Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO. VII. CIRCA quaestiones d propositionibus unionis naturarum humanae, & diuinae motas opin. tres recitauit. In hac dist. vij. easdem ad propositum applicans magister, ostendit quomodo quaelibet harum intellectum propositionum determinauit. sunt propositiones illae: deus factus est homo: homo factus est deus.
¶ Potest autem sententia huius dist. ad tres conclusiones reduci, quarum prima est. Dictarum propositionum intellectum prima opinio sic explicat: quod deus caepit esse substantia rationalis quae ante non fuerat. Et illa substantia caepit esse deus: gratia, non natura, nec meritis habuerat. Addit, quod christus inquantum homo recte dicitur praedestinatus esse filius dei.
¶ Secunda conclusio. Deus secundum opin. secundam caepit esse subsistens ex duabus naturis, & tribi substantijs incar patus, & inquantum sic subsistens, & inquam tum homo est praedestinatus.
¶ Tertia conclusio. Deus factus homo dicitur secundum opinionem tertiam: quia deus hominem accepit, & dus est homo: & homo factus est deus: quia homo assumptem est a deo, & homo est deus: quia habens hominem est deus. In hoc uero praedestinatus: quia praedestinatum est, ut christus ens homo sit dei filius: nec tamen dicendus est homo dominicus. Has prosequitur magister cum expositione aucto. ad propositum alicuius eorum sonantium.
On this page