundum articulum: ubi uidendum, in quo differant opi. illae. Dicendum, quod quaelibet opi. aliquid ponit, aut negat, quod neutra aliarum facit. Prima ponit, quod excarne, & anima, & non ex deitate conponitur ille homo assumptus a uerbo, qui etiam est uerbum, & ita idem est aslumens, & assumptum, & hoc negat secunda opinio. Dicit enim, quod ex carne, & anima componitur: non quidam homo, sed humanitas, & haec non est uerbum, nec assumens, sed tantum assumpta. Tertia opinio negat omnem compositionem: negat etiam, quod assumptum, caro scilicet, & anima sit uerbum. Secunda opi. etiam differt a prima, & tertia: quia ponit uerbum post assumptionem esse compositum ex natura diuina, & humana, quid negat opinio prima, & tertia. Tertia uera opinio in hoc dissert a prima, & secunda, quia negat compositionem animae, & corporis, quam ponunt duae primae opiniones, possunt inueniri, & aliae differentiae earum, sed hae sufficiant in, proposito.
¶ Quantum ad tertium articulum est conclusio prima. In diuina uerbi incarnatione non est idem assumptum cum assumente. Probatur: quia nullum temporale est idem aeterno: sed assum. ptum est temporale: assumens uero est aeternum, ergo. Consequentia nota cum maiore: quia temporale aliquam incepit esse: aeternum nescit initium. Minor probatur, quia quod assumptum est, productum est de uirgine, ergo temporale, sicut uirgo: assumens uero est uerbum, quod est aeternum, secundum illud Ioam. i. In principio erat uerbum
¶ Secunda conclusio. Verbum patris ex tempore incarnatum non est aliquo modo compositum. Probatur: quia om¬ nis compositio repugnat summae simplicitati. Verbum sicut quaelibet diuina persona est summe simplex: ergo nullo modo composita. Consequentia nota: maior similiter: quia compositio, & simplicitas opponuntur, ergo summa simplicitas omni compositioni repugnat, Si enim aliquam compositionem admitteret: iam non esset summe simplex, esset enim simplicius id, quod nullo modo foret componibile. Minor est magistri distinct. viij. primi: multas aucto. adducentis.
¶ Corollarium. Secunda opi. quantum ad id, quod dicit uerbum esse compositum postincarnationem: non habet ueritatem. Impossibile est enim ex simplici fieri compositum sine sua mutatione, uerbum autem quia deus simpliciter est immutabile. Ego sum dominus, & non nmutor. Mala iij.
¶ Tertia conclusio. Verbum in sui incarnatione carnem, & animam non diuisim assumpsit, sed coniunctim substantia humanam, exhis uere, & realiter compositam: non ut indumentum: sed ut naturam, in quam sub sisteret personaliter sibi uniuit. Probatur conclusio: quia nisi assumpsisset illa coniunctim: ita quod anima, & caro adinuicem unirentur, ut forma, & materia: siue ut actus informans, & potentia suscipiens: non esset uiri uera humanitas, siue natura humana: & per consequens nec uerbum esset uerus homo. Probatur ultima consequentia, quia impossile est esse homimem sine humanitate: siue sine natura humana. Et prima consequentia probatur: quia caro, & animaseparata (ita quo anima non iformaret carnem) non constituunt humanam natura: cum humana natura sit composita ex materia, & forma, quae est anima rationalis.
¶ Ex his patet, quod neutra trium opinionum est quantum ad omnia tenenda: sed inter illas secunda minus recedit a ueritate, quia excepto, quod dicit personam uerbi compositam in aliis nihil deuiat a ueritate. Quuero dicit personam uerbi compositam, quod & Dama. uidetur dicere. Ait enim. In domino enim Iesu Christo duas quidem naturas cognoscimus. Vnam autem hy¬ postasim ex utriusque compositam exponi debet: quod ita uere sunt in Christo illae duae naturae: humana, & diuina ac si conponerent personam: sed ita confuse ut nihil tertium fiat ex eis. Et idem dicit Dam. Si secundum haereticos unius naturae compositae Christus existit, ex sim plici natura uersus est in compositam: & neque deus uocatur, neque homo, quem admodum ex anima, & corpore hominem esse animus, uel ex quatuor elementis corpus. Capitur ergo compositum large, & proprie. Large pro quolibet subsistente in pluribus, siue ex pluribus: ut dicatur compositio: quasi simul cum alio positio. Proprie autem quod constat ex partibus, quarum una, perficit aliam: aut ex eis constat tertium: & illo modo, proapriae capiendo compositum: persona uerbi non est composita: ut magis patebit sequem. q.
¶ Prima opinio plura habet impropria: scilicet, quod ille homo Christus incepit esse deus, quod assumens est assumptum, & econuerso: & quod uerbum est ille homo compositus ex anima, & carne. &c. quae nulla sermonis proprietate sustineri possunt.
¶ Tertia uero opinio hodie censetur haeretica: licet non tempore magistri: quoniam tempore Alexandri tertij condemnata dicitur: ut inc. cum Christus. extra de haereticis. ubi dicitur. Cum Christus perfectus deus, & perfectus sit homo: mandamus quatenus sub anathemate interdicas: nequis de caetero audeat dicere. Christum non es se aliquid secundum, quod homo: quia sicunt Christus uerus est deus: ita uerus s homo ex anima rationali, & humana carne subsistens. Non subsisteret autem exhumana carne: si caro non esset unita animae. Similiter si uerbum assumpsisset carnem, & animam tantum, ut habitum ut indumentum: non subsisteret in eis, ut in natura humana: & per consequens non esset uerus homo, & si uidetur opinio illa in illa decretali condemnata. Auctoritates ergo quae uidentur sonare, quod Christus assumpsit humanam naturam, ut habitum, exponendae sunt propter quandam similitudinem huius naturae ad habitum. Sicut enim habens ha¬ bitum non mutatur, sed magis habitua tus occultatur sub habitu: ita persona diuina non mutabatur in illa unione: sed natura humana, quae quasi occultabat personam uerbi. Haec Sco. quaest. iij. huius distin. De illa uero propositione: Christus secundum, quod est homo, non est aliquid: uidebitur. infra cum agetur de reduplicatiuis distinct. vij.
On this page