Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QVAESTIO II. SECVNDO quaeritur utrum sicut in Christo est aliquod esse aliud ab esse in creato: ita dici posset catholice, quod Christus sit aliqua duo.

¶ Solito more tribus articulis quaestio illa terminabitur. Primus erit notabilium: secundus conclusionum ad quaesita respondentium: tertius dubiorum.

¶ Quantum ad primum, notandum circa illum terminum esse: quod esse, ens, essentia, non differunt secundum rem significatam: quia idem est in re esse rei, entitas rei, & essentia rei. Quod sic patet: quia res non est ens per aliquid superadditum: sed seipsa. Omnis enim realitas eo, e ens, & essentia: alioquin res posset esse, & non esse ens: nec habere essentiam, d est in intelligibile, & implicat. Nam quicquid non est ens, nihil est, similiter quod non habet essentiam, nihil est: quod nihil est, non est: & ita si aliquid esset, & non esset ens: esset, & non esset. Item de quocunque negatur ens, ab illo negatur omne praedicatum positiuum: eo quod nihil est communius ente. Nihil autem est ens sine essentia, cum essentia sit illud, quo aliquid dicitur formaliter ens, Dicitur autem esse omne, quod habet aliquam realitatem extra suam causam, & intellectum. Vel magis proprie loquendo: esse est realitas extra suam causam, & intellectum. Dicitur extra suam causam, propter esse in potentia, seu esse potentiale. Et dicitur extra intellectum, propter esse obiectiuum: non quod esse in potentia: uel esse objectiuum sit esse simpliciter loquendo: nam quod est in potentia tantum simpliciter non est: sed potest esse: similiter quod est objectiue tantum: simpliciter non est: sed cognoscitur. Vnde Antichristus est in potentia tantum, & est objectiue: quia potest esse: & potest intelligi: & tamen falsum est dicere: quod Antichristus est. Nihil enim est ante sui corruptionem: cum productio, & generatio sit progressus rei de non esse, ad esse: & corruptio sit progressus rei de esse ad non esse. similiter & creatio & anihilatio. Sed additum est propter modum loquendi quorundam improprium, qui dicunt effectum esse uirtualiter in potentia suae causae: & objectum intelligibile esse obiectiue in intellectu. Ex quo patet, quod ly in potentia, uel potentialiter: & Iy obiectiuum sunt determinationes distrahentes terminum a sua propria significatione: siue ampliantes, & extendentes extra propriam significationem: sicut mortuus, corruptus, generandus, producendus, respectu ly homo. Differunt tamen haec uocabula, esse, ens, essentia secundum modos grammaticales: sicut uerpum, participiu, & nomen.

¶ Secundo notandum: quod existere non differt ab esse. nam existere est esse actualiter: & hoc idem est esse. nam quod non est actualiter: simpliciter non est. Est ergo idem esse, & actualiter esse: & per consequens idem esse, & existere: nisi forte existere diceret esse per se, uel esse totale, aut aliquid huiusmodi: & sic secundum quid nominis existere mutaret locutio. Accipiendo autem prout communiter eo utimur. cum dicimus partes existere in toto: accidens existere in suo subiecto, & sic de alijs: ueritatem habet, quod dictum est: & sic in proposito accipitur existere. Ex quo sequitur, quod idem est existens, & ens, existentia, & essentia: quia sicut se habet existere ad esse: sic existens ad ens, & existentia ad Iy es sentia.

¶ Tertio notandum: quod quidam distinguunt puadruplex esse: scilicet esse essentiae, esse existentiae esse subsistentiae, quod est esse suppositale: & esse propositionale, quod importat compositionem praedicati cum subjecto: secundum quod dicit philosophus. v. Metaphy. que esse significat uerum, non esse falsum: & sic tot possunt poni esse rei, quot prae dicata possunt uere de re praedicari. de re. id est de nomine significante rem. Sed secundum praedicta esse essentiae, & esset existentiae non distinguuntur: nisi esse essentiae acciperetur, ut extenderet sead esse potentiale, uel objectiuum: & sic esse essentiae diceret posse esse: sed posse esse, non est esse: sicut posse esse beatum, non est esse beatum. Sic tamen accipiendo differentia, est inter esse essentiae & existere: sicut inter posse esse, & actualiter esse. Nomina quidem sunt ad placitum: tenendus tamen est communis usus eorum. In proposito autem pro eodem accipiuntur esse, & existere, essentia, & existentia.

¶ Quarto notandum, quod Christus nomen est personae in duabus naturis subsistentis, diuina scilicet, & humana. In diuina, in qua habet esse primum, & tertium. In humana, in qua habet esse secundum temporalem, & quasi aduentitium. Nam sicut natura humana adue nit uerbo aeterno ex tempore: dum scilicet naturam humanam assumpsit, in qua prius non subsistit: ita esse humanum est uerbo aduentitium, & non primum. Ex quo sequitur, quod uerbum no semper fuit Christus: quia non semper subsistebat in duabus naturis. Quoduero Christus sit nomen personae in duabus naturis, subsistentis: probatur per beatum Augustinum contra Maximum, & allegatur distinct. sequenti. Christus una persona est geminae substantiae, & Dam. & habetur eadem dil. vii. Hoc nomen Christus personae diuinae, non monotro pos id est uno modo dictum: sed duarum naturarum est significatiuum scilicet deitatis, & humanitatis. Verumlicet natura humana sit aduentitia personae uerbi: non tamen est accinentalis ipsi uerbo: communicans sibi esse secundum quid: sed esse simpliciter secundum, quod ens diuiditur in ens simpliciter & ens secundum quid: & ens simpliciter est substantia; & ens secundum quid, est accidens. Nam quale est aliquid in se, tale esse dat existenti per ipsum: quia ergo substantia est ens simpliciter, dat ei, quod est per ipsum esse substantiale, & esse simpliciter. Vnde uerbum per naturam humanam, in qua subsistit simplici¬ ter, & non secundum quid: quia subsistit substantialiter: & est simpliciter homo uerus, & substantialis: licet contingenter. Vnde non est idem contingenter, & accidentaliter esse: quia eem hominem contingenter conuenit uerbo: non tamen accidental ter: quia humanitas non conuenit uerbo tanquam accidens suo sub jecto. Vnde patet, quod non eodem modo uerbum subsistit in natura humana, quo homo in albedine: quia homo subsistit in albedine non simpliciter: sed secundum quid: eo quod albedo est ens secundum quid idest accidens. Verbum uero subsistit in natura humana simpliciter: quia natura humana est ens simpliciter, idest substam tia. Ex his sequitur, quod refert dicere: uerbum subsistit simpliciter in natura humana: & uerbum subsistit primo in natura humana. Patet: quia primum uerum, secundum falsum. Non enim subsistit uerbum primo existentia humana: sec primo subsistentia diuina: nam ista sub sistit ab aeterno: illa ex tempore: ut dictum est.

¶ Vltimo notandum, quod nomen duo accipitur aliquando masculine, & sic importat dualitatem suppositorum: & sic non supponit nisi pro duobus, quorum quilibet est suppositum: sic non est uerum, quod Petrus sit duo: licet sit materia, & forma coniunctim. Aliomo accipitur neutraliter, idest in neutro genere, & sic supponit pro quibuscunque duobus realiter, & numero distinctis: sic dicimus, quod partes hominis sunt duo: etiam homo est duo caro scilicet, & anima.

¶ Quantum ad secundum articulum, est conclusio prima. In Christo sunt plura eem essentiae: similiter, & plura esse existentiae. Prima pars probatur: quia tot sunt in Christo esse essentiae, quot sunt in eo essentiae, sed plures in eo sunt esse essentiae: ergo. Consequentia nota: & maior similiter, quia iden est esse essentiae, & essentia: ut patet in notabili primo. Minor probatur: quia quaelibet natura est essentia quaedam: sed in Christo sunt plures naturae: ergo plures essentiae. Consequentia nota e cum maiore. Minor patet: quia in Christo est natura humana, & natura diuina, quarum quaelibet est essentia qudam, quae sunt genere, & specie distinctae: siquidem una creata, alia increata. Secunda pars conclusiones probatur exprima nam plura sunt in eo esse essentiae, ergo plura esse existentiae. Tenet consequentia, quia idem est esse essentiae, & esse existentiae, ut dictum est notabili secundo.

¶ Praeterea in Christo est existem tia naturae diuinae, & existentia naturae humanae: & hae sunt distinctae. Consequentia nota cum minore. Major probatur, quia in Christo est existentia naturae diuinae manifestum est. Etiam naturae humanae. Probatur si humana natura derelinqueretur: esset existentia naturae humanae propria ergo & assumpta existit eadem existentia. Tenet consquentia, quia per eius dimissionem nihil noui per ducitur in natura dimissa: ergo qequid est in ca dimissa. fuit etiam in ea coniuncta, sed in ea dimissa est esse existentiae aliud ab esse naturae diuinae.

¶ Secunda conclusio. Sicut in Christo non sunt plures personae: ita nec plura esse subsistentiae. Prima pars probatur, quia m Christo non sunt plura esse incoicabilia ergo nec plures personae. Tenet consequentia per diffinitionem personae. Antecedens probatur: quia in Christo non sunt nisi natura diuina: natura humana, & personauerbi constituta ex natura diuina, & proprietate relatiua: sed solum constitutum est simpliciter incommunicabile. Nam natura diuina conmicatur uerbo, ut quid, proprietas relatiua: ut quo est uerbum, uel silius: natura humana, ut quo est homo. Vel sic redit in idem, natura diuina, & proprietas relatiua conicantur uerbo, ut constituentia constituto. Natura humana, ut natura suppositanti solum constitutum nulli communicatur: ergo tantum unum est incommunicabile.

¶ Tertia coclusio. Quia in Christo non sunt duae personae, Christus non est duo masculine. Prima pars patet ex conclusione praecedenti. Secunda probatur: quia duo masculine supponit. tantum pro supposito, ut patet ex nota bili ultimo: sed non sunt in Christo plura supposita, ergo non sunt ibi aliqua duo masculine: ita habet Sco. q. ij. huius dis¬ & consentit conclusioni quartae.

¶ Quarta conclusio. Licet in Christo sint duae naturae distinctae realiter: non tiamen Christus es duo neutraliter. Prima pars patet: quia in eo sunt natura diuina, & natura humana, quae distinguuntur: nedum numero, sed specie, & genere: ut dictum est Secunda pars patet per illud Athanasij. Non duo tamen, sed unus est Christus. Probatur etiam ratione: quia Christus non est natura humana, nec aliquid distinctum a persona uerbi: ergo non est duo neutraliter. Tenet consequentia: quia duo neutraliter dicit aliqua duo realiter distincta. Antecedens probatur: quia Christus nomen est personae: ergo supponit tantum pro persona: & non pro aliquo distincto a persona: licet bene connotet distinctum a persona: sicut album supponit pro supposito habente albedinem, & non pro albedine: licet bene connotet albedinem. Sic Christus supponit pro persona diuina subsistente in natura humana, non autem pro natura humana: quia natura humana realiter distincta est a uerbi persona, quia autem diuina natura non distiguitur realiter a persona uerbi: licet ab ea distinguat formaliter: ideo forte posset dici, quod supponit per natura diuina suppositione identica: nec propter hoc supponit pro duobus: quia diuina natura, & persona uerbi non sunt duo: nec masculi ne: quia non duo supposita: nec neutrali ter, quia non sunt aliquaie realiter distincta.

¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo, utrum natura humana, natura diuina in quibus subsistit Christus, debent dici partes christi: & uidetur, quod sic, quia dicit n thanasius. Sicut anima rationalis, & caro unus est homo, ita deus, & homo unus est Christus, sed aia, & caro partes sunt homnes, ergo deus, & homo sunt ptes Christi, non quidem personae, sed naturae. Similiter Dam. dicit, duas naturas unitas inuicem in unam compositam hypostasim. Item dicit, quod Christus totus fuit in inferno, non tamen totum, si ergo est totus, ergohent partes, & non alias quam humanitatem, & diuinitatem.

¶ Ad dubium respondetur, quod quia de ratione pertis sunt duo. Primum, quod realiter distinguatur ab eo cuius est pars: nihil enim est pars suiipsius: & propter hoclicet aia replicetur sub partibus corporis, tamen aia in pede, non pars animae informantis totum corpus, quia ipsa aia, quae est in pede, ipsa eadem e in capite, & manu, & toto corpore. Secundo requiritur, quod ipsa sic cum alia conponat, siue integret totum, quod sine ea non esset, nec esse posset totum idenm secundum primum, & proprijssimum identitatis modum. Sic scientia non est pars animae quia siue assistit, siue non, anima semp eeadem, & in nullo substantialiter mutata. Probatur primum, deitas non est pars Christi, aut uerbi, quia est eadem realiter uerbo. Probatur secundum. Natura humana non est pars Christi: quia non est pars uerbi: Christus autem, & uerbum idem sunt ut dictum est. Nam siue natura humana sit assumpta, siue non: uerbum est idem omnibus modis, quod nuncest: nec propter assumptionem naturae huma nae: nec propter eius dimissionem uerbum in aliquo mutatum, quia aeternum est, & immutabile. Sic nec Christ:: quia & Christus est aeternus. licet dimissanatura humana desineret esse Christus, sicut creator a (genitiui casus) est aeternus: licet a producto desinat esse eius creator. Ex quibus patet responsio, quod neque humanitas: neque diuinitsa est pars Christi ex causis supra expressis. Ex quo sequitur, ut in praecedenti. q. dictum est, quod licet Christus subsistit in duabus naturis diuina, & humana: non tamen componitur ex eis, & hoc patet etiam per Dam. lib iij. dicentem. Incouertibiliter, & inalterabiliter unite sunt adinuitem duae naturae, neque natura diuina excedente a propria simplicitate, neque uersa humana in deitatis naturam: neque ex duabus una facta compositanatura. Composita enim natura neutra earum, ex quibus componitur homousion (id est consubstantialis) esse potest. qd etiam post ex hoc deducit: quia si exutraque compositus esset Christus: nequaedeus, neque homoeent, sed tn Christus. Verum sicut Ockam in conclusione. 3d. centilogij admittit illam saltem in ali¬ quo casu, scilicet filius dei est compositus ex anima, & corpore. ad hunc sensum, quia assumptum ab eo in unitatem suppositi est compositum, scilicet natura humana, tametsi filius dei sit secundum se simplicissimus, ita forte posset concedi secundum eundem, si usus loquendi haberet, filius dei: habet partes: quia natura assumpta habet partes. Ponit enim duplicem compositionem rei, scilicet secundum se, & secundum aliquid a se assumptum. Sed secundum dicenda inferius: cum esse compositum sit concretum primi ordinis: forte non potest dici de supposito diuino: de quo infra distin. vij.

¶ Ad argumenta: ad illuc Athana. Sicut anima rationalis &c. ubi dicitur, quod sicut, non dicit oidam similitudinem. Est autem in hoc similitudo: quia sicut anima, & caro uere sunt in homine & realiter: ita natura diuina, & humana uere, & realitersunt in Christo: & sicut unita sunt inter se in homine, anima quoque tanquam actus, & formaperficit materiam, & constituunt humanam naturam, ita & in Christo. Itemsicut anima, & caro in homine dant toti denominationem hominis, ita anima & caro dant eandem denominationem uerbo, ita quod uerbum propter animam, & carnem, in quibus subsistit, uerus est homo. Potest etiam habere hunc intellectum, sicut anima rationalis, & caro Sunt uere unita in homine, ita deus id est suppositum diuinum habens in se uere, & realiter humanam naturam: animam scilice & carnem, propter quod dicitur homo: unus est Christus, ut tactum fuit in primo distin. xxx. q. iiij. Idem habet Ockan in conclusione. xviij. sui centilogij. In hoc autem est dissimilitudo, quia anima, & caro coniuncta, & hoc in alijs a Christo, sunt persona, hoc est compositum ex eis, humana scilicet natura est persona, non sic in uerbo. Item anima, & caro sunt partes hons, quem denominant: no sic in uerbo: non enim sunt pattes uerbi, quod ab eis denominatur homo.

¶ Ad secundum de Dam. solutum est questione praecedenti: ubi patuit de dupliciacceptione nominis compositio. D. Et ad illud, quod additur de toto: dicitur, d totum dupliciter accipitur. Vno modo, ut ualet tantum, id est perfectum, cui scilicet nihil deficit ad eius esse requisitum. Sic dicit Saul. ij. Reg. i Adhuc tota anima mea in me est. Alio modo accipitur pro composito ex partibus, quod non est pars alterius compositi. Dama. autem accipit totum primo modo: sicut etiam accipit, cum dicit: totus Christus est deus: sed non solum deus. Vult enim, quod de Christo, non solum praedicatur hoc praedicatum deus: sed etiam aliud, quod non praedicatur conuertibiliter de daeo, puta homo: sicut concedimus, qlac non est solum album: sed etiam est dulce. Vel uult, quod Christus non solum habet naturam diuinam, sed etiam naturam humanam, ita quod exclusio illa intelligitur fieri circa abstractum inclusum in suo concreto, quod etiam dicit: non totum est deus: totum accipitur syncathe gorematice, id est non quaelibet natura in Christo est deus.

¶ Dubitatur secundo contra conclusionem quartam, qua dicit Christum non esse duo neutraliter, nam sicut homo puta, Petrus est duo materia scilicet, & forma coniunctim: licet non sit alterum illorum. Est enim totum compositum, totum autem est suae partes simul. Ita Christus licet non sit natura humana seorsum, uidetur tame qud sit simul natura humana, & diuina coniunctim: uel unite, in quibus subsistit: & sine quibus non est Christus. Et item Isido Mediator dei, & hominum Christus Iesus, quamuis aliud si de patre, aliud de uirgine, non tamen alius. Item Ansel. de incarnatione uerbi. Non est alius deus: alius homo in Christo: quamuis sit aliud deus, aliud homo, sed ubicunque est aliud, & aliud: ibi sunt duo: ergo Christus est duo. Item Christus est unum unitate increata, & est unum unitate creata, scilicet unitate naturae humanae, sed unitas creata, & increatas ut duo, non unum: igitur. Item sicut in trinitate sunt tres personae in una essentia, ita in Christo sunt duae naturae diui nae in una persona, sed propter unitatem naturae pater, & filius, & spiritus sanctus dicuntur unum non unus: ergo & propter unitatem personae Christus debet dici unus. Et propter dualitatem naturarum debet dici duo: quia sicut duo masculine dicit personam, seu suppositum: ita inneutro genere dicit naturas.

¶ Pro responsione notandum, quod ad hoc, quod aliquid dicantur duo aliqua separatim: oportet, quod quodlibet illorum de ipso separatim praedicetur: sicut essentia diuina est tres per sonae: quia quaelibet persona de ea praedicat. Ad hoc uero, quod sint aliqua duo coniunctim, & non separatim: oportet, quod exillis constituatur unum compositum tanquam expartibus: ita quod nulla illarum partiu de ipsa separatim praedicet sicut caro, & aia coniunctim de homine praedicantur, quia ex illis componitur homo: & nec caro, nec anima separatim dicitur de homine: & ideo licet ad hoc, quod aliquid sit album, requiritur subjectum, & albedo, quorum si alterum deficit non est album: tamen album non est subjectum, & albedo; alioquin haec esset falsa: homo est albus: uel album est homo: quia homo non est subiectum, & albedo. Non enim est aggregatum ex substantia, & accidente. Ratio, quia subiectum, & albedo non constituunt unum compositum sicut anima, & caro. Per hoc ad propositum: licet ad hoc, quod uerbum sit Christus: requiritur utraque natura: quia taumen illae duae naturae non constituunt unum compositum: licet sint in uno supposito: ideo Christus non est illa duo non separatim, patet. Nec coniunctim: quia Christus est persona uerbi, & nihil aliud, habens tamen naturam humanam. Similiter sicut sciens non est homo, & scientia: sed est persona tantum humanam habens inse scientiam. Supponit. enim solum pro homine, & connotat scientia inexistente: sic Christus supponit pro persona uerbi, & connotat naturam humanam. Et per hoc ad rationes.

¶ Ad primam dicitur: quod non est simile de Petro, & Christo: quia Petrus est compositum ex carne, & anima: non sic Christus est, compositus ex humanitate, & diuinitate.

¶ Ad secundum de Ilidoro dicitur: quod exponendus est: nam quia suppositum diuinae naturae non est aliud a supposito humanae naturae: nec diuina naturam quae de Christo praedicatur est aliud a supposito eius: nec per consequens a supposito humanae naturae: ideo Christus proprie non dicitur aliud, & aliud. Sed uerba Isid. ceferenda sunt ad naturam id est alterius, & alterius naturae. Vel (& est ide) Chrius est aliuda patre. id est aliam naturam accepit a patre. & aliudid est aliam naturam assumpsit de uirgine. Ita exponit beatus Tho. in tertio scripto distin. vj. q. iiij. & Alexan par. iij q. vj. membro. ij. arti. j. pe idem soluitur aucto. Ansel. & similes Aug. quae habentur in tex. dist. vij. c. v. secundum magistrum.

¶ Ad tertium dicitur, quod Christus non est unum unitate creata quia non est unitas creata: non est enim natura humana, quae est unitas creata: sed est unum, & unus unitate naturae diuinae, & unitate personae, quae sunt unitas increata. Nihil enim creatum est essentiale Christo: sicut albedo non est essentialis albo.

¶ Ad quartum dicitur: quod tres personae diuinae dicuntur unum: nopraecise propter unitatem naturae: sed propter unitatem naturae, quae est eadem cuilibet personae: & non unus propter realem distinctionem personarum: nunc ergo quamuis in Christo sunt duae naturae realiter distinctae: Christus tamen non est illae naturae distinctae. Non enim est natura humana: licet sit naturadiuina, & tantum natura diuina. Ideo non potest dici neutraliter duo: sicut album non est duo, licet ibi sint duo, subjectum, & albedo: quia albedo non est album: sed tantum subjectum est album.

¶ Dubitatur tertio: utrum Chrius sit aliquid secundum quod homo: & uidetur quod non: quia Chrius secundum quod homo, neque est creator, neque creatura: ergo non est aliquid. Consequentia tenet a sufficienti diuisione: quia omne aliquid est creator uel creatura. Nam creator & creatura diuidunt omne ens: hoc est ens in genere. Antecedens probatur: quia Christus secundum quod hoio non est creator: quia tunc omnis homo esset creator: ut patet exponendo: neque secundum quod homo est creatura: quia praeiacens est falsa: Christus est creatura. De hoc dubio infra dicetur dist. vij. ci¬ agetur de reduplicatiuis; ideo breuiter dicitur, quod haec est concedenda.: Christus secundum quod ho est aliquid, ut patet per decretalem Alex. sup. q. i. allegatam. cum christus. de haereti. & cundiciur: nec est creator &c. conceditur, quod neutra illarum concedenda est, christus secundum quod homo est creator: Christus secundum quod homo est creatura: ut probatum est: sed negatur consequentia, quod ergo secundum quod homo non est aliquid. Adprbationem dicitur, quod licet creator, & creatura diuidunt ens sufficienter: non tamen cum quacumque determinatione. Nam deus secundum quod uolens, aut sapiens, nec est creator, nec creatura.

¶ Si dicis: si christus secundum quod homo est aliquid, quid ergo est: si nec est creator, nec creatura. Responsio: christus secundum quod homo est substantia, est corpus, est aia, est uiuens est sensitiuus, est rationalis: & sic de caeteris praedicatis, quai praedicantur essentiali ter, uel quidditatiue de homine. De hoc latius inf. Et tantum de illa quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2